Colloquia familiaria
Colloquia familiaria sunt collectio dialogorum pedagogicorum ab Erasmo Desiderio anno 1518 composita[1] ut Latinitatem et virtutem Christianam discipulis doceret.
Nonnulla colloquia themata tantum, vel exercitia, sunt; aliis autem sunt quasi fabulae scaenicae cum personis, narrationibus, argumentis. Exempli gratia, in "Dialogo Abbatis et Eruditae" sunt abbas et femina docta qui de voluptatibus mundi et animi disputant. In dialogis quorum tituli sunt "Virgo Misogamos" et "Virgo Poenitens," puella quaedam monacha esse vult, sed amicus et familia non volunt. Cum in collegiam monacharum it, non felix est, ergo domum revenit. In "Convivio Fabuloso," amici convivium habent et fabulas narrant. In dialogo "Diversoria" nomine, viator amico dicit diversoria discrepare in Francogallia et Imperio, et mores in ambobus terris describit. Erasmus haec colloquia emendabat donec mortuus est, anno 1536. Duodecim editiones fuerunt.[1]
Notae
recensereNexus Externus
recensereVide Colloquia familiaria apud Vicifontem. |
- Colloquia Erasmi et aliorum, apud Stoam, cum commentariis et pelliculis