Nascitur interea predictus a Domino principis filius, quem secundum prophetam, antequam in utero conciperetur, novit Dominus. Hunc Deo dilectus Adalbertus episcopus crismali baptismate secundum credulitatis sue veritatem intinxit et susceptor eius fuit. Nomen sibi inpositum est Stæphanus, quod alienum a consilio Dei non credimus, Stephanus quippe Grece, coronatus sonat Latine. Ipsum quod et in hoc seculo [sic] Deus voluit ad regni potentiam, et in futuro corona beatitudinis semper permanentis redimere decrevit ad percipiendum iugis indeficientem gloriam.

Legenda maior sancti regis Stephani[1]

Stephanus I, etiam Rex Sanctus Stephanus notus (Hungarice Szent István király ; Slovacice Štefan I. et Štefan Veľký ; circa 975 – 15 Augusti 1038), fuit ultimus grandis Hungarorum princeps, inter annos 997 et 1000 aut 1001, et primus rex Hungariae, ab anno 1000 aut 1001 ad mortem regnans. Eius ortus obscurus est, sed multa suae vitae singula indicant eum natum esse Strigonii in urbe Hungariae septentrionalis anno 975 aut post. Puer Vajk nomine pagano appellabatur. Dies eius baptismi ignotus est.

Sanctus Stephanus rex Hungariae

De vita recensere

Ducis Hungarorum Gezae uxorisque eius Sarolt erat filius. Stephanus Astricum episcopum Romam misit, quia coronam regiam sibi petere voluit. Etiam nuntii ducis Polonorum sedem apostolicam simul accesserunt ob eandem causam. Papam nuntius dei in somnis admonuit, ideo Successor Sancti Petri coronam Stephano misit.

Stephanus regnum Christianum Hungarorum constituit, et populum ad Christianae fidei gratiam convertit.

Filius Stephani ob matrimonium Stephani Gisela Bavarica (984–1059) atque erat Sanctus Emericus. Ab anno 1031, filii et successorii Sanctus Emericus mortuus erat.

Post Stephanum, rex Hungariae Petrus Orseolo fuit. Petrus Sanctus Stephanus sororis filiae erat et Venetiae natus est.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Cartledge, Bryan. 2011. The Will to Survive: A History of Hungary. C. Hurst & Co. ISBN 978-1-84904-112-6.
  • Curta, Florin. 2001. "Transylvania around AD 1000." In Europe around the year 1000, ed. Przemysław Urbańczyk, 141–165. Wydawnictwo DIG. ISBN 978-83-7181-211-8.
  • Engel, Pál. 2001. The Realm of St Stephen: A History of Medieval Hungary, 895–1526. I. B. Tauris Publishers. ISBN.978-1-86064-061-2.
  • Guiley, Rosemary Ellen. 2001. The Encyclopedia of Saints. Infobase Publishing. ISBN 978-1-4381-3026-2.
  • Györffy, György. 1983. István király és műve [Rex Stephanus et sua opera]. Gondolat Könyvkiadó. ISBN 978-963-9441-87-3.
  • Györffy, György. 1994. King Saint Stephen of Hungary. Atlantic Research and Publications. ISBN 978-0-88033-300-9.
  • Klaniczay, Gábor. 2002. Holy Rulers and Blessed Princes: Dynastic Cults in Medieval Central Europe. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-42018-1.
  • Kontler, László. 1999. Millennium in Central Europe: A History of Hungary. Atlantisz Publishing House. ISBN 978-963-9165-37-3.
Antecessor:
Princeps Geza
Index regum Hungariae Successor:
Petrus Orseolus
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)