Museum Dioecesanum Iacense (Hispanice Museo Diocesano de Jaca; Aragonice Museu Diocesano de Chaca) Iacae una cum Museo Ilerdensi et Museo Nationali Artis Catalauniae, est unum ex praecipuis museis tribus in Hispania arti Romanicae dedicatis. Quod mediaevalem ad picturam muralem attinet, ne similitudinem quidem tota in Hispania habeat.[1] Antiqua intra loculamenta circum cathedralis Sancti Petri claustrum situm est.

Museum Dioecesanum Iacense intra Cathedralem Sancti Petri Iacae situm est.

Quod museum anno 1970 inauguratum est museum artis sacrae mediaevalis, cum priore decennio multae Romanicarum et Gothicarum picturarum muralium congeries inventae essent. Anno 2010 ineunte, museum denuo inauguratum est, post amplificationem et modernae doctrinae exhibitoriae comparationem. Unde pulcherrimum expositionis spatium amplius 2000 m2 arti mediaevali praebet, e qua prominet ingens primigeniarum picturarum muralium collectio, generum Romanici et Gothici, quae nonnullis e Dioecesis Iacensis ecclesiis redemptae sunt. Ea operum tectoriorum congeries museum maioris momenti in toto orbe terrarum reddere dicitur quoad picturas mediaevales.[1]

Etiam memorabilis Romanicorum capitellorum, Mariae Iesuque caelatorum et trabium delectus exhibetur. Annis 1960 et 1970, Dioecesis Iacensis admirationem movit cum aliquot congeries picturarum muralium ad Medium Aevum pertinentium recuperavisset. Constat fana Romanica per definitionem imperfecta putata esse sine uberrima murorum et apsidum et camerarum pictura. Agitur enim de historia salvationis Christianae quae per imagines hominibus scribendi ignaris praebeatur. [1]

Fortasse pretiosissimus oecus est iste Baguesensis[2] (Hispanice et Aragonice Sala Bagüés). Hae picturae ex ecclesia Baguesensi[2] a familia Gudiol aestate anni 1966 decerptae sunt. Postea in linteum traiectae in huius familiae officina Barcinone rursus in pinacibus eas nunc exhibentibus collocatae sunt. Ad eas exponendas in museo aedificatum est conclave magnitudines originales (situum unde venerant) accurate fingens. Oecus Baguesensis maximam picturae muralis congeriem generis Romanici in Hispania servatam indicat.[1]

Praecipua est quoque Romanicarum picturarum congeries quae redimi potuit ex Ecclesia Paroeciali Navasae.[3][4] Item varia corpora ad artem Gothicam spectantia commemoranda sunt locorum inter quos Concilium[5], Osia[6][7], Urries[6][8], Orus[6][9], Sussin[6][10], Sorripas[6][11], Hortulus[12][13], Ciresola[12][14], Siesso Iacensis[6][15], Ipas[16][17], Esco[12][18], Bergossa.[19][20] Ad apsida autem Ecclesiae Sancti Ioannis Baptistae Ruestae[6][21] pertinet caput Pantocratoris quoddam ibi praevalidum.

Descriptio

recensere
 
Aditus ad Museum Dioecesanum Iacense intra Cathedralem Sancti Petri Iacensem.

Aditus hoc ad museum in praesenti habetur ostio aperto in cappellā Sanctae Crucis, in navi Evangelii Cathedralis Sancti Petri Iacensis. Perpetuae res collectae in tabulata duo distribuuntur.

Pedeplana

recensere
 
Musei Dioecesani Iacensis pedeplana.

Claustrum

recensere
 
Saeculi XI aut XII capitellum Regem Davidem et musicos undecim repraesentans.

Quamquam initio typicam claustrorum Romanicorum structuram primae tertiae partis saeculi XII habebat, eius ruinosus status ut saeculo XVII restitueretur et hodiernus eius adspectus acquireretur effecit. Eius in andronibus inveniri potest diopter cuius auxilio spectari potest primigenii conspectūs recreatio non minus quam Romanicorum capitellorum congeries -inter quae excellunt capitella Satyri et Regis Davidis musicorumque-, inscriptiones funerariae et antiqua crypta.

 
Medius claustri hortus.

Claustri cubicula medium circum hortum disponuntur. Plantae quae ibi coluntur virentia simulare conantur quae in Medio Aevo ibi exsistebant, quamobrem dicatur unusquisque areolarum quattuor sic: alia herbis aromaticis, alia herbis salutiferis, alia plantis edibilibus et alia plantis ornativis.

Turricula

recensere
 
Turriculae oecus intra Museum Dioecesanum Iacense.

Antiqua tribunalis ecclesiastici sedes et carcer, eius primi oeci duo Sanctae Eurosiae ornamenta exhibent. Quorum ultimus -"Litterarum et Musicae" nuncupatus- documentis, codicibus, instrumentis musicis et campanā occupatur; iuxta cum interactivo albo cuius ope magis cognosci potest de traditionibus quas haec elementa participant.

Refectorium

recensere

Cuius in penetraliis picturarum muralium congeries ostenditur quarum origo trahitur inter saecula XII et XVI. Omnes ex ecclesiis Dioeceseōs Iacensis veniunt et translatae sunt decenniis 197 et 198, quod hoc museum unum apud picturae Mediaevalis musea maximi ponderis in toto orbe terrarum facit.

Oecus Baguesensis

recensere

Est, sine dubio, oecus mirissimus apud Museum Dioecesanum Iacense, quia ibi continetur maxima Romanicorum operum tectoriorum congeries quae usque ad nostram memoriam in Paeninsula Hiberica pervenit. Cuius picturae, ex Ecclesia Sanctorum Iuliani et Basilissae Banguensi[2] oriundae -ultimae tertiae saeculi XI partis- in huius musei loculamento denuo collocata sunt quod eandem configurationem habet quam templum e quo picturae defluunt. Cuius in parietibus, paene tota Biblia picta videre et quomodo Romanica templa picturarum colorisque referta essent imaginari possumus.

Claustrales cappellae

recensere

Hi oeci parvi Romanicis caelaturis ligneis dedicantur, quae coniunctim spatium habent cum mediaevalium transennarum et tabularum coloribus aquā dilutis pictarum speciminibus non minus quam cum sarcophago comitis Sanctii Ranimiris, naturalis filii regis Ranimiri I Aragoniae.

PequeMDJ

recensere

Agitur de oeco ubi pueri et eorum familia Museo Dioecesano Iacensi diversimode frui possint, splendente cum cryptoportico qui secundo Cathedralis claustro, in praesenti sublato, conecteret.

Oecus capitularis

recensere

Hoc in oeco, ubi capitulum coibat ut consilia caperet, in praesenti ultima opera in museo restaurata non minus quam Romanica primigena frontiscipii capitella spectari possunt.

Primum tabulatum

recensere
 
Musei Dioecesani Iacensis primum tabulatum.

Secretum

recensere
 
Secreti tectum.

Secundum Carolum du Cange, secretum est "locus, ubi dantur, vel servantur secreta",[26], ergo hic oecus servandis gemmis, documentis et nummis profuit. Ad commemorandum eius munus "thesauri cathedralicii", in eius penetraliis praecipua aurificinae opera exhibentur.

Bibliotheca

recensere
 
Interior bibliothecae pars.

Nuperrima Musei Dioecesani Iacensis collectio in antiquae bibliothecae cathedraliciae oeco invenitur, ubi caelatuae ligneae et tabulae ligneae pictae generum Gothici, Renatarum artium, Baroci exponuntur.

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 (Hispanice) www.jaca.com Musei Dioecesani Iacensis situs interretialis.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Vide articulum hoc de loco apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Según Antonio Ubieto, la primera cita documentada de Bagüés, cuyo nombre presenta las variantes Bagues, Baguasse, Bahues y Baos, se produce en el año 928.
  3. Vide commentarium hoc de loco apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Aparece citado en la documentación histórica a partir de 1068 como Navasa, Nabasa, Nausas y Nauassa."
  4. Hispanice et Aragonice Navasa, aliter Aragonice Nabasa.
  5. Hispanice et Aragonice Concilio, aliter Aragonice Conzilio.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 6.5 6.6 6.7 6.8 Vide paginam interretialem Aragonensi de toponymia O Charraire.
  7. Hispanice et Aragonice Osia.
  8. Hispanice et Aragonice Urriés.
  9. Hispanice et Aragonice Orús.
  10. Hispanice et Aragonice Susín.
  11. Hispanice et Aragonice Sorripas.
  12. 12.0 12.1 12.2 Vide paginam interretialem Aragonensi de toponymia O Charraire.
  13. Hispanice Huértalo et Aragonice Huertolo seu Uertolo.
  14. Hispanice Ceresola et Aragonice Zresola.
  15. Hispanice Sieso de Jaca et Aragonice Sieso de Chaca.
  16. Vide articulum hoc de loco apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Aparece citado en la documentación histórica a partir de 1028 como Ipas, Ipasa, Ipassa, Ippassa, Ypas, Ypasa e Ypaza."
  17. Hispanice Ipas; Aragonice Ipás.
  18. Hispanice et Aragonice Escó, aliter Aragonice Esco.
  19. Vide commentarium hoc de loco apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "documenta las variantes Bergossa, Bergosi, Bergasa, Uergosa, Uergossa y Bergosa."
  20. Hispanice et Aragonice Bergosa.
  21. Hispanice et Aragonice Ruesta.
  22. Hispanice et Aragonice Ruesta.
  23. Vide Santa María de Iguácel, su construcción y la inscripción conmemorativa de ésta ubi dicitur "(...) Antes hay referencia a «Sancta Maria de Ibuasar» e «Iboçar», en otro primer testamento de los mismos, del año 1063. (...)".
  24. Aragonice Monesterio de Santa María d'Iguacel et Hispanice Monasterio de Santa María de Iguácel.
  25. Hispanice et Aragonice Ruesta.
  26. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre.

Nexūs externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Dioecesanum Iacense spectant.