Vladimirus Lenin
Vladimirus Eliae filius Lenin [1] (Russice: Владимир Ильич Ленин, tr. Vladimir Il'ič Lenin, vero nomine Ульянов, tr. Ul'janov[1]; natus 22 Aprilis 1870, mortuus 21 Ianuarii 1924), revolutionarius Russicus, est conditor et dux Russicae factionis communisticae, dux revolutionis Octobris socialisticae (7 Novembris 1917), primus praefectus (praeses Concilii Comissariorum Popularium) Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae et Unionis Sovieticae. Multa scripta politica et philosophica creavit.
Obitus: 21 Ianuarii 1924; Bolshiye Gorki
Patria: Unio Sovietica
Nomen nativum: Владимир Ильич Ульянов
Familia
Memoria
Marxianus Lenin varietatem marxismi elaboravit: Leninismum cum cogitationibus voluntarismi societatis, intellegentiae factione politica classi operarum praestantis, definitionis imperialismi gradus terminalis capitalismi, et rerum novarum socialisticarum civitatibus minus progressis.
Biographia
recensereVladimirus Eliae filius Ul'janov natus est 10 Aprilis secundum Calendarium Iulianum (22 Aprilis secundum Gregorianum) anno 1870, Simbirii (Симбирск) in urbe, quae nunc in eius honorem Ul'janovsk (Ульяновск, id est "Ulianoviensis", "Urbs Ulianovi") nominatur. Pater Vladimiri, paedagogus Elias Nicolai filius Ul'janov (Илья Николаевич Ульянов, Il'ja Nikolaevič Ul'janov, 1831–1886) illo tempore erat inspector scholarum gubernii Simbirscensis, serius factus est director illarum.
Annis ab 1879 ad 1887 Ul'janov in gymnasio Simbirii prospere discebat. Litteras marxisticas cognovit, Alexandri fratris senioris gratia. Qui revolutionarius terrorem contra monarchiam probavit, annoque 1887 capitis supplicio affectus est, quia organizationi conatus contra imperatorem Alexandrum III infuerat. Vladimirus post mortem fratris etiam factus est revolutionarius, et socialisticis Caroli Marx notionibus studens.
Anno 1887, Vladimir Ul'janov fuit studiosus facultatis iuridicae Universitatis Casanensis, sed exclusus est participii in actionibus revolultionariis causa. Anno 1891 Vladimirus probationes summales sustinuit in facultate iuridica Universitatis Petropolitanae. Fuit assessor advocati Samarae, in qua urbe sodalitatem marxistorum condidit.
Mense Augusto anno 1893, Vladimir Ul'janov Petropolim transmisit?, ubi activitatem? suam revolutionariam continuavit. Fuit auctor scriptorum in quibus proposita sua explanavit. Credidit, classis operaria esse debet "copiata" capitalismi et conditor societatis communisticae. Anno 1895, condidit Petropolitanam "Associationem certationis pro liberatione classis operariae" (Russice Петербургский «Союз борьбы за освобождение рабочего класса»), quae fundamenta factionis revolutionariae proletariorum iecit. Eodem anno, activitatis revolutionariae causa arrestatus est, et anno 1897 in Siberiam deportatus est, ubi sponsam suam Nadeždam Krupskajam, etiam participii in motu revolutionario causa exilio affectam, uxorem duxit.
Post absolutionem deportationis anno 1900, Vladimirus Eliae filius Ul'janov Russiam liquit. Quo anno ille et Georgius Valentini filius Plechanov (Георгий Валентинович Плеханов, Georgij Valentinovič Plechanov, 1856–1918) peregre inceperunt editionem scripti periodici, Scintilla («Искра», "Iskra") nominati. Mense Decembri anno 1901 V. Ul'janov pseudonymum Lenin (pro nomine auctoris opusculi sui, in Scintilla publicati) primo adhibuit (etiam habebat pseudonyma alia: Ильин, Il'in; Фрей, Frej; Тулин, Tulin; Карпов, Karpov, etc.).
Anno 1903 in concilio secundo Russicae Social-Democraticae Operariae Factionis (R.S.D.O.F.; Russice: Российская социал-демократическая рабочая партия, РСДРП, anno 1898 condita), Lenin condidit factionem Bolsevicorum[2] (sic vocatur ex verbo большой, bol'šoj, i.e. maior, quia eius sectatores initio fuere maioritas in R.S.D.O.F.), quae seruis facta est Factio Communistica.
Tempore Russicae revolutionis annis 1905–1907, Vladimirus Lenin in Russia erat, cum aliis certationem revolutionem duxit. Illo tempore evolvit ideam de hegemonia proletariati in revolutione burgense-democratica, theoriam cuius transgressus in revolutionem socialisticam creavit. Post cladem revolutionis illius Lenin denuo emigravit. Tempore Belli Orbis Terrarum I V. Lenin proposuit transformationem belli imperialistici in bellum civile (i.e. bellum proletariorum contra classem possessorum).
Anno 1917, post Revolutionem Februarii, Lenin in Russiam rediit. Politicam "Administrationis temporalis" terrae illius incurrit. Latebat, comminationis arrestationis causa. Fuit dux Revolutionis Octobris socialisticae, cuius gratia statuta est "dictatura proletariati", quam Lenin divulgabat, factio Bolsevicorum (ab mense Martio 1918 "Russica Communistica Factio (bolsevicorum)" nominata) facta est regnatrix.
A Secundo Omnirussico Convento Sovietorum (7–9 Novembris 1917) Vladimirus Lenin electus est praeses Concilii Comissariorum Popularium (Russice: Совет народных комиссаров, tr. Sovet narodnych komissarov) et Russiam sovieticam administrabat.
Die 3 Martii 1918, Lenin suique confecerunt pacem cum Germania (quae pax iudicio multorum hominum non expedivit Russiae), sed Bellum Civile Russicum ad annum 1922 processit. In tali rerum statu evenit politica "communismi militaris" (nationalisatio industriae, liquidatio commercii privati, distributio publica productorum, munus operosus communis, etc.). Repressalia {?} contra inimicos veros et possibiles auctoritatis Sovieticae fuere "terror ruber" nominata.
Die 30 Augusti 1918, Lenin vulneratus est conatus causa, subinde denuo activitatem suam politicam continuavit.
Anno 1919, Lenin creationem Communistici Internationalis proposuit. Is elaboravit rationem constructionis socialismi (industrialisatio terrae, etc.). Proposuit principia "politicae oeconomicae novae" (usus mercaturae et pecuniae privatae, etc.), quae anno 1921 successit "communismum militarem."
Anno 1922, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum formabatur. Iosephus Stalin proposuit et sustinetus est: Unionis res publicae aliae includendae erant in Russiam sicut partes autonomae. Sed Vladimirus Lenin contra propositionem illam fuit – ille insistit, formanda fuit unio rerum publicarum aequatis iuris; quod propositum constitutum est.
Anno 1922, Lenin gravi morbo affectus est, et ab mense Decembri illius anni in vita politica terrae de facto non participabat, in vico Gorki prope Moscuam incoluit.
Lenin mortuus est in Gorki die 21 Ianuarii 1924; cadaver mumificatum in mausoleum Moscuae positus est.
Opiniones variorum hominum de eius vita sunt controversae.
Leninismus
recensereLeninismus est marxismi varietas et argumenta centralia sunt voluntarismi societatis, intellegentiae factione politica classi operarum praestantis, definitionis imperialismi gradus terminalis capitalismi, et rerum novarum socialisticarum civitatibus minus progressis
Voluntarismus
recensereMarxismus societatem directionem determinatam habere affirmat. Leninismi voluntarismus contrarie societatem humanum ope factoris subiectivae, ope actionum, mundum commutandum appetere asseverat. Pro eo res novae actionum voluntariarum ope instituendae sint.
Intellegentia
recensereNotio intellegentiae notioni elitarismi appropiat. Secundum Lenin classi operarum in toto caret vi, ita factio politica hominum sapientiorum ei praestare debeat.
Imperialismus
recensereAnno 1915 Lenin opus suum "imperialismus phasis superior capitalismi" scripsit, conamen suum ad theoriam et analysem Marxianam capitalismi emendandam. Secundum Lenin imperialismus non solum capitalismum saeculi 20 monopolii ope gubernari significet (accumulatio capitalis secundum Marx) sed potius signum conspicuum phasis ultima capitalismi, immediate ante res novas socialisticas classis onerarum.
Res novae socialisticae
recensereLenin res novas socialisticas imprimis in civitatibus minus progressis evolare ratus est. Res novae Octobres anni 1917 ei exemplum fuit, quia, sententia sua, Russia tzaristica tantum minus progressa fuit, ut effectus imperialismi (ultimi) non valuerint.
Nonnulla opera quae Lenin scripsit
recensere- Quid est "amici populi" et quo modo illi contra Social-Democratos bellant? («Что такое "друзья народа" и как они воюют против социал-демократов?»), anno 1894 scriptum
- Evolutio capitalismi in Russia. Processus formationis mercatus interni pro industria ampla («Развитие капитализма в России. Процесс образования внутреннего рынка для крупной промышленности»), anno 1899 publicatum
- Quid agamus? Quaestiones gravissimae motus nostri («Что делать? Наболевшие вопросы нашего движения»), anno 1902 publicatum
- Materialismus et empiriocriticismus («Материализм и эмпириокритицизм»), anno 1909 publicatum
- Imperialismus, ut stadium ultimum capitalismi («Империализм, как высшая стадия капитализма»), anno 1916
- "Theses Apriles" («Апрельские тезисы») orationis De pensis proletariati in hac revolutione («О задачах пролетариата в данной революции»), anno 1917
- Civitas et revolutio, anno 1917
- Revolutio proletarica et renegatus Kautsky («Пролетарская революция и ренегат Каутский»), anno 1918
- Pensa alternata ditionis Sovieticae («Очередные задачи советской власти»), anno 1918
- Initium magnum («Великий почин»), anno 1919
- Oeconomica et politica in epocha dictaturae proletariati («Экономика и политика в эпоху диктатуры пролетариата»), anno 1919
- Morbus infantilis "laevitatis" in communismo («Детская болезнь "левизны" в коммунизме»), anno 1920
Notae
recensereBibliographia
recensereLitterae Cyrillicae
recensere- Бессонов Б. Н. Владимир Ленин — собиратель земель Русских. — Moscuae: Алгоритм, 2007. — ISBN 978-5-9265-0440-5.
- Бонч-Бруевич В. Д. Воспоминания о Ленине. — Moscuae: Наука, 1969.
- Валентинов Н. В. Малознакомый Ленин. — Moscuae: "Мансарда", "СМAPT", 1991. — ISBN 5-7078-0146-4.
- Валентинов Н. В. О Ленине. — Moscuae: Телекс, 1991. — ISBN 0-938181-24-6.
- Валентинов Н. В. Недорисованный портрет.... — Moscuae: Терра, 1993. — ISBN 5-85255-333-6.
- Волкогонов Д. А. Ленин. Политический портрет. В 2-х книгах. — Moscuae: Новости, 1994. — ISBN 5-7020-0866-9.
- Жизнь Владимира Ильича Ленина. Вопросы и ответы / В. А. Перфилов и др.; отв. ред.: В. М. Костягина; ОГУК «Ленинский мемориал». — 3-е изд., перераб. и доп. — Ульяновск: Корпорация технологий продвижения, 2012.
- Каганова Р. Ю. Ленин во Франции. Декабрь 1908 — июнь 1912. Революционер, теоретик, организатор. — Изд. 2-е, доп. — Moscuae: Мысль, 1977. — 380 с.
- Крупская Н. И. Воспоминания о Ленине. — 3-е изд. — М.: Политиздат, 1989. — ISBN 5-250-00308-7.
- Крутов В., Верес Л. "Отцы-основоположники" коммунистического рабства (групповой портрет) // Вождь: Ленин, которого мы не знали / Сост. Г. П. Сидоровкин. — Saratoviae: Приволж. кн. изд-во, 1991. — pp. 230–265. — ISBN 5-7633-0614-7.
- Ленин Владимир Ильич in Новый иллюстрированный энциклопедический словарь (i.e. "Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum") a В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда editoribus. Moscuae: Большая Российская энциклопедия, 2001. ISBN 5-85270-259-5
- Ленин как философ / Под ред. М. М. Розенталя. — Moscuae: Политиздат, 1969.
- Логинов В. Т. Владимир Ленин. Выбор пути. Биография. — Moscuae: Республика, 2005.
- Лукач Д. Ленин. Исследовательский очерк о взаимосвязи его идей / Авт. вступ. статей С. Н. Земляной. — Moscuae: Международные отношения, 1990. — 141 с. — ISBN 5-7133-0356-X.
- Майсурян А. А. Другой Ленин. — Moscuae: Вагриус. — 480 с. — ISBN 5-9697-0292-7.
- Макеев С. Если бы Ульянов не стал Лениным // Совершенно секретно. — 01.05.2007. — № 5 (216).
- Протасенко З. М. Ленин как историк философии. Leninopoli, 1969.
- Сахаров В. А. Политическое завещание Ленина. Реальность истории и мифы политики. Moscuae: Изд-во МГУ, 2003
- Соломон Г. А. Ленин и его семья (Ульяновы). — Lutetiae: Издательство "Мишень", 1929-1931.
- Троцкий Л. Д. О Ленине. Материалы для биографа. — Moscuae: Грифон-М, 2005.
- Yuri Buranov, Lenin's Will: falsified and forbidden. Buffali Novi Eboraci: Prometheus, 1994. ISBN 0-87975-886-4.
Litterae Romanae
recensere- Aves, Jonathan (1996). Workers Against Lenin: Labour Protest and the Bolshevik Dictatorship. Londinii: I. B. Tauris. ISBN 978-1-86064-067-4
- Brackman, Roman (2000). The Secret File of Joseph Stalin: A Hidden Life. Portlandiae Oregoniae: Psychology Press. ISBN 978-0-7146-5050-0
- Budgen, Sebastian; Kouvelakis, Stathis; Žižek, Slavoj (2007). Lenin Reloaded: Toward a Politics of Truth. Durham Carolinae Septentrionalis: Duke University Press. ISBN 978-0-8223-3941-0
- Davies, Norman (2003) [1972]. White Eagle, Red Star: The Polish-Soviet War 1919–20 and 'the Miracle on the Vistula'. Londinii: Pimlico. ISBN 978-0712606943
- Fischer, Louis. 1964. The Life of Lenin. Londinii: Weidenfeld and Nicolson.
- Fischer, Louis. 2001. The Life of Lenin. Londinii: Weidenfeld & Nicolson History. ISBN 1-84212-230-4.
- Hazard, John N. (1965). "Unity and Diversity in Socialist Law". Law and Contemporary Problems 30 (2): 270–90
- Lee, Stephen J. (2003). Lenin and Revolutionary Russia. Londinii: Routledge. ISBN 978-0-415-28718-0
- Leggett, George (1981). The Cheka: Lenin's Political Police. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-822552-2
- Lerner, Vladimir, Y. Finkelstein, et E. Witztum. 2004. "The Enigma of Lenin's (1870–1924) Malady." European Journal of Neurology 11 (6): 371–76. doi:10.1111/j.1468-1331.2004.00839.x. PMID 15171732.
- Goldstein, Erik (2013). The First World War Peace Settlements, 1919–1925. London: Routledge. ISBN 978-1-31-7883-678
- Hall, Richard C. (2015). Consumed by War: European Conflict in the 20th Century. Lexingtoniae Kentukiae: University Press of Kentucky. ISBN 978-0-81-3159-959
- Liebman, Marcel (1975) [1973]. Leninism Under Lenin. Londinii: Jonathan Cape. ISBN 978-0-224-01072-6
- Merridale, Catherine (2017). Lenin on the Train. Londinii: Penguin Books. ISBN 978-0-241011-324
- Montefiore, Simon Sebag (2007). Young Stalin. Londinii: Weidenfeld & Nicolson. ISBN 978-0-297-85068-7
- Lewin, Moshe (1969). Lenin's Last Struggle. Londinii: Faber and Faber
- Lih, Lars T. (2011). Lenin. Critical Lives. Londinii: Reaktion Books. ISBN 978-1-86189-793-0
- Page, Stanley W. (1948). "Lenin, the National Question and the Baltic States, 1917–19". The American Slavic and East European Review 7 (1): 15–31
- Page, Stanley W. (1950). "Lenin and Self-Determination". The Slavonic and East European Review 28 (71): 342–58
- Petrovsky-Shtern, Yohanan (2010). Lenin's Jewish Question. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. ISBN 978-0-300-15210-4
- Pipes, Richard (1990). The Russian Revolution: 1899–1919. Londinii: Collins Harvill. ISBN 978-0-679-73660-8
- Pipes, Richard (1996). The Unknown Lenin: From the Secret Archive. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. ISBN 978-0-300-06919-8
- Rappaport, Helen (2010). Conspirator: Lenin in Exile. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 978-0-465-01395-1
- Read, Christopher (2005). Lenin: A Revolutionary Life. Routledge Historical Biographies. Londinii: Routledge. ISBN 978-0-415-20649-5
- Rice, Christopher (1990). Lenin: Portrait of a Professional Revolutionary. Londinii: Cassell. ISBN 978-0-304-31814-8
- Rigby, T. H. (1979). Lenin's Government: Sovnarkom 1917–1922. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-22281-5
- Ryan, James (2012). Lenin's Terror: The Ideological Origins of Early Soviet State Violence. Londinii: Routledge. ISBN 978-1-138-81568-1
- Sandle, Mark (1999). A Short History of Soviet Socialism. Londinii: UCL Press. ISBN 978-1-85728-355-6
- Schmermund, Elizabeth; Edwards, Judith (2016). Vladimir Lenin and the Russian Revolution. Enslow Publishing. ISBN 978-0766074149
- Sebestyen, Victor (2017). Lenin the Dictator: An Intimate Portrait. Londinii: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 978-1474600446
- Service, Robert (2000). Lenin: A Biography. Londinii: Macmillan. ISBN 978-0-333-72625-9
- Shub, David (1966). Lenin: A Biography (revised ed.). London: Pelican
- Theen, Rolf (2004). Lenin: Genesis and Development of a Revolutionary. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 978-0691643588
- Tumarkin, Nina (1997). Lenin Lives! The Lenin Cult in Soviet Russia (enlarged ed.). Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 978-0-674-52431-6
- Volkogonov, Dmitri (1994). Lenin: Life and Legacy. Londinii: HarperCollins. ISBN 978-0-00-255123-6
- White, James D. (2001). Lenin: The Practice and Theory of Revolution. European History in Perspective. Basingstoke Angliae: Palgrave. ISBN 978-0-333-72157-5
Bibliographia addita
recensere- Ali, Tariq (2017). The Dilemmas of Lenin: Terrorism, War, Empire, Love, Revolution.. Novi Eboraci et Londinii: Verso. ISBN 9781786631107
- Cliff, Tony (1986). Building the Party: Lenin, 1893–1914. Sicagi: Haymarket Books. ISBN 978-1-931859-01-1
- Felshtinsky, Yuri (2010). Lenin and His Comrades: The Bolsheviks Take Over Russia 1917–1924. Novi Eboraci: Enigma Books. ISBN 978-1-929631-95-7
- Gellately, Robert (2007). Lenin, Stalin, and Hitler: The Age of Social Catastrophe. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 978-1-4000-3213-6
- Gooding, John (2001). Socialism in Russia: Lenin and His Legacy, 1890–1991. Basingstoke Angliae: Palgrave Macmillan. ISBN 978-0-333-97235-9
- Hill, Christopher (1971). Lenin and the Russian Revolution. Londinii: Pelican Books
- Lenin, V. I.; Žižek, Slavoj (2017). Lenin 2017: Remembering, Repeating, and Working Through. Verso. ISBN 978-1786631886
- Lih, Lars T. (2008) [2006]. Lenin Rediscovered: What is to be Done? in Context. Sicagi: Haymarket Books. ISBN 978-1-931859-58-5
- Lukács, Georg (1970) [1924]. Lenin: A Study on the Unity of his Thought
- Nimtz, August H. (2014). Lenin's Electoral Strategy from 1907 to the October Revolution of 1917: The Ballot, the Streets—or Both. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 978-1-137-39377-7
- Pannekoek, Anton (1938). Lenin as Philosopher
- Payne, Robert (1967). The Life And Death of Lenin. Simon & Schuster
- Ryan, James. 2007. "Lenin's The State and Revolution and Soviet State Violence: A Textual Analysis." Revolutionary Russia 20 (2): 151–72. doi:10.1080/09546540701633452. |s2cid 144309851.
- Sebestyen, Victor (2017). Lenin the Dictator: An Intimate Portrait. Londinii: Weidenfeld & Nicolson. ISBN 978-1-47460-044-6
- Service, Robert (1985). Lenin: A Political Life – Volume One: The Strengths of Contradiction. Indiana University Press. ISBN 978-0-253-33324-7
- Service, Robert (1991). Lenin: A Political Life – Volume Two: Worlds in Collision. Indiana University Press. ISBN 978-0-253-33325-4
- Service, Robert (1995). Lenin: A Political Life – Volume Three: The Iron Ring. Indiana University Press. ISBN 978-0-253-35181-4
- Service, Robert. 2000. Lenin: A Biography. ISBN 0-674-00828-6.
- Wade, Rex A. 2016. "The Revolution at One Hundred: Issues and Trends in the English Language Historiography of the Russian Revolution of 1917." Journal of Modern Russian History and Historiography 9 (1): 9–38. doi:10.1163/22102388-00900003.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Lenin spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art |
- EPHEMERIS - Lenin a mortuis surrexisse (Latine)
- Pagina de Vladimiro Lenin Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Votum interretiale de deiectione corporis V. Lenini ex mausoleo in situ V.I.Lenin.info (Russice)
Vladimirus Lenin 1912 • Iosephus Stalin 1929 • Georgius Malenkov 1953 • Nicetas Chruščëv 1953 • Leonidas Brežnev 1964 • Georgius Andropov 1982 • Constantinus Černenko 1984 • Michael Gorbačëv 1985 | |