Venceslaus III (natus Pragae die 6 Octobris 1289 - necatus Olomucii die 4 Augusti 1306) fuit rex Hungariae inter annos 1301 et 1305, mortuo patre suo Venceslao II anno 1305 Bohemiae et Poloniae rex factus est.

Wikidata Venceslaus III (rex Bohemiae)
Res apud Vicidata repertae:
Venceslaus III (rex Bohemiae): imago
Venceslaus III (rex Bohemiae): imago
Nativitas: 6 Octobris 1289, 6 Octobris 1289; Praga
Obitus: 4 Augusti 1306; Olomucium
Patria: Regnum Bohemiae

Familia

Genitores: Venceslaus II; Judith of Habsburg
Coniunx: Viola of Teschen
Proles: Elisabeta
Familia: Premyslidae

Memoria

Sepultura: unknown value

Insignia heraldica

Venceslaus III (rex Bohemiae): insigne
Venceslaus III (rex Bohemiae): insigne

Pater Venceslai III rex Bohemiae et Poloniae Venceslaus II erat, mater eius Guta, filia regis Romanorum Rudolphi I.

Anno 1298 sponsa eius Elisabetha, filia unica Hungariae regis Andreae III, facta est, sed Venceslaus eam numquam in matrimonium duxit. Rex Andreas mortuus est anno 1301 sine herede. Vencealaus II studuit acquirere coronam Hungariae pro filio suo. Ergo 27 Augusti 1301 coronatus est Venceslaus III Albae Regali per Colossensem archiepiscopum in regem Hungariae.[1] Anno 1304 reversus est Venceslaus III cum corona Hungariae in Bohemiam, quia nobiles Hungariae Venceslaum fovere desistiteunt et alium regem voluerunt habere.

 
Venceslaus III ex Chronico Aulae Regiae cum tribus coronis (regnorum Hungariae, Bohemiae et Poloniae)

Die 21 Iunii 1305 mortuo patre suo factus est rex Bohemiae et Poloniae. Eodem anno mense Octobri contraxit Venceslaus matrimonium cum Viola, filia ducis de Tessino. Habuit cum ea nullos liberos. Hoc tempore tradidit coronam Hungariae Ottoni III de Bavaria. Aestate anni 1306 exercitum duxit in Poloniam. Die 4 Augusti Olomucii in Moravia est interfectus. Sepultus est in ecclesia cathedrali sancti Venceslai Olomucensi. Anno 1326 Elisabetha, regina Bohemiae, uxor regis Ioannis et soror defuncti regis Venceslai III, transtulit corpus fratris sui in abbatiam Aulam Regiam.

  1. "Eodem autem anno in die Rufi martyris per Colossensem archiepiscopum in civitate Alba Regali regum Ungarie sacro diademate cum preclara solempnitate festive coronatus est, ubi archiepiscopi, comites ac plurimi nobiles affuerunt et peracto illius festivitatis gaudio ipsum regem novum in Budam honorifice deduxerunt. Sic igitur heres Bohemie factus est rex Ungarie." Petri Zittaviensis Cronica Aule Regie

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad regem Venceslaum III spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)