Flagstaff (Arizona)
Flagstaff[1] est urbs Arizonae septentrionalis, anno 1928 incorporata, incolis 65 870 anno 2010, et caput comitatus Coconino. Montibus olim igniferis circumdata, loco satis excelso, non minus quam 2 106 metris super maris aequor, sub montem Elden iacet.
Locus: 35°11′57″N 111°37′52″W
Numerus incolarum: 76 831
Zona horaria: UTC-7
Situs interretialis
Nomen officiale: Flagstaff
Gestio
Procuratio superior: Coconino County
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Vicum anno fere 1882 conditum esse dicitur[2] eo fere loco ubi die 4 Iulii 1876 pertica e trunco Pini ponderosae confecta (qui arbor hac regione viget) ab exploratoribus Bostoniensibus erecta erat ut insignia Civitatum Foederatarum anno centenario monstrarentur (flagstaff = "pertica vexillifera"). Ab annis 1880 tramina societatis Atchison, Topeka & Sante Fe per Flagstaff usque ad Californiam perveniebant. Tardius via US 66, quae haud dissimiliter a Sicago incipiens per Flagstaff usque ad Monicopolim in California tendit, anno 1926 definita est.
Ergo oppidum iam vigere coeperat ubi Percivallo Lowell anno 1894 observatorium astronomicum suum aedificare placuit. Ibi mox schola normalis Arizonae Septentrionalis anno 1899 constituta est, quae ab anno 1966 universitas Arizonae Septentrionalis appellatur. Orchestra symphonica Flagstaffensis, eodem anno 1899 constituta, etiam hodie floret. Iuxta observatorium Lowell anno 1955 statio Flagstaffensis observatorii navalis Civitatum Foederatarum constructa est.
Ab astronomo Clyde Tombaugh anno 1930 in observatorio Lowell versatus planetula Pluto, ab Iacobo Christy anno 1978 in statione observatoria navali Charon satelles Plutonis reperti sunt. Ad memoriam harum rerum asteroides 2118 Flagstaff propter urbem, 6582 Flagsymphony propter orchestram symphonicam nominati sunt.
Notae
recensere- ↑ Vb. adiect. "Flagstaffensis", cf. nomen palaeontologicum Neosaivodus flagstaffensis
- ↑ Ita sigillum civicum
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad urbem Flagstaffensem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 35°11′57″N 111°37′52″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "29046, 2410509" apud USGS |