Lacus Tzadia est magnus et tenuis lacus endorheicus in Africa, qui per saecula magnitudine variat. Secundum Global Resource Information Database Programmatis de Circumiectis Consociationis Nationum, usque ad 95 centesimas ab anno 1963 ad annum 1998 imminutus est, minima magnitudine anno 1986 fiente, cum ei essent 279 chiliometra quadrata,[1] sed "photographema ex satellite anno 2007 factum mutationem in meliorem statum magni momenti monstrat."[2][3] Lacus Tzadia oeconomiam magnopere afficit, aquam plus quam 30 millionibus hominum in quattuor civitatibus eum circumdantibus (in Tzadia, Cameronia, Nigritania, Nigeria) in mediis desertis Sahelicis praebens.[4] Lacus Tzadia est maximus lacus in Pelvi Tzadica situs.

Despectus in Lacum Chad ex Apollone 7 satellite, Octobre 1968.
Tabula bathymetrica lacus et regionis circumdantis.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Umar 2018.
  2. Anglice "the 2007 (satellite) image shows significant improvement over previous years."
  3. United Nations 2007.
  4. All Africa 2012.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Tzadiam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 13°0′0″N 14°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty  • Encyclopædia Britannica