Desiderius Erasmus Roterodamus
Obitus: 12 Iulii 1536; Basilia
Patria: Seventeen Provinces
Officium
Patronus: Studium generale Lovaniense
Consociatio
Familia
Memoria
Desiderius Erasmus Roterodamus (Batavice Gerrit Gerritszoon, Roterodami die 27 vel 28 Octobris 1469 natus; Basiliae die 12 Iulii 1536 mortuus), clarissimus utriusque linguae magister necnon theologus atque ecclesiae melioris reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac merita sua “humanistarum princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram sancti Augustini familiam adscriptus, ibidem sacerdos factus episcopum Cameracensem secutus est; dein Lutetiae Parisiorum studuit, totamque Europam ad occidentem solem et meridiem vergentem peragravit. Multa profecto scripsit opera quae et ad linguam Latinam tradendam excolendamque et mores ecclesiae hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis vestigia Laurentii Vallae secutus Novum Testamentum Graece et Latine edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae Christianae habetur fuisse qui autem vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc temporis neque multis Protestantibus neque Catholicis gratus erat. Itaque paulo ante mortem Basiliam, ubi apud amicum et typographum Ioannem Frobenium versabatur, postquam urbs protestantibus se adiunxit, reliquit, Friburgum Brisgoviae migravit. Ibi anno 1536 mortuus, Basiliae in ecclesia cathedrali sepultus est. Quamquam calculis renalibus semper laborabat, non iis moritur.

Ratio Erasmiana, ratio commutationis scholasticorum in Unione Europaea, nomen ab Erasmo tenet.
Opera omniaRecensere
- Antibarbari
- Adagiorum chiliades
- Enchiridion militis Christiani
- Μωρίας Ἐγκώμιον (Moriae Encomium) sive Stultitiae Laus
- De copia verborum
- De constructione octo partium orationis
- Dialogus, Iulius exclusus e coelis
- Novum Testamentum Graece (textus Graece cum translatione Latina)
- Institutio principis Christiani
- Querela pacis
- Familiarium colloquiorum formulae
- Colloquia familiaria
- De libero arbitrio
- Hyperaspistes diatribae
- Christiani matrimonii institutio
- Paraclesis
- Methodus
- Apologia
- Ratio
- Dialogus cui titulus Ciceronianus
- De conscribendis epistolis
- De recta latini graecique sermonis pronuntiatione Textus
- De sarcienda ecclesiae concordia
- De preparatione ad mortem
- Ecclesiastes
- Epistolae
- Carmina
Opus epistolarumRecensere
- P. S. Allen, redactor Opus epistolarum Des. Erasmi Roterodami, 12 vol. (Oxonii, 1906–1958)
- Collected Works of Erasmus (Toronto, 1976- ), fundata in editionem Alleni, cum parvum numerum additiones et emendationes
Selectio hominum auctorum epistolarum ad Erasmum missarum:
- Hadrianus VI papa
- Henricus Afinius (Hendrik van den Eynde)
- Georgius Agricola
- Henricus Cornelius Agrippa
- Albertus de Brandenburgo
- Faustus Andrelinus
- Gulielmus Blount, Baro Mountjoy[1]
- Gulielmus Budaeus
- Henricus Bovillus[2]
- Gulielmus Burbank
- Henricus Byers
- Laurentius Campeggius
- Ioannes Claymond
- Ioannes Colet
- Martinus Dorp
- Wolfgangus Fabricius Capito
- Ioannes Roffensis
- Ricardus Foxe
- Fridericus III (dux Saxoniae)
- Georgius dux Saxoniae
- Damianus a Goes
- Gulielmus Grocyn
- Henricus VIII (rex Angliae)
- Ulricus Huttenus
- Iustus Ionas
- Gulielmus Latimer
- Edwardus Lee
- Leo X papa
- Thomas Linacre
- Martinus Lips
- Thomas Lupset
- Martinus Luther
- Aldus Manutius
- Philippus Melanchthon
- Thomas Morus
- Petrus Mosellanus
- Ioannes Oecolampadius
- Ricardus Pace
- Ioannes Reuchlin
- Beatus Rhenanus
- Petrus Thaborita
- Cuthbertus Tunstall
- Polydorus Vergilius
- Ioannes Ludovicus Vives
- Gulielmus Warham
- Thomas Wolseius
BibliographiaRecensere
- Halkin, Léon-Ernest. 1987. Erasme parmi nous. Lutetiae: Fayard.
- Huizinga, Ioannes. 2001. Erasmus, editio decima. Roterodami: Donker.
- Mayolas, Pep. 2014. Erasme i la construcció catalana d'Espanya. Barcelona: Llibres de l'Índex.
- Zweig, Stephanus. 1938. Triumph und Tragik des Erasmus von Rotterdam ('Erasmi Roterodami triumphum et tragoedia'). Vindobonae.
NotaeRecensere
- ↑ Discipulus Erasmi, qui eum "inter nobiles doctissimus" numeravit.
- ↑ Formula:Cite DNB
Nexus interni
Nexus externiRecensere
Vide Desiderius Erasmus Roterodamus apud Vicifontem. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Desiderius Erasmus Roterodamus spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Desiderius Erasmus Roterodamus spectant. |
- Apophthegmata ex probatis graecae latinaeque linguae scriptoribus
- Erasmi Desiderii Roterodami Colloquia familiaria - Latine
- Index Erasmi Opera Omnia (latina)
- Stultitiae Laus