Christus patiens (tragoedia Graeca)

Christus patiens (Graece: Χριστὸς πάσχων) est incerti auctoris tragoedia de crucifixione et resurrectione Iesu in imperio Romano orientali Graece scripta. Opus, quod in codicibus manu scriptis titulum caret, "Χριστὸς πάσχων" ab Antonio Blado Cretensi, editore principe anni 1542, inscribitur.

Formam habet centonis ex versibus antiquis, plerumque Euripidis, facti, qui versus variis personis religiosis dantur: Christo, deiparae Mariae, Ioseph ab Arimathaea, et alia. Theatro hoc tempore prohibito, non ad scaenam destinata est.

Diu Gregorio archiepiscopo Nazianzeno ascripta erat, hodie autem plerique scriptores rebus Byzantinis eruditis eam auctori saeculi XII, fortasse Prodromo, Tzetze, Manasse, aut Eustathio Thessalonicensi.

Sylvius Joseph Mercati Romanus, vir doctissimus ac peritissimus rerum Byzantinarum, saeculo undecimo sive duodecimo adsignavit.[1] Contra, Antonius Garzya Neapolitanus nonnullos errores scripturae unciali tribuendos notavit in codicibus, quod significat opus scriptum esse ante saeculum decimum.[2]

  1. In capitulum de Christo patiente quod legitur in Enciclopedia Italiana.
  2. In duobus opusculis quod in «Sileno», vol. 10, a. 1984, pp. 237-40 et in «Byzantinische Zeitschrift», vol. 82, a. 1989, pp. 110-13 leguntur. Attamen Volframus Hörandner Vindobonensis non scripturae unciali sed iotacismo tribuit errores, vide opusculum quod inscribitur Lexikalische Beobachtungen zum Christos Paschon, in operi miscellaneo Studien zur byzantinischen Lexikographie, Vindobonae, a. 1988, pp. 183-202, editum.

Bibliographia

recensere
  • Kazhdan, Alexander. "Christos Paschon." In The Oxford Dictionary of Byzantium. Oxoniae: Oxford University Press, 1991.

Nexus externi

recensere
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.