Lacus Urmia[2] (Persice دریاچه ارومیه Daryâche-ye Orumiye), vel Lacus Urmianus,[3] olim antiquitate Lacus Matianus,[4][5] est lacus salsus endorheicus in Irania situs.[6][7] Quod corpus aquae inter provincias Atropatenen Orientalem et Atropatenen Occidentalem in Irania patet, ad occidentem meridiei Maris Caspii partis versus. Lacus plenissimus erat maximus lacus in Oriente Medio et sextus a maximo lacu aquae salsae in orbe terrarum. Lacui erat area superficialis circiter 5200 chiliometrorum quadratorum, longitudo 140 chiliometrorum, et altitudo maxima 16 metra.[8] Salinitas est 217–235 g L−1 Na–(Mg)–Cl–(SO4) brine,[9] et vere 8–11 centesimae, autumno vergente, 26–28 centesimae.[10]

Despectus in Lacum Urmiam ex satellite anno 1884.
Imminuens Lacus Urmiae superficies.
Lacus Urmia mense Septembri 2015.
"Pugnus Osman," minimus insula in Lacu Urmia.[1]
People visiting a boat on Lake Urmia
Homines navem in Lacu Urmia visitant.

Ante annum 2017 exeuntem, 90 centesimae superficiei (et una sexagensimae partes voluminis anno 1998) evanescuerunt propter generalem siccitatem in Irania continuam, flumina in lacum defluentia operibus obstructa, atque aquam terrestrem ex regione circumdante antliis exhaustam.[11] Siccitate autem anno 2019 finita, lacus iterum crescere coepit, quae ratio anno 2020 continuavit propter magnam praecipitationem et res gestas Programmatis Restaurationis Lacus Urmiae.[12]

NotaeRecensere

  1. "Saline Systems; Urmia Salt Lake, Iran". Salinesystems.org 
  2. Michaelis 1792: 1087.
  3. Mehrshad et al. 2016/
  4. Negri 1557: 531.
  5. Gramatica 1921: 5.
  6. Henry 2003: 138.
  7. E. J. Brill's first encyclopaedia of Islam, 1913–1936, vol. 7, page 1037, Strabonem et Ptolemaeum commemorans.
  8. "Britanica". Britannica.com .
  9. Stevens et al. 2012.
  10. "Urmia Lake." Encyclopædia Britannica Online (2012). Accessum 14 Augusti 2015, ex http://www.britannica.com/EBchecked/topic/619901/Lake-Urmia.
  11. "Saving Iran's great salt lake". Science. 2 Septembris 2015 .
  12. Dudley, Dominic. "Iran’s Lake Urmia: How A Dying Salt Lake Is Being Brought Back From The Brink" (en) .

BibliographiaRecensere

  • Dittmann, Andreas, ed. 2017. Geoparks and geo-tourism in Iran. Francofurti: Peter Lang. ISBN 9783631644560.
  • Gramatica, Aloisius. 1921. Atlas geographiae biblicae: addita brevi notitia regionum et locorum. Bergomi: Istituto Italiano D'Arti Grafiche.
  • Henry, Roger. 2003. Synchronized chronology: Rethinking Middle East Antiquity: A Simple Correction to Egyptian Chronology Resolves the Major Problems in Biblical and Greek Archaeology. Novi Eboraci; Algora Publishing. ISBN 0-87586-191-1. Google Books, p. 138.
  • Mehrshad, M., M. A. Amoozegar, A. Makhdoumi, S. A. S. Fazeli, H. Farhani, B. Asadi, P. Schumann, et A. Ventosa. 2016. "Halosiccatus urmianus gen. nov., sp. nov., a haloarchaeon from a salt lake." International Journal of Systematic Evolution and Microbiology 66: 725–30.
  • Michaelis, Ioannes David. 1792. Supplementorum ad lexica Hebraica: pars quarta: litteras tet, jod, et kav complexa. Bibliopol. Vandenhoekiano.
  • Negri, Dominicus Marius Venetus. 1557. Geographiae commentariorum libri XI nunc primum in lucem magno studio editi . . . una cum Laurentii Corvini Novoforensis Geographia et Strabonis epitome per D. Hieronymum Gemusaeum translata. Basileae.
  • Schweizer, Günter. 1975. Untersuchungen zur Physiogeographie von Ostanatolien und Nordwestiran: geomorphologische, klima- und hydrogeographische Studien in Vansee- und Rezaiyehsee-Gebiet. Tubingae: Selbstverlag des Geographischen Instituts der Universität Tübingen.
  • Stevens, Lora R., Morteza Djamali, Valérie Andrieu-Ponel; et Jacques-Louis de Beaulieu, 2012. "Hydroclimatic variations over the last two glacial/interglacial cycles at Urmia Lake, Iran." Journal of Paleolimnology 47, no. 4 (1 Aprilis): 647. doi:10.1007/s10933-012-9588-3. Editio interretialis.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Urmiam spectant (Lake Urmia, Urmia Lake).
  Situs geographici et historici: Locus: 37°39′43″N 45°24′18″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica