Titus Manlius Torquatus (consul 165 a.C.n.)

Titus Manlius Torquatus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 140 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Avus eius Titus Manlius T.f. Torquatus annis 235 et 224 consulatum gessit. Frater eius Aulus Manlius Torquatus consul anni 164 a.C.n. erat. Filius eius Decimus Iunius Silanus Manlianus fuit, qui a Decimo Iunio Silano adoptatus est.

Cursus honorumRecensere

Manlius ab anno 170 pontifex erat[1] et eodem tempore etiam praeturam administravit. Anno 165 una cum Gnaeo Octavio consulatum gessit[2]. Anno 162 legatus una cum Gnaeo Cornelio Merula in Aegyptum iit, ut pacem inter reges fratres Ptolemaeum VIII et Ptolemaeum VI reficeret[3]. Anno 140 a.C.n. Torquatus, qui etiam iuris peritus notus erat, filium supra dictum, qui, postquam praetor in Macedonia fuit, propter pecunias repetundas accusatus est, damnavit et eum abdicavit. Qui filius a iudicio patris perterritus mortem sua manu petivit[4].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLIII 11,13
  2. Marcus Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum I 24
  3. Polybius Historiae XXXI 10; 17-20
  4. Marcus Tullius Cicero, De finibus I 24; Titus Livius, periochae LIV; Valerius Maximus V 8,3


Antecessores:
Gaius Sulpicius Gallus et Marcus Claudius Marcellus
Consul
165 a.C.n.
cum
Gnaeo Octavio
Successores:
Aulus Manlius Torquatus et Quintus Cassius Longinus