Regnum Hungariae
| |||||
Sententia Nationalis: Nihil | |||||
Linguae officiales | Lingua Latina (officialis usque ad annum 1844), Lingua Germanica (officialis) Hungarica (officiales ab anno 1844), Linguaeque nationales quibus nationes regni utuntur. | ||||
Caput | Strigonium, Alba Regalis, Buda, Posonium, Debrecinum, Budapestinum | ||||
- Total |
locum 108 325 411 km2 | ||||
Numerus incolarum
- Total (1710) |
locum 78
3 000 000 | ||||
Independentia (foundation) | 31 Decembris, 1000 | ||||
Moneta | Forint, Korona, Pengő | ||||
Carmina nationalia | Hymnus Hungarici catholicique populi („Boldogasszony, Anyánk, Regina Patrónánk...” — ”Maria, Mater, Nostra Patrona Regina”), Gott erhalte, Franz den Kaiser, Hymnus Hungaricus (Auge Deus Hungaros...) |
Regnum Hungariae [1] vel Regnum Vngarie vel Regnum Marianum (Hungarice Magyar Királyság) fuit regnum medio aevo constitutum. Diadema regni Sacra corona Hungariae vel Corona Sancti Stephani appellatur.
Origines
recenserePostquam ergo Hungari duce Árpád anno 896 Pannoniam et quae circa est, occupaverunt, expeditiones bellicas fecerunt in diversa Europae regna, partim, ut potestatem suam in Pannonia tutiorem redderent, terrorem vicinis populis inicientes, partim, ut penitius Europam occidentalem cognoscerent. Longum foret has expeditiones sigillatim recensere: certe, Hungaricae turmae usque ad Franciam, Hispaniam, ac Byzantium pervenerunt. Equos habebant non magnos sed fortes ac caloris frigorisque aeque patientes; et, quantopere arcu sagittisque valerent, satis testatur oratio illius temporis: "a sagittis Hungarorum libera nos Domine!" Diu ergo nullus fuit populus qui exercitum Hungaricum superare posset; sed Germani tandem, artibus Hungarorum in proelio intellectis (postquam enim maiores nostri simulanter terga verterunt, hostem palantem subito aggredi solebant), exercitum magnum collegerunt, ac apud Merseburgum (933), tum apud Augustam Vindelicorum (sive Augsburgum) anno 955 Hungaros maxima cum clade vicerunt. Qua calamitate compulsi Hungari expeditionibus finem fecerunt, ac non multo post dux Geysa Hungarorum (971–997) nuncios in Germaniam misit ad sacerdotes Christianos in Pannoniam invitandos.
Conversio Stephana
recensereGeysa mortuo, Stephanus, Geysae filius, a proceribus princeps electus est. Qui genero suo Koppányio, qui regnum capessere voluisset, feliciter debellato a Sancta Sede coronam adeptus die 25 Decembris anni 1000 coronatus est. Qui Stephanus, rex primus Hungariae (1000–1038) religionem Christianam in regno stabiliavit. Silvester II pontifex maximus cuius publicum propositum erat, ut nationes alias quo plures ad fidem Catholicam converteret, itaque potentiam Sanctae Sedis muniret contra Imperii potestates, hanc epistulam misit ad Stephanum sic incipientem [2]:
“ | SILVESTER Episcopus, servus servorum Dei, STEPHANO duci Hungariorum salutem et apostolicam benedictionem.
Legati nobilitatis tuae, in primis vero charissimus confrater noster Astricus venerabilis Colocensis episcopus, tanto majori cor nostrum laetitia affecerunt, ac minori officium suum labore confecerunt, quanto divinitus praemoniti cupidissimo animo illorum adventum de ignota nobis gente praestolabantur. Felix legatio, quae coelesti praeventa nuntio, atque angelico pertractata ministerio, prius Dei conclusa est decreto quam a nobis audita fuisset. Vere non volentis, neque currentis, sed, secundum Apostolum, miserentis est Dei (Rom. IX, 16): qui, teste Daniele, mutat tempora et aetates: transfert regna atque constituit; revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta (Dan. II, 21, 22), quia lux cum eo est, quae, sicut docet Joannes, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Primum ergo gratias agimus Deo Patri et Domino nostro Jesu Christo, qui temporibus nostris invenit sibi David filium Geysae, hominem secundum cor suum, et luce irradiatum coelesti suscitavit illum pascere Israel populum suum, electam gentem Ungarorum. Deinde laudamus pietatem sublimitatis tuae in Deum et reverentiam erga sedem apostolicam, cui, divina patiente misericordia, nullo meritorum nostrorum suffragio praesidemus. Tunc vero largitatem liberalitatis, qua B. Petro apostolorum principi regnum, ac gentem cujus dux es, cunctaque tua ac teipsum per eosdem legatos et litteras perpetuum obtulisse digno praeconio commendamus. Hoc enim facto egregio aperte testatus es, et revera talem te merito esse demonstrasti, qualem ut nos te declarare dignaremur studiose expetivisti. Sed parcimus. Neque enim necesse est, ut quem tot ac talia praeclara pro Christo gesta facinora voce publica clamant, quemque Deus ipse commendat, amplius commendemus. Quare, gloriose fili, cuncta a nobis et sede apostolica postulata, diadema nomenque regium, Strigoniensem metropolim et reliquos episcopatus, omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum, ejus auctoritate praemonente, atque ita jubente eodem omnipotente Deo, cum apostolica et nostra benedictione, libenter concessimus, concedimus et impertimur. Regnum quoque a munificentia tua S. Petro oblatum, teque una ac gentem, et nationem Ungaricam praesentem et futuram, sub protectionem S. Romanae Ecclesiae acceptantes, prudentiae tuae, haeredibus ac legitimis successoribus tuis, habendum, tenendum, regendum, gubernandum ac possidendum reddimus et conferimus. Qui quidem haeredes ac successores tui quicunque, posteaquam per optimates legitime electi fuerint, teneantur similiter nobis, et successoribus nostris per se, vel per legatos, debitam obedientiam ac reverentiam exhibere, seque sanctae Romanae Ecclesiae, quae subjectos non habet ut servos, sed ut filios suscipit universos, subditos esse ostendere, atque in catholica fide, Christique Domini ac Salvatoris nostri religione firmiter perseverare, eamdemque promovere. Et quia nobilitas tua apostolorum gloriam aemulando, apostolicum munus Christum praedicando, ejusque fidem propagando gerere non est dedignata, nostrasque, et sacerdotii vices, supplere studuit, atque apostolorum principem prae caeteris singulariter honorare; idcirco et nos singulari insuper privilegio excellentiam tuam tuorumque meritorum intuitu haeredes, ac successores tuos legitimos, qui, sicut dictum est, electi atque a sede apostolica approbati fuerint, nunc et perpetuis futuris temporibus condecorare cupientes, ut postquam tu, et illi corona quam mittimus, rite juxta formulam legatis tuis traditam coronatus, vel coronati, exstiteritis, crucem ante se, apostolatus insigne, gestare facere possis et valeas, atque illi possint valeantque; et secundum quod divina gratia te et illos docuerit Ecclesias, regni tui praesentes et futuras nostra ac successorum nostrorum vice disponere atque ordinare apostolica auctoritate similiter concessimus, volumus et rogamus, sicut in aliis litteris, quas in communi ad te, optimatesque regni, et cunctum fidelem populum per nuntium nostrum, quem ad te dirigimus, deferendis plenius haec omnia explicata continentur. Oramus omnipotentem Deum, qui te de utero matris tuae vocavit nomine tuo ad regnum et coronam, quique diadema, quod duci Polonorum confectum per nos fuerat, tibi dandum mandavit, augeat incrementa frugum justitiae suae; novellas plantas suas regni tui rore suae benedictionis perfundat largiter: regnum tuum tibi, teque regno servet incolumem: ab hostibus visibilibus et invisibilibus protegat; ac post terreni regni molestias in coelesti regno corona adornet aeterna. Data Romae VI Kal. April., indictione decima tertia. |
” |
Divisio politico-administrativa
recensereComitatus
recensere- Albae Iuliensis
- Albensis
- Aradiensis
- Bacsensis
- Baranyiensis
- Barsiensis
- Bihariensis
- Bekesiensis
- Bodrogiensis
- Borsodiensis
- Borsova
- Castriferrei
- Camoriensis
- Csanadiensis
- Csongadiensis
- Dobociensis
- Honteniensis
- Jauriensis
- Karakó
- Kéve
- Kolon
- Colosiensis
- Krassovinsis
- Krasznensis
- Kukoliensis
- Mosoniensis
- Neogradiensis
- Nitriensis
- Novi Castri
- Wissegradiensis
- Posoniensis
- Simigiensis
- Soproniensis
- Strigoniensis
- Szabolcsensis
- Szathmariensis
- Szolnokiensis I
- Szolnokiensis II
- Temesiensis
- Tolnensis
- Thordensis
- Trenchiniensis
- Tornensis
- Unghvariensis
- Vukovariensis
- Vesprimensis
- Zalandiensis
- Zempliniensis
Marchiae
recensereFontes historici
recensere- Legenda maior sancti regis Stephani Textus apud The Latin Library
- Antonius Bonfinius, Rerum Ungaricarum decades Textus apud Google Books
- Arcanum
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ [1] Decretum originale Andreae Secundi quo regnum Hungariae constituit anno 1222
- ↑ Autour de Gerbert d'Aurillac: le pape de l'an mil auctor: Olivier Guyotjeannin,Emmanuel Poulle