Altiplanum
Altiplanum[1] (Hispanice Altiplano et Collao; Quechua et Aymarice Qullaw 'regio Qullarum'), vel vulgo Planities Andina,[2][3] in America Australi media et occidentali est regio ubi Andes latissimae sunt. Quae est maxima regio planitiei altae in orbe terrarum extra Tibetum. Plurimum suarum terrarum in Bolivia, sed suae partes septentrionales in Peruvia suaeque partes australes in Tsilia iacent
In planitie inveniuntur aliquot civitatum urbes, inter quas Altus (El Alto), Pax, Oruro, et Puno. Regio septentrionalis et orientalis regioni australi et occidentali humidior est; huic regioni sunt aliquot salinae propter ariditatem. Inter fines Boliviae et Peruviae patet Lacus Titicaca, maximus lacus in America Australi. Ad eius australem olim erat Lacus Poopo, qui autem omnino siccus mense Decembri anni 2015 factus est; ignotum est num hic lacus, secundus a maximo in Bolivia, redintegrari possit.[4][5]
Altiplanum est locus nonnullarum culturarum praecolumbianarum, inter quas Chiripa, Tiauanacum, et Imperium Incarum. Conquisitatores Hispani regionem saeculo sexto decimo in dicionem imperii Hispanici redegerunt.
Metallum, lamae vicugnaeque pastae, et ministeria socialia in urbibus sunt maiores res oeconomicae in altiplano. Etiam fit periegesis internationalis.
Geographia
recensereAltiplanum est regio exsiccationis continentalis (endorheismi) in mediis Andibus patens, partesque Tsiliae septentrionalis, Boliviae occidentalis, Peruviae australis, et Argentinae septentrionalis occidentalisque tenens. Sua altitudo 3750 fere metra est,[6] paululum minus quam altitudo Planitiei Tibetanae.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Vide binomen Casearia altiplanensis.
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Vel Planities Andeana.
- ↑ Mercado, David (19 Decembris 2015). "Lake Poopo Dries Up". Reuters.
- ↑ Paskevics, Emily (19 Decembris 2015). "Lake Poopó, Second Largest In Bolivia, Dries Up Completely".
- ↑ "The Use of Solar Energy for Improving the Living Conditions in Altiplano/Argentina".
Bibliographia
recensere- Allmendinger, Richard W., et al. 1997. "The evolution of the Altiplano-Puna plateau of the Central Andes." Annual review of earth and planetary sciences 25 (1): 139–74. PDF.
- Ballivian, O., et F. Risacher. 1981. Los salares del altiplano boliviano : métodos de estudio y estimación económica. Lutetiae: O.R.S.T.O.M. ISBN 270990604X.
- Deustua C., Alejandro. 1989. El altiplano peruano-boliviano y el Lago Titicaca: proyección y alternativas internacionales. Limae: Centro Peruano de Estudios Internacionales.
- González-Maurel, Osvaldo, Petrus le Roux, Benigno Godoy, Valentin R. Troll, Frances M. Deegan, et Andrew Menzies. 2019. "The great escape: Petrogenesis of low-silica volcanism of Pliocene to Quaternary age associated with the Altiplano-Puna Volcanic Complex of northern Chile (21°10′-22°50′S)." Lithos, 15 Novembris, 346–347: 105162. doi:10.1016/j.lithos.2019.105162. ISSN 0024-4937. Textus interretialis.
- González-Maurel, Osvaldo, Frances M. Deegan, Petrus le Roux, Chris Harris, Valentin R. Troll, et Benigno Godoy. 2020. "Constraining the sub-arc, parental magma composition for the giant Altiplano-Puna Volcanic Complex, northern Chile." Scientific Reports 10, no. 1 (22 Aprilis): 6864. doi:10.1038/s41598-020-63454-1. ISSN 2045-2322. Textus interretialis.
- Isacks, Bryan L. 1988. "Uplift of the central Andean plateau and bending of the Bolivian orocline." Journal of Geophysical Research: Solid Earth 93 (B4): 3211–31. doi:10.1029/JB093iB04p03211
- López Rivas, Eduardo. 1976. Cultura y religión en el Altiplano Andino. Pax Boliviae: Distribuidores, Editorial "Los Amigos del Libro."
- Portugal Catacora, José. 1981. Danzas y bailes del Altiplano. Limae: Editorial Universo.
- Tamayo Herrera, José. 1982. Historia social e indigenismo en el altiplano. Prologus Emilio Romero. Limae: Ediciones Trentaitrés.
- U.S. Geological Survey et Servicio Geológico de Bolivia. 1992. Geology and mineral resources of the Altiplano and Cordillera Occidental, Bolivia. Cum capite de "Application of economic evaluations to deposit models," a Donaldo I. Bleiwas et Roberto G. Christiansen scripto. Vasingtoniae: Government Printing Office apud Denverium.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Altip[lanum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 16°0′13″S 69°39′12″W • Thesaurus Getty • Altiplano Store norske Lexikon |
- Opes aquaticae in altiplano Tsiliano.
- Pinacotheca photographematum Altiplani in Argentina, Bolivia, et Tsilia.
- Pinacotheca photographematum: Puna Argentiniana.
- Steinmetz, George (Iulius 2008). "Altiplano: Where Bolivia meets the sky". National Geographic Magazine.