Bacchae

tragoedia quam Euripides docuit
Vide etiam paginam discretivam: Bacchae (discretiva).

Bacchae (Graece: Βάκχαι), fabula Euripidea, est ultimum documentum tragoediarum classicae aetatis nobis traditarum. Euripide anno 406 a.C.n. mortuo, haec tragoedia anno proximo (eodem die ac Alcmaeon in Psophide et Iphigenia Aulidensis) Dionysiis data primas tulit — nimis sero quidem ut auctori tantas clades certaminum passo hoc praemium iam satisfaceret. Euripides Bacchas in Macedonia scripsit tum cum apud regem Archelaum morabatur[1].

Iuventus Bacchi a Gulielmo Adolpho Bouguereau anno 1884 depicta.

De condicionibus fabulae

recensere

Narrat Euripides in Bacchis de Dionyso iuvene, qui in propinquos suos mortales infestus per Asiam Thebas, caput Boeotorum, pervenit, ut domum Cadmi ulcisceretur, quod se potius nothum quam deum ducerent. Nam Iuppiter quondam adamaverat Semelam, filiam Cadmi, eamque fecit praegnantem; Iuno autem, quae hunc amorem haud approbabat, Semelae persuasit, ut Iovem rogaret in omni nitore divinitatis se ostenderet. Quo facto, Semela per incuriam Iovis periit fulgure combusta, sed Iuppiter partum immaturum in femore posuit, ut filium Iunonem celaret. Neque Agaue, soror Semelae, neque alii propinqui Dionysum, credebant filium esse Iovis.

De scaena fabulae

recensere

Fabula Thebis agitur ante Cadmeam seu domum regiam, quam Cadmus propter aetatem in dominium Penthei, filii Agaues, sui nepotis novique regis tradiderat. In media scaena positum est monumentum Semelae, prope quod ruinae aedificiorum flamma Iovis usque fumantium videntur. Etiam Dirce fons et Ismenus fluvius in conspectu sunt. Umbrae Cithaeronis montis procul translucent.

Argumentum fabulae

recensere

Dionysus, qui etiam Bacchus et Bromius et Euhius et Iacchus in hac fabula appellatur, in scaenam primus prodit, ut quis sit et quam ob rem Thebas venerit narret: Se ex Asia venisse, ut divinitatem suam Thebis vindicaret sacrosque ritus introduceret; se, antequam Graeciam perveniret, a Lydia profectum Phrygiam, Persiam, Bactriam, Mediam, Arabiam visitavisse.

 
Dionysus cerevisiam Tsingtaoënsem proferens. (Museum braxatorium Tsingtaoënse.)

Dionysus ex Asia cum turba Baccharum seu Maenadum venerat, feminarum vi numinis lascivarum, effusis crinibus furore effrenato comissantium, quae ad tibias et cymbalorum tympanorumque strepitus "io Bacche!" ululantes iter temulentum faciebant. Quarum in numerum etiam Agaue et Ino et Autonoë, materterae Dionysi, iam accesserant illecebra corruptae iuvenis flavi, cuius specie indutus deus omnibus Thebanis apparebat.

Strepitu ante portas euhantium audito augur Tiresias senex, ipse quoque furore divino iam commotus, Cadmum etiam commodum commotum arcessit, ut in agmen maenadum accedant. Itaque ambo ad orgia se parant, cum procurrit Pentheus rex animo infesto: Afuisse se sed cognovisse feminas domibus relictis in montes fugisse novum deum comissanter culturas. Cadmum thyrsum suum vibrantem, Tiresiam nebridibus (seu inuleaginis pellibus) discoloribus indutum aspicit obstupefactus vinculaque ferrea feminis lymphaticis, mortem advenae illi crispulo denuntiat. Tiresias autem Pentheo increpans suadet, ut novum accipiat deum, quippe qui vinum invenerit rerumque alioquin potentissimus sit. Cadmus quoque regem admonet, ut Dionysum comprobet deum, advenam quidem verum filium Semelae, sed Pentheus ultionem asperrimis verbis minitatus viros mittit qui advenam ut dicit puellipuerum[2] capiant lapidationeque puniant. Cadmus agmini bacchantium cum Tiresia se adiungit.

Carmine a choro dicto in scaenam prodit servus cum Dionyso catenis vincto et Pentheo verba ita facit: Dionysum facile mansuefactum minimeque renisum esse; immo rogasse se ut vinciretur; catenas autem cultricibus decidisse portaeque seras ultro esse evulsas. Pentheus hoc audito iubet iuvenem alienum catenis liberari. Qui deinde se narrat Bacchis initiatum e Lydia venisse, sed abnuit de novo deo huiusque orgiis quicquam explicare. Itaque Pentheus iratus in carcerem iubet conici advenam. Qui vincula accipit quidem sed illum ab Dionyso punitum iri denuntiat.

Deinde chorus maenadum Asiaticarum praesidio destitutarum et Dircen alloquitur, tutelam Thebarum, et Dionysum deum, ducem suum, invocat. Repente vox Dionysi tamquam ex intimo auditur, quae de praestigiis ab Dionyso factis aliisque calamitatibus Pentheo in poenam illatis narrat: Primo domum regiam quassatam esse a Baccho, exarsisseque sepulchrum Semelae; secundo, phasma in aula creatum a Bromio esse, quod Pentheus gladio stricto aëra secans interficere frustra conaretur; deinde totum aedificium repentina ruina concidisse; Pentheum adversus vim dei pugnantem denique collapsum esse.

Pentheus rursus in scaenam prodit obstupefactus, quod sine catenis advenam esse videt, qui se ab Dionyso dicit esse liberatum. Nunc autem pastorem vident quendam ex Cithaerone monte venientem, qui haec regi nuntiat: Vidisse se tres feminarum sub divo dormientium turbas, quarum uni Agaue praeesse videretur. Quam repente experrectam clamore incitasse turbam suam, ut nebridibus indutis se serpentibus cingerent. Vidisse se alias feminas dammam bracchiis tenentes, alias autem, quibus domi infantes essent, catulos lupinos lacte alentes; et aliam saxum thyrso feriendo fontem fecisse, aliam autem ictu ferulae effecisse, ut vinum e rupe scateret. Sed nondum loqui desiit pastor: Ut apud regem gratiosi fierent, iniisse se cum sodalibus consilium Agaues capiendae. Sed feminas furiosas ipsos aggressas fugavisse et pecudem manibus dilaceravisse, deinde invasisse duos viculos omnibusque rebus perturbatis vulneravisse thyrsis incolas ferris repugnantes, denique in locum unde profectae essent revertisse omnemque cruorem quo maculatae essent aqua abluisse fontium vi Dionysi apertorum. Iam finem facit loquendi nuntius, qui postremo his verbis ad regem provocat:[3]

Hunc igitur divum, quisquis est, o domine, τὸν δαίμον᾽ οὖν τόνδ᾽ ὅστις ἔστ᾽, ὦ δέσποτα,
admitte in hanc urbem. Cum aliarum rerum potens est, δέχου πόλει τῇδ᾽· ὡς τά τ᾽ ἄλλ᾽ ἐστὶν μέγας,
tum hoc dicunt, ut ego audio: κἀκεῖνό φασιν αὐτόν, ὡς ἐγὼ κλύω:
vitem dolorum sedatricem ab eo mortalibus datam esse. τὴν παυσίλυπον ἄμπελον δοῦναι βροτοῖς.
Vinum si omnino non est, non est Venus οἴνου δὲ μηκέτ᾽ ὄντος οὐκ ἔστιν Κύπρις
neque vero aliud genus iucunditatis hominibus. οὐδ᾽ ἄλλο τερπνὸν οὐδὲν ἀνθρώποις ἔτι.

Pentheus milites mitti iubet qui turbas maenadum arceant. Iuvenis autem flavus milites dicit ab feminis fugatum iri promittitque se regi, si Bacchanalia quam effrenatissima videre velit, viam monstraturum, qua in montes perveniant. Deinde Pentheus, cum se velle diceret, ab Dionyso persuadetur, ut securitatis causa vestimentum femineum sibi induat. Quo facto, rex partim mente capitur, nam se dicit duos soles et binas Thebas videre, et oculis in Dionysum coniectis miratur speciem iuvenis flavi in bovem cornigerum esse mutatam. Ad montes versus profecti verba inter se faciunt. Quo in colloquio Dionysus verba sua ita componit, ut cuius calamitatis sors Pentheum maneat dira ironia leviter aperiatur:[4]

Di Sequere igitur. Ego sum dux certus, Δι ἕπου δέ• πομπὸς εἶμ᾽ ἐγὼ σωτήριος,
illinc autem alius te abducet. Pe Genetrix vero. κεῖθεν δ᾽ ἀπάξει σ᾽ ἄλλος. Πε ἡ τεκοῦσά γε.
Di … insignem omnibus. Pe Ideo progredior. Δι ἐπίσημον ὄντα πᾶσιν. Πε ἐπὶ τόδ᾽ ἔρχομαι.
Di Gestamen reverteris … Pe Mollitiam mihi dicis. Δι φερόμενος ἥξεις … Πε ἁβρότητ᾽ ἐμὴν λέγεις.
Di … in manibus matris. Pe … et deliciis corrumpi me coges. Δι ἐν χερσὶ μητρός. Πε καὶ τρυφᾶν μ᾽ ἀναγκάσεις.
Di Tantopere sane corrumperis. Pe Quod mereo assequor. Δι τρυφάς γε τοιάσδε. Πε ἀξίων μὲν ἅπτομαι.

Consequentia eventorum in scaena non longius agitur, enumeratur quidem. Spatio enim nonnullarum horarum interposito, ut facile imaginari possumus, servus qui satelles Pentheum secutus erat in montes choro trucem adfert nuntium: Pentheum, filium Echionis, mortuum esse. Quo nuntio, chorus alienigenarum vehementer gaudens singula eventorum audire vult. Itaque servus nuntius: Peregrino duce se in Cithaeronem montem pervenisse, Pentheum autem ubi constitissent loco Bacchas videre nequisse. Itaque peregrinum miro modo effecisse, ut abies in arcum curvaretur et Pentheo, ut melius videret, in cacumine sessum posito iterum dirigeretur. Quo facto vocem e caelo auditam esse, quae bacchantibus imperaret, ut virum in summa abiete sedentem punirent de contemptu sacrorum Dionysi. Feminas furiosas primo conatum cepisse, ut ferulis lapidibusque coniectis de cacumine Pentheus in terram caderet. Nihil tamen illo modo consecutas deinde totam arborem radicitus e terra evulsisse. Decidisse Pentheum magna voce longaque lamentatione, cum diem sibi sciret supremum iam advenisse. Primam Agauen illum aggressam esse ore spumante oculisque torsis. Pentheum, ne unguibus matris dilaceraretur, mitra e coma eiecta faciem ostendisse genaque Agaues tacta imploravisse:[5]

Ego hic, mater, sum, natus e te Ἐγώ τοι, μῆτερ, εἰμί, παῖς σέθεν
Pentheus, quem in domo Echiomis peperisti. Πενθεύς, ὃν ἔτεκες ἐν δόμοις Ἐχίονος·
Miserere mei, o mater, neve ob mea οἴκτιρε δ᾽ ὦ μῆτέρ με, μηδὲ ταῖς ἐμαῖς
peccata tuum filium occideris! ἁμαρτίαισι παῖδα σὸν κατακτάνῃς.
 
Agaue et Ino Pentheum dilacerantes. Operculum vasis patiniformis (λεκανίς) Attici inter annos 450 et 425 a.C.n. figuris rubris signati.

Nuntius pergit: Agauen caeco furore decollavisse filium delapsum, Inone cum Autonoa artus carnemque divellente, ita ut frusta in arbores et saxa disicerentur. Deinde capite Penthei in summo thyrso posito Agauen Thebas versum profectam esse.

Iam exit, cum videt appropinquare Agauen caput Penthei manibus gerentem. Etiam nunc Dionyso furibunda omnibus praedam suam ostendit, Pentheum caput, quod catulum credit esse leoninum. Tum prodit Cadmus cum apparitoribus reliquias regis secum ferentibus. Cui Agaue praeda sua exsultans sibi gloriam paravisse contendit, quod radio telaque destitutis maiora suscepisset.

Cadmus autem allocutione sobria Agauen sui compotem facit praedamque quam manibus tenebat aspicere iubet. Tandem perspicit Agaue Pentheum caput sibi esse gestamen.

Sub finem fabulae nobis conservatae Dionysus deus ex machina in scaenam prodit futura praemonens: Cadmum in serpentem mutatum barbaram gentem regnaturum cum Harmonia uxore, Agauen autem cum sororibus alibi extorrem vitam victuram esse. Colloquio lamentabili amborum fabula terminatur.

De natura fabulae

recensere

Naturae Baccharum indagandae homines docti operam impenderunt multiplicem, et variae sententiae de singulis locis intellegendis prolatae sunt. Constat tamen in quibusdam locis fabulam miro modo ridiculum immani immiscere. Notissimus est locus ille, ubi Tiresias et Cadmus furore Bacchico modice infecti Cithaeronem montem ascensuri alter alterum hortantur.[6] Diverbium senum illorum Bacchicis vestibus indutorum aliquid sane comici (ne dicamus aliquid "grotesci") fabulae attribuit.[7] Etiam Pentheus femineo vestitu indutus aliquid iocosi visus est exhibere, sed quicquid comici ei actui subsit,[8] id sub latiore aspectu quam atrocissimum eventum praeparare apparet.

Quamvis modicum ridiculi habeat fabula Baccharum,[9] non est conivendum in vi eiusdem vere tragica et immani, quae prava quadam iustitia Pentheum e spectatorum gratia et misericordia eripere videtur. Est Dionysus qui ius sibi petiit cuique ius datum est. In fabula iudicanda hoc primum observandum est: "Dionysum eo consilio venisse, ut mysteria sua Thebis institueret."[10] Itaque etiam hoc propositum est:[11] "Complures res singulas, quas Pentheus in hac fabula expertus sit, reapse rationem quandam reddere de ritu Bacchis initiandi." Quod si ita est, fabulam Euripidis videmus ἱερὸν λόγον seu narrationem sacram habere, quae mysteria Dionysii, quoad potest, palam facit. In eandem sententiam dici potest fabulam de rebus priscis ad originem generis tragici pertinentibus narrare. Sed sunt etiam qui negent hanc fabulam ea, quae Bacchis initiandi senserint expertique sint, enumerando historiam religionis exponere, et dicant permagni momenti esse, quid Euripides ipse fabula sua Athenienses docere voluerit.[12] Sunt etiam qui interpretationem mysticam huius fabulae omnino repudient.[13]

Possumus fabulam etiam ea ratione aspicere, quid spectatores Athenienses de Dionyso senserint quidque de illo deo tractari exspectaverint. Vini inventor largitorque certe valebat, nec Dionysus sine maenadibus cogitari poterat. In summa, deus maxime ambiguus habebatur.[14]

De posteritateː et apud Parthos doctas esse Bacchas

recensere

Aeschylus idem argumentum in tragoedia hodie deperdita tractaverat cui sine dubio Euripides multum debebat. At aetate Hellenistica et Romana, qua aetate Dionysi cultus maxime et latissime floruit, non Aeschylea sed Euripidea fabula saepe docebatur nec tantum intra Imperium Romanum. Etenim caput triumviri Licini Crassi apud Carrhas victi ad pedes Parthorum regis Orodis II posita esse narratur tum cum ille Bacchas Euripideas spectabat. Atque histrio Iaso Penthei habitum statim exuisse dicitur atque Agavae partes suscepisse. Crassi capite arrepto Euripideos versus cantare coepit quibus Agave tropaeo suo gloriabatur[15]. Postea et neoplatonici et Christiani[16] Euripideum textum diligenter scrutati sunt. Ita auctor ignotus Christi patientis nobis multos versus servavit quibus lacunosus finis partim suppleturː locos Euripideos enim plerumque consuebat. Vicesimo saeculo quoque fabula saepe acta est et psychoanalyticas interpretationes accepit[17].

Bibliographia

recensere
 
Pictura Pompeiana e Vettiorum domo.

Editiones et commentarii

recensere
  • Euripidis Bacchae / recensuit Godofredus Hermannus. Lipsiae, 1823. (Cum uberrima commentatione Latina)
  • Diggle, James, ed. Helena, Phoenissae, Orestes, Bacchae, Iphigenia Aulidensis, Rhesus. Euripidis Fabulae, 3. Oxford: Clarendon Press, 1994.
  • Dodds, Eric R., ed., comm. Bacchae. Editio 2a. Oxford: Oxford University Press, 1960.
  • Roux, Jeanne, introd., ed., trad., comm. Euripide, Les Bacchantes, I–II. Paris: Les Belles Lettres, 1970.
  • Seaford, Richard, introd., ed., comm. Euripides, Bacchae. Warminster: Aris & Phillips, 1996.
  1. Contraː Scott Scullion, Euripides and Macedon, or The silence of the «Frogs»". Classical Quarterly, 2003: 389–400.
  2. Re vera θηλύμορφον dicit (versus 353).
  3. Bacchae 769-774; Latine convertit Usor:Neander.
  4. Bacchae 965–970; Latine convertit Usor:Neander.
  5. Bacchae 1118-1121; Latine convertit Usor:Neander.
  6. Bacchae 170-209.
  7. "Groteske Komik" (Lesky 1972, 487); etiam Pavanetto (1984) hanc rem breviter Latine tractat.
  8. Aliquid ridiculi certe subest actui (Bacchae 912-970) in quo Pentheus ab Dionyso accuratissime in speciem feminae ornatur.
  9. De elementis comicis eiusdem fabulae disserit praesertim Seidensticker (1978).
  10. E.g., Bacchae 20-31.
  11. Seaford (1981; 1996).
  12. E.g., Versnel (1990); Bierl (1991).
  13. E.g., Leinieks (1996).
  14. Bierl (1991).
  15. Plutarchus, Vitae Parallelaeː Vita Crassi 33.
  16. Francesco Massa (2010).
  17. Chiara Thümiger (2013).

Nexus externi

recensere