Aperire sectionem principem

Gnaeus Octavius (consul 165 a.C.n.)

GensRecensere

Octavius fuit pater Gnaei Octavii consulis anno 128 a.C.n. et avus Gnaei Octavii qui consul anno 87 a.C.n. fuit.

Initium Cursus honorumRecensere

Octavius homo novus anno 172 a.C.n. aedilis curulis fuit atque anno 170 legatus in Graeciam missus est. Ab anno 169 Xvir sacris faciundis fuit. Anno 168 praetor classem in bello contra Macedoniam duxit et Persem regem in insula Samothracia captivum fecit.

Triumphus anno 167 a.C.n. celebratusRecensere

Triumphus navalis a Gnaeo Octavio e Macedonia et de rege Perseo die 1 Decembris 167 a.C.n. celebratus est, post triumphum L. Aemilii Paulli, sed ante triumphum L. Anicii Galli; omnes tres enim e Bello Macedonico tertio triumphaverunt. Octavii triumphus a Livio ita breviter descriptus est:

Paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. Tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassios praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset. Intacta invidia media sunt: ad summa ferme tendit. Nec de Anici nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit ...
Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. Is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. Dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex[1].

De Syriaca legatione et morteRecensere

Anno 165 una cum Tito Manlio Torquato consul creatus est[2]. Anno 162, quod linguam Graecam optime loquebatur et in Graecia amicos multos habuit atque apud Graecas urbes magno in honore erat, legatus in orientem missus est, ut ea, quae in pace Apameae cum rege Antiocho III rege Seleucidarum constituta essent, impetraret. Dum hac legatione fungitur Laodiceae in Syria necatus est. Senatus ei statuam in Foro Romano exstruendam decrevit[3] nec tamen sicarium nomine Leptinem poena affici iussit, quamvis a rege Demetrio traditum[4].

Quae aedificia exstruxeritRecensere

Post victoriam navalem ab Octavio Romae in Campo Martio apud Circum Flaminium Porticus Octavia aedificata est, in quo Octavius cursum honorum recensebat[5]. Quae Porticus ab Augusto restituta est[6]. Praeterea domum magnam in Monte Palatino sibi aedificavit.

Nexus interni

Si vis plura legereRecensere

  • G. Marasco, 'L'uccisione del legato Cn. Ottavio (162a.C.) e la politica Romana in Siria', Prometheus 1986(12) : 226-238.
  • Tassilo Schmitt, "[1 4] O., Gn." in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 1099.

Nexus externusRecensere

NotaeRecensere