Ars Romana (medium aevum)
Ars Romana medii aevi,[1] etiam Ars Romanica[2][3] appellata, est primum genus artis, quod post varias formas artis et architecturae medii aevi ineuntis (hodie quibusdam locis "ars Protoromanica" dicta) fere a decimo saeculo medio (950/960) tota tum Europa praevalebat, donec opus francigenum in eius locum successit. Hoc saeculo duodecimo medio in Francia ortum celeriter per partes Europae diffusum est, ab Alpibus in septentriones versus, in Hispania et Italia autem saeculo decimo tertio demum progressum est.
Maxima monumenta operis romani, praesertim templa Christiana, in Francia, Italia, Anglia, Germania, Hispania inveniuntur.
Notiones
recensereEadem locutio in fontibus mediaevalibus de aedificiis (id est de architectura) et ornamentis (id est de arte) adhibebatur: "opus romanum".[4] Vocabulum Francogallicum art roman primum adhibuit Carolus de Gerville archaeologus (1769–1853) in epistula ad amicum Arcisse de Caumont anno 1818 scripta: quo vocabulo voluit significare artem Romanicam eodem fere tempore quo linguae Romanicae ortam esse, et multa arti Romanae antiquae similia habuisse.[5] Praeter vocabulum „Romanus“ etiam „Romanicus“ (Theodisce: Romanische Kunst, Italiane: arte romanica)[6] et „Romaniscus“ (Anglice: Romanesque art)[7] ad idem denotandum in usum venerunt.
Nomen artis Romanae sive Romanicae praecipue ad architecturam Romanicam describendam adhibetur, qaue multas architecturae Romanae antiquae proprietates retinuit, insigniter arcus capitis rotundi, sed etiam cameras cum tholis, apsides et ornamenta folii acanthi. Sed etiam alia artis genera (ut puta minutae tabulae, sculptura, pictura muralis) illius temporis hoc nomine tractantur.
Spatium temporis
recensereAntequam ars Romana orta est, plura inter se diversa genera artis sive architecturae variis in terris exstabant, inter quae ars Byzantina, architectura Visigothorum, Osthrogotorum et Langobardorum. Regno Francorum orto proprietates operum secundum domus regias appellantur, i.e. ars Merovingiana et renovatio Carolingiana. Eodem tempore in Asturiis et Croatia ecclesiae simili modo aedificatae sunt. De annis circa 900 Europa incursionibus Normannorum et Hungarorum vexata non nisi pauca opera et quidem parva restant.
Cum saeculo decimo medio imperatores Sacri Romani Imperii nationis theodisci firmiores esse coeperunt, ars Romana in Germania septentrionali (Magdeburgi et Hildesiae) orta est monasteriis praeeuntibus. In Francia iam anno 1140 Basilica cathedralis Sancti Dionysii construenda ars Gothica sive opus Francigenum coepit, in Germania autem demum circa annum 1200, cum ecclesia cathedralis Limburgensis commutata (1180) et ecclesia cathedralis Magdeburgensis nova (1209) aedificata est.
Architectura Romana medii aevi
recensereArchitecturae Romanae propria sunt arcus capitis rotundi et muri crassi munitionibus similes parvis fenestris instructi. Ecclesiis saepe sunt trabes apertae aut plana tecta lignea, postea magis magisque camerae variorum generum aedificabantur. Capitella, etsi formis vegetabilibus aut figuralibus ornata, tamen codicis instar formata sunt. Forma prinicipalis est capitellum cubicum. Quibusdam in aedificiis Romanis sunt sic dicta spolia, i.e. reliquiae aedificiorum antiquorum, a latere incipiente usque ad capitella et columnas.
Ad ecclesias aedificandas plerumque forma basilicae suscepta est, sunt autem etiam ecclesiae formae centralis. Multis in regionibus turres usitatae fiebant; interdum turris supra eum locum, quo presbyterium cum navi principali convenit, erecta est, aliis ecclesiis sunt quattuor turres aut duo turres supra opus occidentale.
Urbes maxima ex parte ligneae fuerunt; pauca aedificia lapidea restant, inter alia duo domus porpe ecclesiam cathedralem Turnacensem (fere 1150).
Ars Romana in arte oculorum
recensereArtificia imprimis in manuscriptis illuminatis (minuta tabula), sculpturis et picturis muralibus servata sunt. Et minimo naturalismo et multo symbolismo notabilia sunt. Sculpturae et picturae saepe argumenta fortia demonstrant. In picturis muralibus ordines hierarchicos secundum prospectivam gravitatis, quae dicitur, depicti sunt.
Notae
recensere- ↑ "arti Romanae successit . . . ars Gothica", vide: § 116. Artes ecclesiasticae, Enchiridion historiae ecclesiasticae universae, Neomagi / Romae 1910, p. 267.
- ↑ Lexicon Latinum hodiernum, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ed. 22 electronica, Lentiae 2022, pars VI, p. 25.
- ↑ AAS 43 (series 2, vol. 18), p.77: generis Romanici, quod vocitant; ibidem: claustrum, decussatim concameratum et columellis suffultum, iuxta artis «Romanicae» ac «Gothicae» instituta.
- ↑ "Ipsa vero basilica opere Romano insignita . . . beati Wilfridi ministerio exstitit dedicata": Chronicon de Lanercost sub anno 1296; et alii.
- ↑ L'Institut national d'histoire de l'art: "GERVILLE, Charles."
- ↑ romanisch, DWDS: „Das nach lat. Rōmānus ... gebildete Adjektiv ist seit dem 16. Jh. gebräuchlich. ... Der im ausgehenden 18. Jh. einsetzenden terminologischen Verwendung in der Sprachwissenschaft folgt Anfang des 19. Jhs. der kunstgeschichtliche Terminus, der sich auf die Feststellung gründet, dass im Baustil des Hochmittelalters Elemente der antiken römischen Baukunst fortleben.“
- ↑ Romansque (adj.): "architectural style in Western Europe between the Roman and Gothic periods" (1819), from Roman + -esque. Influenced by French romanesque, from Late Latin Romanice "in Vulgar Latin." As a noun, "the early medieval style in architecture," by 1830.
Bibliographia
recensere- Legner, Anton, ed. 1985. Ornamenta Ecclesiae: Kunst und Künstler der Romanik: Catalogue of an exhibition in the Schnütgen Museum. 3 vol. Coloniae.
- Hartmann-Virnich, Andreas 2004. Was ist Romanik? Geschichte, Formen und Technik des romanischen Kirchenbaus. Darmstadiae. ISBN 3-534-14286-1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Architecturam Romanam medii aevi spectant (Romanesque architecture, Romanesque art). |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sculpturam Romanam medii aevi spectant (Romanesque sculptures, Romanesque art). |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Picturam Romanam medii aevi spectant (Romanesque paintings, Romanesque art). |
Antecessor: Ars et architectura medii aevi ineuntis |
Artes Europae saec. XI-XIII |
Successor: Ars Gothica |