Dead Birds ('Aves mortuae') est pellicula documentaria anni 1963,[1] a Roberto Gardner de gente Dani Novae Guineae occidentalis (nunc Papuae, provinciae Indonesiae) facta. Pellicula pars expeditionis Universitatis Harvardianae et Musei Archaeologicae et Ethnologiae Peabodiani producta est ad investigandas altas Novae Guineae terras, illo tempore una ex regionibus orbis terrarum non iam ab Europaeis colonizatis.[2] Prima pelliculae exhibitio in Loeb Drama Center Universitatis Harvardianae mense Octobri 1963 facta est. Pellicula anno 1998 pro conservatione in Nationales Pellicularum Tabulas Civitatum Foederatarum ob eius "significationem culturalem, historicam, vel aestheticam" a Bibliotheca Congressionali relata est.

Synopsis

recensere

Deducitur nomen pelliculae ex fabula populorum Dani quam Gardner per vocem impositam enarrat. Gens Dani, quam narrator homines montanos appellat, credunt olim fuisse cursum inter avem et anguem, qui vitas hominum diiudicavit: debent homines cutem identidem deponere et in aeternum vivere sicut angues, aut mori sicut aves? Avis cursum vicit, hominem moriendum esse significans. Argumentum pelliculae duas personas vehementius dicit: Weyak, bellatorem qui fines inter terras suae tribus et terras tribus proximae custodit, et Pua, puerum quem Gardner levem et ineptem depingit.

Iudicium aestheticum

recensere

Dead Birds, quamquam opus artis aesthetice gravissimum, ob veritatem realitatis a nonnullis reprehenditur. Personis qui in pellicula loquuntur subtituli numquam sunt, et etiam vox ipsa non semper est quae videtur: quod auscultatores vocem Weyak percipiunt re vera est vox Caroli G. Heider, Dani loquentis, post pelliculationem inserta. Gardner ipse lingua Dani uti non poterat, itaque omnia sua incepta per interpretatione linguistica deducuntur. Spectacula proeliorum ex multis scaenis per proelia varia factis et una coniunctis ad creandam speciem unitatis temporis constant. Continuitas apparens ex sonis postsynchronizatis venit, et omnes soni in pellicula postsyncronizati re vera sunt. Heider ipse, in libro Ethnographic Film (1978), dixit nonnullas proeliorum scaenas extra sequentiam rectam editas fuisse, cum prospectibus mulierum ad stagnum salsum, alio tempore factis, implicatas.

  1. Barsam 1992:295.
  2. "Bringing Faraway Worlds Closer, And Questioning Western Intrusions," New York Times, 10 Novembris 2011.

Bibliographia

recensere
  • Barsam, Richard Meran. 1992. Nonfiction Film:A Critical History. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-20706-1, ISBN 978-0-253-20706-7.
  • Gardner, Robert. 2007. Making Dead Birds: Chronicle of a Film. Cantabrigiae Massachusettae: Peabody Museum Press. ISBN 978-0-87365-823-2.
  • Heider, Karl. 1978. Ethnographic Film. Austin: University of Texas Press.
  • Kirsch, Stuart. 2010. Ethnographic Representation and the Politics of Violence in West Papua. Critique of Anthropology 30(1):3–22.
  • Ruby, Jay. 2000. Picturing Culture: Explorations of Film and Anthropology. Sicagi: University of Chicago Press.

Nexus externi

recensere
  • Dead Birds
  • De Dead Birds in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)