Iulius Verne
Iulius Gabriel vulgo Jules Verne (Namneti die 8 Februarii 1828 natus; Samarobrivae die 24 Martii 1905 mortuus) fuit illustris mythistoriarum scriptor Francicus qui pater fictionis scientificae putatur more surrealismi et avant-garde saeculi XIX.
VitaRecensere
Verne Lutetiae iurisprudentiae studebat et mox se scientiis naturalibus dedicavit. De hoc iam mythistoria eius prima testimonium perhibet, qui seriem magnam omnino novi generis litterarum aperuit, progressum technicum personabat: »Cinq semaines en ballon« (1863). Eventus felicissimus ei persuasit dramatica relinquenda esse; Verne iam comoedias et melodramaticos textus pepigerat. Inde omnia scripta nova erant phantastica-technica modo fabularum Milesiarum.
Verne lectores in itinera maxime periculosa et incredibilia (sed plerumque de rebus technicis agentia) invitavit: ad lunam, ad Terrae centrum, sub mare, ad septentrionalem glaciem, ad Rupis Albae nivem, trans solaria etc. Neget nemo, quin affabre scientias sive peritorum sive suimetipsius iunxerit cum ingenio narratoris captantis. Lectoribus minus in rebus technicis versantibus ita facultas dabatur, ut modo levi de technica recentiore atque futura instrueretur. Omnia opera, quae primo anno 1878 voluminibus XXXIV edita sunt, in multa idiomata conversa sunt et ubique libenter legebantur legunturque. Dicitur Iulius Verne primus progressus technicos nonnullos bene praedixisse.
Opera selectaRecensere
Verne multos libros scripsit, sed opus eius magis notum est Le tour du monde en quatre-vingts jours (Circuitus orbis octoginta diebus) anno 1873 scripto. Alii libri sunt:
- Voyage au centre de la terre (Iter ad centrum Terrae), 1864
- De la terre à la lune (E Terra ad Lunam), 1865
- Les Enfants du capitaine Grant (Liberi navarchi Granti), 1865-1868
- L'île mystérieuse (Insula occulta), 1873-1875
- Aventures du capitaine Hatteras (1867)
- Les enfants du capitaine Grant (1870)
- La découverte de la terre (1870)
- Le docteur Ox (1874)
- Un hivernage dans le glâces (1875)
- Michel Strogoff (1875)
- Un capitaine de 15 ans (1875)
- Les Indes noires (1875)
- La maison à vapeur (1887)
- Mathias Sandorf (1887)
- Claudius Bombarnai (1892)
- Le Château des Carpathes (1892)
BibliographiaRecensere
- F. Angelier, Dictionnaire Jules Verne: mémoire, personnages, lieux, œuvres, 2006 (Francice; ISBN 2-85704-870-X)
- William Butcher, Jules Verne: The Definitive Biography, 2006 (Anglice)
- Simone Vierne: Qui suis-je? Verne, Presses Universitaires de France, 2005, ISBN 978-2867143601
Nexus interni
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium Verne spectant. |
- Opera in versione originali apud Vicifontem
- Circulus amicorum Iulii Verne
- Libri sonantes gratuitae, variis in linguis propositi
- Opera in Theodiscum conversa