Truman Capote [ˈtruːmən kəˈpoʊti] (natus Truman Streckfus Persons Novae Aureliae die 30 Septembris 1924; mortuus Angelopoli die 25 Augusti 1984) fuit scriptor mythistoriarum, scriptorum scaenariorum, ludorumque, et histrio Americanus. Aliquot ex eius fabulis brevibus, mythistoriis, et ludis inter optima litterarum Civitatum Foederatarum opera ab eruditis existimata sunt, praecipue novella Breakfast at Tiffany's (1958) et In Cold Blood (1966), mythistoria generis "delicti veri," quam autem ipse mythistoriam non fictivam appellabat. Eius opera in plus viginti pelliculis et dramatibus televisificis accommodata sunt.

Wikidata Truman Capote
Res apud Vicidata repertae:
Truman Capote: imago
Truman Capote: imago
Truman Capote: subscriptio
Truman Capote: subscriptio
Nativitas: 30 Septembris 1924; Nova Aurelia
Obitus: 25 Augusti 1984; Angelopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Truman Streckfus Persons

Familia

Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Westwood Village Memorial Park Cemetery
Capote a Carolo Van Vechten anno 1948 photographatus.
Photographema a Iacobo Mitchell anno 1980 factum.
Cenotaphium Capoteanum in Westwood Village Memorial Park in Brentwood Californiae.
Lapis Truman Capote et Iacobi Dunphy juxta Crooked Pond in Long Pond Greenbelt in Hantonia Meridiana Novi Eboraci.

Capote aperte erat homophylophilus. Inter eius amicis ex pueritia erat Harper Lee, quae To Kill a Mockingbird (1960) scripsit.[1]

Obiit Capote Bel Air in vico Angelopolis die 25 Augusti 1984.[2] Secundum relationem magistratus qui de mortuis inquisivit, causa mortis erat "morbus iecuris implicatione phlebitis et intoxicationis multorum psychotropicorum."[3][4] Periit Capote in domo Ioannae Carson, eius amicae et olim uxoris Ioannis Carson, hospitis televisifici, in cuius spectaculo Capote saepe apparuerat. Gore Vidal, certior de Capote obito factus, hanc mortem appellavit "prudentem curriculi vitae motum."[5][6]

Pelliculae selectae

recensere

Nexus interni

  1. Barra, Allen Formula:Webarchive. "Screenings: The Triumph of Capote," American Heritage, June/July 2006.
  2. "Truman Capote is Dead at 59; Novelist of Style and Clarity.". The New York Times .
  3. Anglice "liver disease complicated by phlebitis and multiple drug intoxication."
  4. Gay & lesbian biography Formula:Webarchive By Michael J. Tyrkus St. James Press, 1997 ISBN 1-55862-237-3, ISBN 978-1-55862-237-1 p. 109
  5. Anglice "a wise career move."
  6. Jay Parini (October 13, 2015). Empire of Self: A Life of Gore Vidal. Knopf Doubleday Publishing Group. p. 262. ISBN 978-0-385-53757-5 

Bibliographia

recensere
Fontes archivales

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •