Universitas Academica Edinburgensis

Scoticae universitas

Universitas Academica Edinburgensis universitas publica nota et vetustissima in Scotia est. Universitas anno 1583 condita est. Cum studiorum universitas fundata est, urbs emolumentum industriarum velox habuit. In scholis Britanniae Maioris inter maximas numeratur. Rector istius universitatis statalis est Petrus Mathieson, cancellaria Anna principissa; anno 2017 alumni 36491 studebant ibi.

Wikidata Universitas Academica Edinburgensis
Res apud Vicidata repertae:
Universitas Academica Edinburgensis: insigne
Universitas Academica Edinburgensis: insigne
universitas publica, editrix aperta, studium mediaevale
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 55°56′51″N 3°11′14″W
Situs: City of Edinburgh

Populus

Lingua: Anglice

Origo

Inceptio: 1583

Tabula aut despectus

Universitas Academica Edinburgensis: imago
Universitas Academica Edinburgensis: imago

Historia

recensere
 
Aedificium Collegii Veteris ubi sarti et tecti conservantur iuristae

Charta regia Iacobi VI anno 1582 fundationem universitariam patefecit; nota bene quod istis temporibus academiae generatim bullis papalibus nascebantur. Quae res inusitata explicetur quod omnes opes Almae Matris instituendae a magistratu ipso dabantur. Itaque de prima universitate civica agibatur, cui nomen populare «Tounis College» erat.

Schola superior quarta in Scotia erat tempore, quo Anglis duae tantummodo Oxoniae Cantabrigiaeque erant. Saeculo XVIII Edinburgi illuminismus in academia vere efflorebat et haud pauci alumni conversioni industriali foventes nova incrementa socialia excogitaverunt. Et nostris diebus academia Edinburgensis floret et in Europa fortasse ad decem optimas universitates inseri potest.

Facultates et collegia

recensere
 
Auditorium anatomiae
Seminaria scientiarum socialium humanarumque (College of Humanities and Social Science)
Seminaria medicinae/medicinae veterinariae (College of Medicine and Veterinary Medicine)
  • Royal (Dick) School of Veterinary Studies (veterinaria medicina)
  • University of Edinburgh Medical School (medicina)
  • School of Biomedical Sciences (biomedicina)
  • School of Clinical Sciences and Community Health (scientiae clinicarum/sanitatis publicae)
Seminaria scientiarum et artis ingeniariae (College of Science and Engineering)
  • School of Biological Sciences (biologia)
  • School of Chemistry (chemia)
  • School of Engineering (ars ingeniaria)
  • School of GeoSciences (geoscientiae)
  • School of Informatics (scientiae computatoriae)
  • School of Mathematics (mathematica)
  • School of Physics and Astronomy (physica et astronomia)

Certamen scientificum internationale

recensere
 
Alexander Munro, medicus illustrissimus

Edinburgenses participes sunt in grege Russell Group ubi academiae Britannicae quoad explorationem ordinantur et invicem adiuvantur. Necnon in gregibus Coimbra Group et LERU ubi totius Europae instituta coordinentur. Anno 2013 praemium acceperunt de commercio aequo iustoque. Secundum aestimationem QS, Edinburgenses in toto orbe terrarum locum XVII obtinent quoad bonitatem. Anno 2009 Times Higher Education et QS Top Universities[1] in Europae locum V in Europa et locum XX in mundo Edinburgensibus libenter attribuerant.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Almam Matrem Edinburgensem spectant.