E. R. Dodds (Eric Robertson Dodds; natus anno 1893; mortuus 1979) fuit philologus et poeta Hibernicus.

VitaRecensere

Natus est die 26 Iulii 1893 apud Banbridge comitatus Dunensis, filius duorum praeceptorum. Anno 1912 Oxoniae profectus est ad Collegium Universitatis ubi rebus classicis studuit; inter amicos ibi numerabat Aldous Huxley necnon T. S. Eliot. Electus est professor rerum classicarum apud Universitatem Birminghamensem anno 1924; ibi cognovit W. H. Auden Ludovicumque MacNeice et cum hoc ad versionem Aeschyli confectendam collaboravit. Ab anno 1936 fuit Professor Regius linguae Graecae apud Universitatem Oxoniensem; ibi ab initio a quibusdam contemptui habitus est ut fautor et independentiae Hiberniae et factionis socialistae. Mortuus est die 8 Aprilis 1979.

OperaRecensere

  • Thirty-Two Poems, with a Note on Unprofessional Poetry (1929)
  • The Greeks and the Irrational
  • Pagan and Christian in an Age of Anxiety
  • Missing Persons (de vita sua, 1977)

Opera aliorum ab E. R. Dodds editaRecensere