Sahel[1] vel Sahelia[2] (Arabice ساحل, scilicet ripa. ora) est oecoregio amplissima Africae, semidesertis et savannis operta. Inter Saharam et Sudaniam regionem (quae a Sudania civitate distinguenda est) sita est. Longitudo Sahelis 3900 chm ab Oceano Atlantico ad mare Erythraeum est, area 3 053 200 chm2. Incolas circa 300 milliones habet. Per multas civitates Sahel extenditur: Mauritaniae, Maliae (vel Azavadiae), Nigritaniae, Tzadiae, et Sudaniae maximae partes in Sahele sitae sunt, sed etiam Senegaliae, Burkina Faso, Algerii, Nigeriae, Cammaruniae, Erythraeae terras aliquas Sahel occupat. Quinque civitates in foedus Pentas Sahelis nominatum inscriptae sunt: haec sunt Burkina Faso, Mauritania, Malia, Nigritania, Tzadia. Lacus Tzadia et Nigri fluminis delta interior in Sahele siti sunt.

Sahel in tabula Africae.

OecologiaRecensere

FloraRecensere

Plantae quae in Sahele gignuntur, sunt

 
Sahel prope Tombutum.

FaunaRecensere

Animalia Sahelis sunt

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Saheliam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 14°28′29″N 13°30′42″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica