Marcus Claudius Marcellus (consul 166 a.C.n.)

Marcus Claudius Marcellus (natus circa annum 208 a.C.n., mortuus anno 148 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens recensere

Pater eius Marcus Claudius M.f. Marcellus, consul anni 196 a.C.n. erat. Filios Marcum et Gaium habuit.

Cursus honorum recensere

Marcellus anno 177 a.C.n. pontifex nominatus est et anno 171 a.C.n. tribunus plebis creatus est. Anno 169 praetor creatus est atque provincias Hispaniam Citeriorem atque Ulteriorem administrabat. Et anno sequente ibi proprätor mansit. Anno 166 un a cum Gaio Sulpicio Gallo primo consul creatus est. Tum Gallos in Alpibus montibus vicit et de eis triumphavit. Anno 155 iterum consul erat, tum cum Publio Cornelio Scipione Nasica Corculo. Eo anno Ligures superavit et iterum triumphus ei tributus est. Anno 152 a.C.n. consul III cum Lucio Valerio Flacco fuit. In Hispania anno 151 a.C.n. de pace agebat, sed foedus a senatu non probatus est[1]. Anno 148 legatus in Numidiam missus naufragio mortuus est.

Bibliographia recensere

Fontes recensere


Notae recensere

  1. Polybius Historiae XXXV 2-3. Cf Strabo III.4.13.


Antecessores:
Quintus Aelius Paetus et Marcus Iunius Pennus
Consul
166 a.C.n.
cum
Gaio Sulpicio Gallo
Successores:
Titus Manlius Torquatus et Gnaeus Octavius
Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus Lupus et Gaius Marcius Figulus II
Consul
155 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione Nasica Corculo II
Successores:
L. Postumius Albinus et Quintus Opimius
Antecessores:
Titus Annius Luscus et Quintus Fulvius Nobilior
Consul
152 a.C.n.
cum
Lucio Valerio Flacco
Successores:
Aulus Postumius Albinus et Lucius Licinius Lucullus