Aperire sectionem principem
Desiderius Erasmus, opinatus esse scriptorem dialogi "Iulius exclusus e coelis".

Iulius exclusus e coelis est dialogus sine nomine scriptus fortasse a Desiderio Erasmo, in quo Papa Iulius II mortuus ad portas caeli advenit et cum Sancto Petro loquitur. Res huius saturae, inter menses Februarium anni 1513 et Iulium 1514 scriptae sed modo anno 1518 editae, in Catholica Ecclesia multam controversiam egit, dum nomen auctoris in litterato commune fecit.

Breve SummariumRecensere

 
Papa Iulius II

Mortuus recens Papa Iulius II comitatus ab angelo Genio, qui dicaca dicta per diverbium facit, ad portas caeli advenit sed intrare non potest. Ille ad Sanctum Petrum adloquitur et huic illud persuadere conatur ut se admittat. Facinora in bello narrat, sed Sanctus Petrus displicitur et illum repudiat.

Controversia de scriptoreRecensere

"Iulius exclusus" sine nomine scriptus est, itaque est magnum argumentum de fabulae scriptore.

ErasmusRecensere

Sunt qui opinantur auctorem huius diverbii esse Erasmum. Erasmus in litteris Iulii odium saepe declaraverat et illum bello culpaverat, necnon illum cum Iulio Caesare comparaverat. Praeterea Erasmus scripsisse "Iulius exclusus" numquam negavit, at solum edidisse. Contra quod, Erasmus edendae domi Thierrii Martentis adfuit cum "Iulius exclusus" anno 1518 hic editus sit.

Sermo dialogi etiam similis est illi Erasmi. Scriptor non legibus sed virtutibus facinorum Papae Iulii sollicitatus est. Haec sententia facinorum Iulii aliorumque in "Stultitiae Laus" et carmine ambobus scriptis ab Erasmo etiam inventa est. Ob quae plures Erasmum auctorem opinantur.

FaustusRecensere

Alius vir qui scriptor sit est Publius Faustus Andrelinus. Ille quoque erat dissiditor Papae Iulii II et in scripturis castigavit. At sermo diverbii est dissimilissimus illi Fausti. Faustus civilius quam religiosius castigat itaque elocutio "Iulius exclusus" non est congruens cum illa Fausti.

BibliographiaRecensere

  • Gilbert, William. Renaissance and Reformation. Lawrence, KS: Carrie Books, 1998.
  • Huizinga, Johan. Erasmus and the Age of Reformation. Princeton, NJ: Princeton University Press, 1984.
  • McConica, James K., "Erasmus and the "Julius": A Humanist Reflects on the Church", Trinkkaus et Oberman, p. 444-471
  • Trinkkaus, Charles, et Oberman, Heiko. The Pursuit of Holiness in Late Medieval and Renaissance Religion: Papers from the University of Michigan Conference. Leiden: E. J. Brill, 1974