Vide etiam paginam discretivam: Atropatene.

Atropatene (etiam Media Atropatene) fuit regnum liberum, quod imprimis in regione hodiernarum Iraniae provinciarum Ardebiliae, Atropatenes Occidentalis et Atropatenes Orientalis iacebat. Saepe praecursoria hodiernae civitatis Atropatenae habetur.

Regio Achaemenidis regnantibus ad Mediam pertinebat, maxima incolarum pars erant Medi, caput Ecbatana. Regno Persico ab Alexandro III, rege Macedonum, everso tamen satrapes provinciae Achaemenidarum Mediae nomine Atropates, Persa nobilis, in officio permanebat, etsi antea copiis Medis praefuerat. Alexandro mortuo Media meridiana una cum Ecbatana ad imperium Seleucidarum venit, Mediam septentrionalem autem Atropates retinuit, qui regnum liberum ac domum regiam condidit. Ex auctore civitas Media Atropatene vocata est.

Natura loci

recensere
 
Atropatene, secundo primoque saeculo a.C.n.

Terra maxima ex parte montuosa, metallis carens, tamen climate mediterraneo agri culturae idonea, praeterea loci natura adeo munita, ut vix expugnari posset.

Caput Atropatenes fuit Gazaka (hodie Ganzak). Prope urbem arx Phraaspa sita erat, quam loco Takht-i Suleiman fuisse arbitrantur. Ambitus exactus nescitur, limes borealis a lacu Urmia in septentriones versus erat. Controversiae cum Armenia in occidentem sita ortae non esse videntur.

Atropatene Hellenismo efficaciter restitisse ac traditiones Persicas retinuisse videtur. Praeterea diu locus medius Zoroastrismi habebatur, quod autem his diebus varie disputatur.

Historia

recensere
 
Atropatene tempore Tigranis Magni

Imperio Alexandri dilapso Atropatene quiete libertate fruebatur, donec Antiochus III Magnus terram in clientelam subegit, qui status postea Parthis imperantibus permanebat. Tamen Atropatenae exercitus fortis erat, qui equitatu nitebatur.

Pompeius Darium regem Atropatenae vicit. Postea Marcus Antonius contra Parthos per Armeniam Atropatenamque profectus in Gazaka oppugnanda decidit.

Traditio

recensere

Pauca de Atropatene e fontibus antiquis nota sunt, pauca effossiones archaeologicae de regno in lucem produxerunt. Regnum apud Plutarchum, Ptolemaeum, Cassium Dioem, Appianum, Strabonem, Plinium maiorem et Polybium memoratur, non autem est opus, quod plura de Atropene narret.

Bibliographia

recensere
  • Fergus Millar (ed. 1966), Das Römische Reich und seine Nachbarn (Fischer Weltgeschichte 8), Francoforti
  • Играр Алиев (1989), Очерк Истории Атропатены, Азернешр. ISBN 5-552-00480-9
  • Chaumont, M. L. (1989), Atropates, Encyclopaedia Iranica, 3.1, Londinii: Routledge & Kegan Paul
  • de Planhol, X. (1989), Azerbaijan I: Geography, Encyclopaedia Iranica, 3.1, Londinii: Routledge & Kegan Paul
  • Schippmann, K. (1989), Azerbaijan III: Pre-Islamic History, Encyclopaedia Iranica, 3.1, Londinii: Routledge & Kegan Paul
  • Josef Wiesehöfer (2005), Das antike Persien. Dusseldorpiae

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Ganzak (Anglice)
  • Nummi Darei
  • S. E. Kroll: Map 90. Media Atropatene. (1994) In: Richard J. A. Talbert (Ed.): Barrington Atlas of the Greek and Roman World: Map-by-map Directory. Princeton University Press, Princeton 2000.