Ioseph ab Arimathaea[1] (Ἰωσὴφ ὁ ἀπὸ Ἁριμαθαίας) in Novo Testamento fuit decurio concilii Iudaei (Synedrii) et occultus Iesu discipulus qui eiusdem corpus sepelivit. In omnibus quattuor evangeliis similiter describitur.

Basilii Perov Depositio de cruce: Maria mater Iesu, Maria Magdalena, ac Ioseph ab Arimathaea circa corpus Iesu.

Matt. 27:57–60: Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.

Marc. 15:43–46: Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

Luc. 23:50–53: Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus. Hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei, hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

Ioan. 19:38: Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.

In fabulis mediaevalibus, Ioseph postquam corpus Iesu sepelivit, in Angliam Iesu Christi fidem intulit, ibique sacrum primus disseminavit Evangelium. Dicitur sanctum Gradalem (graal) plenum sanguinis Iesu ad Abbatiam Glastoniensem tulisse.

  1. In primis manuscriptis Ioseph ab Arimathia; vide e.g. Mark 15:43 in editione Stuttgartensi.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioseph ab Arimathaea spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Store norske leksikon •