Simplicia montani victualia
Simplicia montani victualia (Sinice 山家清供, pinyin Shānjiā qīnggōng) sunt opus de arte culinaria ab Lin Hong anno circiter 1250 scriptum. Auctor, poëta olim celeber, Quanzhou in urbe natus, inter annos 1241 et 1252 Hanchei ad ripas Lacus occidentalis habitabat: ibi (sicut praetendebat) proavus poëta eremita Lin Bu(en) procul ab hominibus se retraxerat. Lin Hing simpliciter et private ibi vivebat, sicut "montanus" sed non eremita (uxorem enim, quae et coquam, duxerat). Librum moralem Res simplices montani (Shānjiā qīngshi) insuper composuit.
Liber Simpliciorum montani victualium e centum quattuor capitulis constituitur de ferculis, confectionibus, animalibus plantisque edulibus, quorum rubricae stylo litterario componuntur. Rubricis evocantur philosophus Ye Shi (57), poëtae Du Fu (2, 89), Yang Wanli (28), Su Dongpo (82), Su Yijian(zh) (6); hi in textu etiam citantur aliique, Qu Yuan, Li Bai, Tao Yuanming, Huang Tingjian.
Auctor artem coquinariam delicatam docet, cibis insolitis interdum adhibitis, aromatibus bene modulatis momento certo additis. Fercula crebriter bulliantur, rarius assantur vel friguntur. Plura praecepta collyrorum praebentur. Holera herbaeque fructusque domesticata et communia iuxta rariora et recondita praecipiuntur, Zizania caduciflora, Artemisia annua, Medicago sativa, Allium fistulosum, Nelumbo nucifera, Arctium lappa, surculi bambusei e.g. Phyllostachyos pubescentis, Brassica rapa subsp. chinensis, Lablab purpureus, Glycine max, Raphanus sativus, Phaseolus calcaratus, Lagenaria siceraria, Solanum melongena, Xanthium strumarium, Lycium chinense, Pyrus bretschneideri, Citrus × aurantium, Citrus × junos, Castanea mollissima, Canarium album; animalia domestica sed etiam silvatica Hydropotes inermis, Lepus tolai, Aix galericulata, Felis bengalensis necnon fluvialia Siniperca chuatsi, Eriocheir sinensis, Macrobrachium nipponense. Vinum modo Sinensi confectum, acetum, liquamen e soia, sesamum requiruntur una cum aromatibus gingibere, zanthoxylo, pipere, aniso, anetho, Allio chinensi, fortasse etiam Basella rubra. Cortex flosque et folium aurantii praecipiuntur, flores insuper Pruni mume, Paeoniae lactiflorae, Gardeniae jasminoidis.
In popina Bagualou urbis Hanchei, ubi ars coquinaria imperii Song reconstituebatur, nonnulla fercula e libro Simpliciorum montani victualium recreata sunt.[1]
Notae
recensere- ↑ Sabban (1997) p. 26 nota 61; Xu et al. (1988)
Bibliographia
recensere- E. N. Anderson, Food and Environment in Early and Medieval China (Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 2014) pp. 177-178
- Françoise Sabban, "La diète parfaite d'un lettré retiré sous les Song du Sud" in Études chinoises vol. 16 (1997) pp. 7-57 Inter fontes nostros
- Yan-kit So, Classic Food of China (Londinii: Macmillan, 1992) pp. 27-28
- Xu Hairong, Zhang Ensheng, Yang Xiaoping, 中国杭州八卦楼仿宋菜 = Imitation of Song-style dishes in Bagualou restaurant in Hangzhou, China. Pechini: Zhongguo shi pin chu ban she, 1988 catalogus