Charon ⯕
Charon
Inventio
Inventor Iacobus W. Christie
Dies 22 Iunii 1978
Proprietates orbitales
Axis semimaior 19.405 km
Eccentricitas 0,0
Periodus orbitalis 6 d 9 h 18 min
Inclinatio orbitalis 99,089°
Satelles planetae Plutonis
Proprietates physicales
Diametrus media 1.186 km
Area 38 × 106 km2
Massa 1,90×1021 kg
Densitas 2,24 g/cm3
Gravitas in superficie 0,368 m/s2
Spatium rotationis 6 d 9 h 18 min
Inclinatio axialis ignota
Albedo 0,37
Temperatura ignota
Atmosphaera abest

Charon est maximus satellitum naturalium notorum planetula Plutonis et decima quarta luna quod attinet ad magnitudinem a maximo in systemate solare.

Inventio

recensere

Anno 1978 specula astronomica ordinis USNO (= United States Naval Observatory) in oppido Flagstaff Arizonae sita aliquot laminas photographicas mensurae positionis absolutae Plutonis fecit. Nomine in honorem Charon in mythologia Graeca nominatus est.

Cum Iacobus (James) W. Christy, astronomus Americanus, die 22 Iunii 1978 has laminas investigaret, animadvertit imaginem Plutonis esse praelongam. Positio tuberis variabat. Statim cognovit satellitem causam huius rei esse posse. Sed etiam aliae explanationes supererant, ut Christy et collegae eius quaererent errorem, sed erat neque error technicus neque imago stellae. Denique, die 6 Iulii, inventio Charontis pronuntiata est. Inventio Charontis erat gravis quod abhinc astronomi massam et magnitudinem Plutonis subtilius computare potuerunt.

Primum huius corporis caelestis nomen ad tempus fuerat 1978 P 1. Christy, cuius uxori praenomen Charlene erat, appellationem Charon proposuit. Anno 1985 ordo IAU eam probavit.

Charon glacie aquaria obrutus videtur, et Plutonem intra 6387 dies circumvertitur. Cum spatium rotationis Plutonis etiam 6387 dierum sit, semper eadem pars satellitis in Plutonem spectat.[1] Systema Plutonis Charontis singulare in systemate solari est quod medium gravitationis eius extra Plutonem situm est. Ceteri planetae satellitem habentes medium gravitationis sub superficie sua habent. Ob eam rem sunt qui hoc systema planetam duplicem appellent. Praeterea quidam putant haec duo corpora caelestia non planetam et satellitem sed prima corpora transneptuna esse.[2]

Telescopiis recentioribus (Hubble, VLT eqs.?) imagines Plutonis Charontisque facile dissolvuntur.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Systema Solare nostrum
 SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.