Marcus Claudius M.f. Marcellus (consul 196 a.C.n.)

Marcus Claudius M.f. Marcellus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 174 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens recensere

Pater eius Marcus Claudius Marcellus, consul annorum quattuorum (222, 214, 210, 208 a.C.n.) erat. Patre mortuo filius elogium eius habuit[1]. Ipse filium habuit eiusdem nominis, qui ter (annis 166, 155 et 152 a.C.n.) summum magistratum gessit.

Cursus honorum recensere

Anno 208 a.C.n. sub imperio patris tribunus militum apud Venusiam certavit: pater cecidit, filius sauciatus est. Anno 204 tribunus plebis electus est. Anno 200 aedilis fuit, anno 198 praetor Siciliam administrabat. Anno 196 una cum Lucio Furio Sp.f. Purpureone consulatum gessit et de Gallis in provincia Gallia Cisalpina triumphavit. Ab anno 196 ad mortem pontifex fuit.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXVII 27,13


Antecessores:
Gaius Cornelius L.f. Cethegus et Quintus Minucius C.f. Rufus
Consul
196 a.C.n.
cum
Lucio Furio Sp.f. Purpureone
Successores:
M. Porcius M.f. Cato et Lucius Valerius P.f. Flaccus