Exsistentialista
Philosophia
(Redirectum de Existentialista)
Exsistentialista est philosophus qui doctrinae exsistentialisticae adheret. Haec doctrina Platonem errare putat; exsistentialistae hominis exsistentiam eius essentiae praeexsistere putant. Itaque, homo est "damnatus ad libertatem" (Ioannes Paulus Sartre). Notabiles exsistentialistae sunt Severinus Kierkegaard, Leo Šestov, Sartre, et Albertus Camus. Doctrina exsistentialistica in Francia praeclara erat; in Germania, Martinus Heidegger, Ioannes Georgius Gadamer et Ioannes Jonas philosophiam exsistentialisticam cum phaenomenologia elaboraverunt. Et Carolus Theodorus Jaspers philosophus exsistentiae peritus putatur.
Nexus interni
Nexus externus
recensere- De exsistentialismo. Apud situm plato.stanford.edu.