Thomas Carlyle (4 Decembris 17955 Februarii 1881) fuit progymnasmarum, historiarum, saturarumque scriptor Scotus, cuius opera praesertim in Aevo Victoriano maximi momenti fuerunt.

Thomas Carlyle.

Ab severa familia Calvinista ortus, evangelista parentibus esse expectatus erat, sed Univeristatem Academiam Edinburgensem adsistens, fidem Christianam perdidit, virtutes tamen Calvinismas totam per vitam habuit. Haec collatio virtutum religiosarum perditaeque fidei, quae eius operibus inest, civibus Victorianis, qui conturbati novas ob vices scientiae rerumque politicarum fuerunt, valde placuit.

Vita iuvenis atque auctoritates

recensere
 
Thomae Carlyle incunabulum.

Carlyle Ecclefechanis natus et Academiae Annan doctus est. Magnopere illo Calvanismo familiae patriaeque eius adfectus est. Universitate Academia Edinburgense frequento, in primis mathematicae magister fit, cum apud Annanem tum Kirkcaldiem, quo loco Edvardo Irving, viro mystico, favit. Ab anno 1819 usque ad 1821, ad Univeristatem Edinburgensem reddito, ingente fidei discrimine doluit, quod materias ad Sartorem Resartum scribendum praebiturum fuit. Litteras etiam Germanicas intime iam legere incepit. Ab Transcendentalismo Germanico, praesertim Iohannes Gottliebis Fichte operibus, admodum mens Thomae adfectus est. Cum progymnasmas Germanicis de litteris, maxime de Goethii libris, in Fraseris Periodico scripserit, doctum his in rebus esse ab omnibus adiudicatus est. Domum sibi erat apud oppidum Craigenputtockis in comitatu Dumfrieshiris, quo in loco plurima opera scripsit. Saepe enim de vita beata illic locutus est: "Certe, locum tam bonum ad vivendo cogitandoque nusquam invento.... quam beati homines miseri essent, etiamsi angustissimis in rebus, si tantum amo hunc locum, quantum divos et utrosque amavissent!"

Opera iuvenis Carlyle

recensere

Anno 1821 Carlyle clerum reliquerat atque scriptor professionalis esse conabatur. Eius primus frustra conatus (multi futuri fuerunt) ad fabulam scribendam erat nomine Anglice "Cruthers and Jonson." Cum Goethii librum nomine "Wilhelm Meister's Apprenticeship" Anglice verterit, fabulis realisticis diffidere incepit itaque novum fabulae stilum scribere conatus est. Praeter progymnasmas, inaudita comentaria de humanitate moderna, quorum "Temporum Signa" et "Adumbrationes" (Anglice "Signs of the Times" et "Characteristics") ponderis maxima fuerunt, scribere incepit.

"Sartor Resartus"

recensere

Primus liber gravis, "Sartor Resartus" (1832), ad domum Craigenputtockem scripsit, quod librum novissimum, simul verum fictumque, gravem dicacemque, contemplativum historicumque esse speratus est. Hic liber cum inlusorie eius compositionem formalem ipsum commentaverit, tum lectorem invenire ubi 'veritatem' esse coegit. In primis "Sartor Resartus" ab 1833 usque ad 1834 gradatim in Fraseris Periodico divulgatus est. Textus ipsus ita progreditur: editor quiquam Anglicus Diogenem Teufelsdröckh, philosophum Germanicum qui de 'vestimentorum philosophia' scripsit, quamquam revera ille persona ficta ab Carlyle est, introducere publico Anglico conatur. Sed, eius philosophia, cuius partes lectas ab editore conversas sunt, tam exotica novaque sit, ut editor admodum conturbatus sit. Diogeni biographiam scribere nequiquam conatur editor ut philosophiam ipsam intellegere possit. Illius germanici sententiae ridiculae esse videntur, sed hae sententiae impetus sagaces contra utilitarismum ac commercium Britanniarum Regni furtim continent. Indigestis ex documentis illius Germanici iter spirituale partim intellegi potest. In primis, istam corruptam vitam modernam spernit, item "Non Sempiternum" contemplat atque ad "Centrum Despicientiae" venit. Demum "Ita Sempiternum" amplectitur, quod iter ab abnegatione ad expeditum usque ad volitionem venit, postea haec pars evigilationis existentialismi esse designaturus fuit.

Cum res ita sit, "Sartor Resartus" minime laudatus erat. Sed pedetemptim eius gratia crescebat ut anno 1836 Bostonii in libri formam, una cum Radulpho Waldo Emerson prefatione, divulgatus est, itaque Transcendentalismum Novae Anglicae valde adfecit. Prima editio Anglica divulgata anno 1838 est.

"Gallica Revolutio"

recensere
 
Gallica Revolutio: Liber I

Anno 1834, domo Londonum mutata, Carlyle hominibus notissimis favere incepit. Historia "Gallicae Revolutionis" in tribus libris anno 1837 divulgata, eius fama apud Britanniarum Regnum valde constituta est. Cum Iohannis Stuart Mill famula primum librum casu incenderit, Carlyle mox libros secundum tertiumque scripserat prius quam denuo primum scripsit. Tam celerrime hos libros scripsit ut ardentis plena ardoris, qualis res hactenus historiis ignota, factae essent. In Europa, quae tum revolutiones verita est sed quoque desideraverunt, haec historia rerum facti sperumque in Francia ponderis magnum esse videbatur. Auctoris stilum, virilissimum alacerrimumque, rerum quoque magnitudinem adfirmavit. Carlyle heroes admodum necesse esse in rebus indigestis, ut societatem pacent regnentque, iudicavit. Revera, homines heroicos, qui solum res humanas gubernare possent, potiores quam ideas dogmatesque (quas 'antihumanas' appellavit) arbitratus est.

"De Praeteritis Praesentibusque Rebus"

recensere

Hoc thema antihumanitatis societatis altri libri continent. Anno 1834 Carlyle liber "De Praeteritis Praesentibusque Rebus, quo dubia multa scepticismumque conservativum insunt, quae philosophia postea Mattaeum Arnold et Ioannem Ruskin adfecturus fuit, scripsit. Hoc in libro vitas hominum moderni abbatisque cuiusque mediaevalis contulit. Carlyle iudicavit communitatem monasticam unificatum esse virtutibus humanis spiritualibusque, sed societatem modernam ideas dogmatesque, quae abstracta fictaque sunt, praesertim 'ius' humanum 'legesque' naturales, et oeconomiae vim consacrare. Scientia oeconimica, quam Carlyle "scientiam miseram" appellavit, ad saevos individualismum capitalismumque condendos virtutes communales labefacere coepit.

"De Herois et eorum Cultu"

recensere

Principatus heroicus magnopere Thomae placuit, atque heroes varios in libro "De Herois et eorum Cultu" contulit. Cum Carlyle revolutionem industrialem viderit, mundum non-materialem esse censuit. Itaque, humanarum rerum progressionem ad viros pristinos heroicosque referre conabatur. Intra alios, in libro nomine "Heros ut Propheta" heroicum esse Machometum, cum publico Anglico res Islamicas non placuerunt, arbitravit. Ita scripsit: "[Machometus] solus gentes ferocissimas vagasque una in civitate maxima urbanissimaque viginti annos contulit." Carlyle heroem 'viro magnanimo' Aristoteles, alicui valde florenti, similem esse censuit. Sed, mundus improbissimus est, atque etiam heroes aliquantulum pravi sunt. Eorum heroicitas in viribus auctoritatibusque inest, non virtutibus. Si aliquis solum menda hominis spernit, volgatus est. Carlyle ita scripsit: "servo heros est nemo."

Hic liber plurimos, praesertim Carolum Dickens et Ioannem Ruskin, affecit. Sed, revolutionibus anno 1848 factis, Carlyle librum nomine "Libelli Posterii Diei" scripsit, quo democratiam et optimates valde oppugnare usus est. Quaesivit quo in modo verum suffragiis esse inventum; adfirmavit rem publicam optimis viris esse gubernatam. At quo in modo vires optimes deligendos esse non definivit.

Postea Carlyle quoque de heroibus pristinis in libro de "Olivarii Cromwell Operibus" (1845) scripsit. Cromwell rem publicam vi pacare gubernareque conatus est, quem virum Carlyle societati hodierno necesse esse censuit.

Opera ultima

recensere
 
F. D. Maurice (ad dextram partem imaginis) cum Thoma Carlyle e pictura Work a Ford Madox Brown anno 1865 facta

Eius magnum opus postremum "Historia de Friderico II" (1858-1865) fuit, quo monstrare quomodo principatum heroicum rem publicam constare posse usus est. Cum viro Friderico, translationem ab virtutibus liberalibus ad moderam societatem spiritualem, praesertim in rebus germanicis, Carlyle adumbravit. Liber insigne proelia indigesta saevaque ab Friderico callide gubernata describit. Sed cum nervos omnes hoc in libro contenderit, ac cum liber publico male receptus esset, Carlyle aeger debilisque factus est ac minime postea scripturus fuit.

Postea, libellum aliquem rassisticum notatum, "De Dubio 'Nigger'" Thomas Carlyle (1853) "Occasional Discourse on the Nigger apud cepa.newschool.edu scripsit. In quo servitus, quae, ut scripsit, iure homines pigros improbosque laborare constrinxit, restituendum esse arbitravit. Etenim, Carlyle Praefeco Edvardo Eyre, qui atroce multos servos aliosque trucidaverit ut tumultum depresserit, favit. Itaque fit ut eius amicos liberales, praesertim Mill, qui Praefecum Eyre convincere conatus est, submovit.

 
Thomas Carlyle. Simulacrum in Bibliotheca Nationale Edinburgense (photographatum ab Ingeburg Peters).

Carlyle anno 1826 Ioannam Welsh uxorem duxit, sed eorum conubium maestum erat. Eorum litterae divolgatae sunt, quae amorem saepe rixosam monstrant. Etenim, conpar caelebs esse videtur.

Pedetemptim Carlyle uxorem submovit, atque, Ioanna anno 1866 subito mortua, maestissimus factus est et iniquus mos suus se tam valde paenituit ut librum nomine "Memorias de Ioanna Welsh Carlyle" scripsit, post mortem ab eius biographiae scriptore Ioanne Antonio Froude divolgatum. Biographia haec novissima sed subodiosa Thomae familiae visa est. Froude autem, cui Carlyle ius divolgandi dederat, hunc librum aliosque de Carlyle vita divolgare perseveravit.

Post Ioannae mortem in solitudinem Carlyle recessit. Rector Universitatis Edinburgensis anno 1866 fit. Anno 1875 historiam "De Norvegicis Regibus Pristinis" scripsit.

Obiit Feb. 5 anno 1881 apud Londinium, at semper ad Craigenputtockem redire voluit. Sepeliri in Abbatia Westminister potuit, sed eius voluntas prope parentum manes apud Ecclefechanem sepeliri honorata est.

Index operum

recensere
 

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Bibliographia

recensere
  • Heffer, Simon. 1995. Moral Desperado: a life of Thomas Carlyle. Londinii: Weidemnfeld and Nicolson. ISBN 0-297-81564-4.