Aperire sectionem principem
Tabula progenierum Chai

Erebus (Graece Ἔρεβος) in mythologia Graeca fuit deus primordialis, secundum Hesiodum filius Chai, frater Noctis, pater Aetheris et Diei.[1] Est tenebrarum infernarum prosopopoeia.

Genealogia Hygini mythographi paulo ab Hesiodi descriptione differt:

Ex Caligine Chaos: ex Chao et Caligine Nox Dies Erebus Aether. ex Nocte et Erebo Fatum Senectus Mors LetumContinentia Somnus Somnia <Amor> id est Lysimeles, Epiphron †dumiles Porphyrion Epaphus Discordia Miseria Petulantia Nemesis Euphrosyne Amicitia Misericordia Styx; Parcae tres, id est Clotho Lachesis Atropos; Hesperides, Aegle Hesperie †aerica.

In Graecis litteris, Erebus locus subterraneus esse constat, quem mortui transeunt cum primum moriuntur. Auctores interdum Erebo et Tartaro indistincte utuntur.[2][3][4][5][6] Nomen Ἔρεβος ortum est a Protoindoeuropaea radice *h1regʷ-es/os- "tenebrae"[7][8] (cf. Sanscrite rájas, Gothice riqis, Nordice vetere røkkr).[9]

NotaeRecensere

  1. Hesiodi Theogonia 123–25.
  2. Elizabeth, Alice (1896).
  3. Morford, Mark P. O. (1999).
  4. Peck, Harry Thurston (1897).
  5. Rengel, Marian (2009).
  6. Turner, Patricia (2001).
  7. Harper, Douglas.
  8. R. S. P. Beekes, Etymological Dictionary of Greek, Brill, 2009, p. 451.
  9. Ἔρεβος.

FontesRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere