Colossus Rhodi fuit ingens statua imaginem Helii exprimens supra portum insulae Rhodi et iuxta urbem Rhodum inter 292 et 280 a.C.n. a Charete Lindio erecta.[1] Colossus in litteris unus ex septem miraculis mundi habitus est. Mox tamen iacuit terrae motu fractus nec umquam restitutus est vetante quodam oraculo.

Opinabilis Colossi Rhodi imago.

Descriptio colossi apud PliniumRecensere

LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat eum constituens. duodecim annis tradunt effectum CCC talentis, quae contigerant ex apparatu regis Demetrii relicto morae taedio obsessa Rhodo.[2]

Fontes antiquiRecensere

  • Strabo, Geographica XIV.2.5
  • Philo Byzantius: Περὶ τῶν ἑπτὰ θεαμάτων – De septem mundi miraculis 4,3–5
  • Plinius, Naturalis historia 34.18 et 34.41
  • Sextus Empiricus, Adversus mathematicos 7, 106 s.
  • Anthologia Graeca 6,171 (inscriptio dedicationis, ut putatur)

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Plinius, Naturalis historia 34.41: "ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi . . . filius."
  2. ibidem

BibliographiaRecensere

  • Wolfram Hoepfner: Der Koloss von Rhodos und die Bauten des Helios. Neue Forschungen zu einem der Sieben Weltwunder. Philipp von Zabern, Moguntiaci 2003, ISBN 3-8053-3253-X.
  • Ursula Vedder: Der Koloss von Rhodos : Archäologie, Herstellung und Rezeptionsgeschichte eines antiken Weltwunders. Nünnerich-Asmus Verlag, Moguntiaci 2015, ISBN 978-3-945751-17-6.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Colossum Rhodi spectant.