Petrus Orseolus (rex Hungariae)
Petrus (Orseolus) erat rex secundus Hungariae.
Obitus: 1046, 1059; Alba Regalis
Patria: Res publica Veneta, Hungaria
Familia
Coniunx: Judith of Schweinfurt, Tuta von Formbach
Familia: Orseolo
Memoria
Insignia heraldica
Bis imperavit, primum inter 1038 et 1041, postea inter 1044 et 1046. Nullus alius adfuit rex in Hungariae historia praeter ipso, qui bis regnavisset. Factus est heres regis postquam heres dux Sanctus Emericus, filius Stephani regis mortuus erat. Peregrinis aulicis regiam imbuit, id quod nobilium summorum Hungaricorum odium effecit multorum. Tandem ipsi seditionem paravere contra Petrum, qui hoste valido imperium deseruit terramque reliquit et in Sacrum Romanum Imperium migravit. Nobiles Hungarici Samuelem Aba regem creaverunt. Petrus favore fruebatur imperatoris Romani Sacri, quidem antea hostes erant.
Anno 1042 Samuel irrupit in imperium quia timuit priorem regem reversurum esse, quod bellum trium annorum civit inter duas terras. Postremo in proelio apud Ménfő Aba Samuel victus est die quinto Julii anno 1044. Postea Petrus in thronum ascensit. Anno postero imperatori Sacro Romano Hungariam in effigie lanceae tradidit. At nobiles pergebant contradicere regi et invitavere Levente et Andream duces, filios Basilii, qui accusatus est Stephanum regem necare tentavisse. Propterea isti filii Hungariam deseruerant. Cum igitur redierunt, nobilibus et rebellantibus paganis una Petrum imperio spoliabant et ad finem terrae ceperunt confugientem.
Dein etiam eum caecum fecerunt. Historici disputant de anno mortis eius. Adsunt qui credunt eum mortuum esse eodem anno, alii anno 1059. Post annum 1046 dux Andreas factus est rex Hungariae.
Rex prior | Rex Hungariae | Rex posterus |
---|---|---|
(Sanctus) Stephanus I | 1038-1041 | Aba Samuel |
Aba Samuel | 1044-1046 | Andreas I |