Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus

Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus[1] (Italiane Ciriaco de' Pizzecolli, 13911452) fuit mercator, viator, archaeologista, epigraphista, scriptor, et poeta Italicus, qui antiquitatis res collegit et descripsit. Accuratissimus renascentiae humanista qui antiquitatis reliquias per se observavit, nonnumquam habetur classicae archaeologiae pater. Dissimilis a Francisco Philelpho, Leonardo Bruni, Poggio Bracciolini (quos praeclare cognovit), et aliis qui manuscripta Medii Aevi opera antiqua tradentia requisiverunt, viator in navibus onerariis per Mare Mediterraneum orientale veras antiquitatis reliquias, quae tunc super terram Italicam et insulas Graecas Asianasque iacebant, iterum atque iterum ante oculos habuit.

Wikidata Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus
Res apud Vicidata repertae:
Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus: imago
Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus: imago
Nativitas: 31 Iulii 1391; Ancona
Obitus: 1452; Cremona
Patria: Imperium Byzantinum, Republic of Ancona

Multos annos navigavit mare Aegaeum et exploravit Italiam, Aegyptum, Dalmatiam, et Asiam Minorem (hodie Turciam). Verbis et picturis descriptiones monumentorum, templorum, statuarum, moenium, aliarumque reliquiarum singularum fecit, quorum multi hodie sive non supersunt sive ruinae tantumodo permanent. Ad mille inscriptionum Latinarum Graecarumque in commentariis transcripsit. Praeterea diurna et epistolas quoque scripsit in quibus historias peregrinationum et mores vulgares narravit.

Kyriacus Anconae natus est in familia mercatoria patricia die 31 Iulii 1391. Patre anno 1397 mortuo, tria naufragia et duae incursiones piratarum rationes familiares conturbabant; mater autem, Masiella Selvatica, eum et Cincium Nicolosamque fratres diligenter nutrivit.

Anno 1400, Kyriacus Selvaticus avus eum in itinere per Italiam sustulit, primum ad Venetiam, tum duodeviginti menses in regno Neapolis. Anconam regressus, uno semestre a praeceptore privato educatus est et operibus Vergilianis studuit. Post paucos annos, mercatoriam familiae mensam Anconae administrabat.

Post tirocinium, factus est clericus in mercatoria familiae navi quae ad Cretam, Alexandriam, multas insulas Graecas, et situs antiquos Graecos in litore Ionico Asiae Minoris et Siciliae navigabat. Iuvenis electus est unus e sex veteribus (Italice: anziani) qui Anconam gubernabant, et senatu est praefectus etiamsi illo tempore erat sub aetate minima.

Ante annum tricensimum, administrabat vectigalia consilii quod Gabrielis Cardinalis Condulmer (qui postea factus est Papa Eugenius IV) commentum erat ut urbis portus antiquus renovatus esset. Medio in portu, camera commemorativa quam Traianus imperator erexerat Kyriaci amorem reliquiarum antiquitatis classicalis suscitavit  deinde antiquitatibus et linguis studendis se addixit.

 
Despectus in urbem Anconam hodiernam: ecclesia cathedralis Sancti Cyriaci (a quo Kyriacus Anconitanus nomen habet) in colle visa.

Annis 14271431, Kyriacus actor familiae negotii commercialis inter portus in Mediterraneo oriente visitavit Damascum, Cyprum, Constantinopolim, Hadrianopolim (vel Edirne, caput Europaeum Turcicum in Thracia), et Callipolim, ubi retardabat dum Romae suus Cardinalis Condulmer factus erat papa. Cyprum transiens rectore (Italice: podestà) absente, mense commoratus est ad urbem Famagustam gubernandam, dum iudicia secundum leges Romanas antiquas fecit. Anno 1436, apud Acropolim Athenis habitabat, ubi frontem occidentalem Parthenonis in commentariis pinxit.

 
Ragusium, urbs quam Kyriacus visitavit anno 1440

Litteris et coram amicum papam Eugenium se praesentem Romae sistens, Kyriacus eum persuasit ut concilium oecumenicale convocaret ad ecclesias Romanam et Graecam reiungiendas et cruciatam proclamare ad Turcos e Thracia expellendos. Papa igitur concilium Ferrariae et Florentiae anno 1437 convocavit. Ibi anno 1439 Kyriacus ipse adfuit eodem tempore quo et imperator Ioannes VIII Palaeologus.[2] Papa cruciatam mense Ianuario 1443 proclamaverit.

Anno 1440, Kyriacus electus est unus e sex regulatoribus (Italice: regolatori) ut renegotiarent foedus commerciale cum Ragusio, urbe libera trans Adriaticum. Ille secretarius sultani Maomethis II Adrianopoli vidit splendorem curiae Byzantinae et castigationem milium Graecorum qui anno 1431 capti erant dum Turci Thessalonicam expugnaverant. Ibi emit spolia—et re vera puellam, Epiroten, ut matri apparuisset. Multa documenta manuscriptaque quoque emit, et gemmas et nummos antiquos. Etiam in bibliothecis apud Athon montem quaesivit manuscripta antiqua.

Autumno 1447, Kyriacus situs antiquos visitavit in Messenia, Taenaro Paeninsula, et Laconia. Hieme 14471448, circa Spartam antiquam et praecipue Myzethram, Byzantinum Moreae (Peloponnesi) caput, ubi gubernabat Constantinus, Moreae dominus, qui, fratre Ioanne imperatore VIII mox mortuo, Constantinopoli coronaturus sit imperator (ultimus) Romanus. Vere 1448, Kyriacus Acrocorinthum visitavit. Autumno 1448, suum Carlum II Toccum, dominum Artae in Acarnania, in cauro Graeciae visitavit, qui infeliciter statim obiit.

Incipiente hieme anno 14481449, Kyriacus est Venetiarum commoratus. Mense Iunio Ravennae habitabat, et mox Patavii, ubi inscriptionem Donatelli statuae equestris Gattamelatae composuit. Ferrariae in curia Leonelli Hestensis principis die 8 Iulii 1449, diptychum pinctoris Rugerii van der Weyden admiratus est: "Rugerius in Bursella, post praeclarum illum Brugiensem picturae decus Ioannem, insignis nostri temporis pictor habetur, cuiusce nobilissimi artificis manu apud Ferariam VIII Iduum Quintilium die, Nicolai Quinti Papae Anno III: Leonellus Hestensis princeps illustris eximii operis tabellam nobis ostendit, primorum quoque parentum ac e suplicio humanati Iovis depositi pientissimo agalmate circum et plerumque virum mulierumque moestissime deploratum imaginibus, mirabili quidem et potius divina dicam quam humana arte depictam" (Bodnar 2003:364).

Mense Augusto 1449, Genuae petivit commeatum ut ad occidentem iter faceret, sed nescimus an, sicut nonnulli putant, Hispaniam vidit. Deinde carent documenta, sed solum manuscriptum indicat Kyriacum Cremonae mortuum esse anno 1452.

Magnum Kyriaci opus, Antiquarum Rerum Commentaria, in sex voluminibus olim constitit, sed conflagratum est manuscriptum Pisauri anno 1514 in incendio in bibliotheca Alexandri Sforzae. Partes relictae de expeditionibus in Graecia annis 14351437 et in Peloponneso annis 14471448 narrant. Quoque perditum est manuscriptum de historia Anconitana, quod anno 1532 in incendio in urbis tabulario conflagratum est. Adsunt multae epistolae.

  1. Sic nomen suum ferme signabat: "He usually signed himself as Kyriacus Anconitanus de Picenicollibus (abbreviated to K.A.P.) or, occasionally in his later years, in Greek as Κυριακός ὁ ἐξ Ἀγκῶνος" (Bodnar et Foss 2003:xx).
  2. Kenneth M. Setton, "The Emperor John VIII Slept Here..." in Speculum vol. 33 (1958) pp. 222-228 JSTOR

Bibliographia

recensere
  • Belozerskaya, Marina. 2009. To Wake the Dead: a Renaissance merchant and the birth of archaeology. Novi Eboraci: W. W. Norton.
  • Bodnar, Edward W. 1960. Cyriacus of Ancona and Athens. Bruxelles-Berchem: Matomus.
  • Bodnar, Edward W., et Charles Mitchell, edd. 1976. Cyriacus of Ancona’s Journeys in the Propontis and the Northern Aegean, 1444–1445. Philadelphiae: American Philosophical Society. ISBN 0-87169-112-4.
  • Bodnar, Edward W., et Clive Foss, edd. 2003. Cyriac of Ancona: Later Travels. I Tatti Renaissance Library, 10. Cantabrigiae: Harvard University Press. ISBN 0-674-00758-1.
  • Colin, J. 1981. Cyriaque d'Ancône: le voyageur, le marchand, l'humaniste. Lutetiae: Maloine. ISBN 2-224-00683-7.
  • Mitchell, Carolus, Edward W. Bodnar, et Clive Foss, edd. 2015. Cyriac of Ancona: Life and Early Travels. I Tatti Renaissance Library. Cantabrigiae: Harvard University Press.
  • Paci, Gianfranco, ed. 1998. Ciriaco d'Ancona e la cultura antiquaria dell'Umanesimo: Atti del convegno internazionale di studio, Ancona, 6–9 febbraio 1992. Reggio Emilia: Diabasis. ISBN 88-8103-031-4.

Nexus externi

recensere
  • De Kyriaco in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)