Prospectiva[1] sive Perspectiva[2] designat relationes lineares rerum et intervalla earum in spatio, quomodo a vestigio ascpicientis videntur. Ideo prospectiva semper e vestigio aspicientis pendet neque mutari potest nisi mutatione rerum locorum spectatorisque.

Prospectiva anatomica, Petrus de Burgo: De Prospectiva Pingendi.
Icosahedron in prospectiva visum, Petrus de Burgo: De Prospectiva pingendi

Philippus Brunelleschi inventor legum perspectivae est, ut quidem Georgius Vasarius narrat[3], cum ille anno 1410 Forum Sancti Ioannis (Piazza S. Giovanni) et Forum Patrum (Piazza della Signoria) Florentiae ita depinxerit, ut leges prospectivae sequeretur; quo etiam ad artem Masacii multum pertinuisse.

Petrus de Burgo primus librum de prospectiva nomine "De prospectiva pingendi" forsitan anno 1475[4] lingua Italica sed titulo Latino conscripsit. Amicus eius Magister Matthaeus di Ser Paolo d’Anghiari (Maestro Matteo di Ser Paolo d’Anghiari) librum in Latinum vertit[5].

Aetate Renascentiae litterarum etiam alii artifices Italiae (ut puta Masacius, Paulus Ugiellus, Lucas Pacioli, Leo Baptista Albertus) prospectivae studuerunt, libros de ea scripserunt et in artificiis eorum adhibuerunt. Guidi Ubaldi e Marchionibus Montis "Perspectivae libri sex" (1600) optimi de prospectiva libri aetatis Renascentiae litterarum habentur.

Modi prospectivae describendaeRecensere

  • Proiectiones geometricae:
Proiectio centralis: Radii visuales ex oculo in unum punctum tendunt, punctum concursus quod dicitur.
Proiectio centralis: Radii in duo puncta tendunt.
Proiectio centralis: Radii in tria puncta tendunt. Si vestigium aspicientis infra res depictas est, linguis vernaculis „perspectiva ranae“ appellatur, si supra „perspectiva avis“.
Proiectio sphaerica (vulgo „proiectio oculorum piscis“): Liniae, quae centrum non transeunt, flectuntur, plana in margine minora finguntur quam in media pictura.
Proiectio parallela: Radii visuales paralleli percurrunt, non sunt puncta concursus.
Proiectio orthogonalis: Radii visuales rectis angulis aream proiectionis contingunt.
Protographia
Axonometria
Proiectio obliqua: Radii visuales obliquis angulis aream proiectionis contingunt.
  • Panorama
  • Prospectiva hierarchica: Magnitudo hominum auctoritatem eorum designat.

BibliographiaRecensere

  • Kirsti Andersen: The Geometry of an Art – The History of the mathematical theory of perspective from Alberti to Monge. Springer 2007
  • Gottfried Boehm: Studien zur Perspektivität. Philosophie und Kunst in der frühen Neuzeit. Carl Winter Universitätsverlag, Heidelbergae 1969.
  • Hubert Damisch: Der Ursprung der Perspektive. Ex lingua Francica a Heinz Jatho. diaphanes-Verlag, Turici 2010 ISBN 978-3-03734-087-5
  • Gertrud Koch (ed.): Perspektive – Die Spaltung der Standpunkte. Fink Verlag, Monaci 2010. ISBN 978-3-7705-5001-2
  • Rudolf Wiegmann: Grundzüge der Lehre von der Perspektive. Zum Gebrauch für Maler und Zeichenlehrer. Dusseldorpii 1846.

NotaeRecensere

  1. Petrus de Burgo: De prospectiva pingendi
  2. Leibnitius, vide [1] vel [2]; Andreae Putei Perspectiva pictorum (Rom 1693)
  3. Georgius Vasarius: Vita di Filippo Brunelleschi, in: Le Vite ..., tomus III: "egli trovò da sé und modo che [la prospettiva] potesse venir giusta e perfetta, che fu il levarla con la pianta e profilo e per via della intersegatione ... "
  4. Kemp, Martin (1990). The Science of Art. Novus Portus (Connecticuta) et Londinium: Yale University Press. p. 27. ISBN 0-300-05241-3.
  5. Vide British Library Add MS 10366

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad prospectivam spectant.