Simulacrum Iovis Olympii
Simulacrum Iovis Olympii[1] (Graece τὸ ἄγαλμα τοῦ Ὀλυμπίου Διός) fuit statua monumentalis Iovis (Zeus) a sculptore Phidia confecta, quae in Templo Iovis Olympico anno 456 a.C.n. exstructo stabat. Inter septem miracula mundi numerabatur.
Descriptio
recensereScriptor intinerariorum Graecorum Pausanias statuam accurate descripsit, quod autem ad priscam speciem imaginandam omnino adhiberi non potest. Altitudo statuae fertur 12 m fuisse et ipsa statua supra tabulatum internum ferro, gypso et ligno confectum exstructa esse. Externe autem auro, ebore et ebeno ornata atque vitro colorato gemmisque decorata esse traditur. Iovem senem sapientem et benignum in solio sedentem demonstrat.
Statua propria autem solum anno 438 a.C. confecta est a Phidia sculptore, qui huic operabatur, dum anno 430 vita discessit.
Temporibus Graeciae antiquae infelices ii habebantur qui statuam nondum visitavissent. Etiam bestia irrationalis aspecto Iovis statuae obstupefaceretur scripsit Dio Cocceianus. Statua Olympica ultimum fuit opus Phidiae sculptoris, qui eadem ratione iam simulacrum Athenae Parthenus Athenis construxerat. Rector deorum cum superciliis motis monstratus est quod secundum religionem antiquam modo supercilii motu rebus moderabatur, contractione frontis autem Olympum montem labefacere potuit.
Anno 40, Caligula, imperator Romanus, frustra statuam Romam moveri iussit.
Statua autem non Olympiae destructa est: Quarto saeculo (circa 360 p.C.n.) Constantinopolim vecta anno 475 incendio combusta est.
Reliqua templi Iovis atque fabricae Phidiae in situ remanebant. Praeter reliqua ferramentorum et variarum materiarum poculum in ruderis fabricae inventum est, cui ΦΕΙΔΙΟΥ ΕΙΜΙ (Φειδίου εἰμί; Pheidiou eimi 'Phidiae sum') insculptum est. Circuitus relictarum columnarum nobis ante oculos ponit quanta fuerit magnitudo veteris templi.
Apud scriptores antiquos
recenserePausanias sic simulacrum describit:
Sedet in solio deus ex auro et ebore factus. Corona capiti imposita est, ad oleaginae frondis imaginem. Dextera Victoriam, et ipsam ex ebore et auro praefert, cum taenia et corona. Laeva sceptrum tenet affabre expolitum, et omnium metallorum varietate distinctum. Quae avis sceptro incumbit, aquila est. Aurei sunt deo calcei, pallium item aureum. In eo diversa aniimalia, tum ex omnibus florum generibus lilia in primis caelata sunt. Solium ipsum auro et pretiosis praefulget lapidibus: neque in eo vel ebenum, vel ebur desideratur: animalium vero formis intercurrente pictura exornatur. Signa etiam in eo eminent, Victoriae quattuor saltantium specie ad singulos sellae pedes. Duae itidem ad pedum calcem sunt: ac prioribus quidem pedibus utrinque insistunt Thebanorum pueri a Sphingibus rapti. Infra Sphingas Niobes liberos Apollo et Diana sagitis configunt. Inter pedes discurrunt regulae, mutua illos compage iungentes.[2]
Notae
recensere- ↑ Marcus Tullius Cicero, Orator 5.8.
- ↑ Pausaniae Graeciae descriptio, ed. Carolus Godofredus Siebelis, vol. 2 (Lipsiae: 1823), pp. 351–52.