Fretum Torresianum[1] est corpus aquae quod inter Australiam et Novam Guineam, magnam Melanesiae insulam, in regionibus angustissimis circa 150 chiliometra longum iacet. Ad meridiem Paeninsula Capitis Eboraci patet, extremitas septentrionis Terrae Reginae, civitatis Australianae continentalis. Provincia occidentalis Papuae Novae Guineae ad septentriones versus iacet.

Fretum Torresianum et insulae (tabula Anglice signata).
Despectus in Fretum Torresianum ex satellite: Paeninsula Capitis Eboraci in ima imagine; nonnullae Insulae Freti Torresiani usque ad Papuam Novam Guineam ad septentriones extendunt. NASA, STS-35.

De geographia

recensere

Fretum Torresianum Mare Curalinum (ad orientem situm) et Fretum Arafuranum (ad occidentem situm) conectit. Quamquam magni momenti est haec via marina internationalis, vadosa ac admodum tenui aqua interfluit,[2] quasi autem cautium et scopulorum labyrinthus navigantibus periculosus. Ad meridiem Fretum Endeavour inter Insulam Principis Walliae (Muralug) et continentem fluit.

Complures in hoc freto inveniuntur insulae, quae insulae Torresiani freti appellantur. Quae insulae 274 saltem sunt, quarum septendecim perenne habitantur. Plus quam 6800 insulanorum Torresiani freti insulas incolunt; in terris autem continentalibus circa 42 000 habitant.

Hisce insulis variae sunt locorum naturae, proprietatesque oecologicae et geologicae. Ex quibus insulis nonnullae, quae orae Novae Guineae proximae iacent, humiles sunt, quippe quae ex alluviis purgamentis sedimentariis, quae flumina loci in mare detulerunt, constent.[3] Multae insulae occidentales montuosae et praeruptae sunt, quae praecipue in granita consistunt, et cacumina sunt extremi septentrionis Magnorum montium diversorum, qui facti sunt insulae, postquam maris aequor recentissimo aevo glaciali exeunte elevatum est. Insulae in medio freto plerumque parvi scopuli (cayo) corallini sunt, in oriente autem insulae vulcanicae sunt. Omnes insulae, quae terrae Australianae habentur, ex Thursday insula administrantur.

Indigenae insularum sunt insulani Torresiani freti, populi Melanesii, ut videtur, Papuanis Novae Guineae propinqua cognatione coniuncti.[4] Variae civitates insulanorum Torresiani freti cultura distinguuntur nec non historia veteri, quam cum proximis litoribus communicant. Quarum commercium maritimum negotiaque et cum Papuanis ad septentriones et cum Aboriginibus Australianis gesta perpetuam culturae diffusionem inter tres societates generales plus quam aliquot milia annorum sustinuerunt.

Homines insularum Torresiani freti duabus linguis vernaculis utuntur: Kala Lagaw Ya[5] et Brokan (ab Anglico broken 'fracta'), quae alioqui Creola Torresiani freti appellatur. In censu Australiano anno 2001 habito numerus insularum 8089 erat, quamquam multo plures extra fretum Torresianum in Australia continentali habitant.

De rebus gestis

recensere

Insulae Torresiani freti plus duobus milibus et quingentis (2500) annorum, fortasse multo diutius, habitatae sunt.[6]

Prima navigatio Europaea Torresiani freti memoriae prodita facta est a Ludovico Váez de Torres, gubernatore, qui secundum locum imperii tenebat in expeditione Hispanica a Petro Fernandi filio de Quirós ducta, navigatore, qui a Peruvia ad Pacificum Australem anno 1605 navigavit. Qua navi post errores quosdam in Mexicum reversa Torres destinatam navigationem paravit Manilam per Moluccas insulas petiturus. Novae Guineae oram australem praetervectus est, et fieri potest, ut etiam extremos septentriones Australianae continentis conspexerit.[7]

Anno 1769 Alexander Dalrymple, geographus Scoticus, dum anno 1762 quaedam scripta monumenta Hispanica in Philippinis capta in Anglicum sermonem convertit, repperit testimonium, quo Ludovicus Váez de Torres transitum ad partem australem Novae Guineae, id est fretum Torresianum, confirmat. Quo invento Dalrymple adductus est, ut librum Historical Collection of the Several Voyages and Discoveries in the South Pacific Ocean (1770-1771) divulgaret, quo studium exspectationemque continentis ignotae longe lateque excitavit. Fretum ex Torres nominavit Dalrymple. Ipse autem moleste habebat, quod pro se Iacobus Cook praefectus esset expeditioni maritimae, quam anno 1770 "ingressus Britannicus" et descriptio orae orientalis Australiae consecuta sunt. Eodem anno Cook totam Australiam orientalem postulavit, ut Britanniarum Regni esset. Orientali inspecta ora continentis per fretum prospere navigavit.

Missionarii societatis missionariae Londiniensis Darnleianam insulam (Erub) anno 1871 attigerunt. Nonnullae insulae Torresiani freti, quamquam orae Novae Guineae arta propinquitate obiacent, in dicionem Terrae Reginae, tum coloniae Britannicae, anno 1879 redactae sunt.

Pactione inter Australiam et Papuam Novam Guineam anno 1978 facta finis maritimus in freto Torresiano statutus est.

Iulius Verne libro Vingt mille lieues sous les mers anno 1870 mentionem fecit Torresiani freti, transitus periculosi, ubi Nautilus navis submarina vadis breviter inlidebatur.

Insulani freti Torresiani sui generis habent culturam indigenam, cuius studio copia anthropologorum historicorum archaeologorum folcloristarum tenentur inde ab investigationibus anthropologicis, quas Alfredus Haddon Universitatis Cantabrigiensis anno 1898 fecit, et Margareta Lawrie Australiana ab anno 1960 ad 1973 continuavit.

  1. Nomen Latinum in Eduard Römer, Monographie der Molluskengattung Dosinia, Scopoli, (Artemis, Poli.), Novitates conchologicae: Abbildung und Beschribung neuer Conchylien, vol. 2, supplementum 1 (Cassel: Theodor Fischer, 1862), p. 72.
  2. Harris 1988.
  3. Harris 1995.
  4. David et al. 2004.
  5. Quae etiam Kalaw Kawaw Ya, Kawalgau Ya, Muwalgau Ya, Kulkalgau Ya, Meriam Mir appellatur.
  6. Burton, History of Torres Strait.
  7. Hilder 1980.

Bibliographia

recensere
  • Beckett, Jeremy. 2014. Encounters with indigeneity: writing about Aboriginal and Torres Strait Islander peoples. Canberrae: Aboriginal Studies Press. ISBN 9781922059772.
  • Burton. John s.a. History of Torres Strait to 1879—a regional view. Torres Strait Regional Authority.
  • David, B., McNiven, I. Manas, L., Manas, J. 2004. Goba of Mua: archaeology working with oral tradition. Antiquity 299: 158–172.
  • Ganter, Regina. 1994. The Pearl-Shellers of Torres Strait: Resource Use, Development and Decline, 1860s–1960s. Melburni: Melbourne University Press. ISBN 0-522-84547-9.
  • Harris, P.T. 1988. Sediments, bedforms and bedload transport pathways on the continental shelf adjacent to Torres Strait, Australia - Papua New Guinea. Continental Shelf Research 8: 979–1003.
  • Harris, P.T. 1995. Muddy waters: the physical sedimentology of Torres Strait, apud Bellwood, O., Choat, H., Saxena, N. (ed.) Recent Advances in Marine Science and Technology '94. James Cook University of North Queensland, 149–60.
  • Hilder, Brett 1980. The Voyage of Torres University of Queensland Press.
  • Singe, John. 1989. The Torres Strait: people and history. Ed. retractata. St. Lucia Terrae Reginae: University of Queensland Press. ISBN 0702222321.
  • Singe, John. 2003. My Island Home: A Torres Strait Memoir. University of Queensland Press. ISBN 0-7022-3305-6.
  • Walker, D., ed. 1971. Bridge and barrier: the natural and cultural history of Torres Strait. Torres Strait Symposium (1971: Australian National University). Canberrae: Australian National University. ISBN 0708108202.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Torresianum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 9°50′0″S 142°30′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия