Aperire sectionem principem
ArctiumLappa1.jpg
Arctium lappa

Ordo : Asterales 
Familia : Asteraceae 
Genus : Arctium 
Species : A. lappa 
Arctium lappa 
L.  
Synonyma
* Arcion majus Bubani
  • Arctium majus (Gaertn.) Bernh.
  • Bardana arctium Hill
  • Lappa major Gaertn.
  • Lappa officinalis All.[1]

Arctium lappa (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est species Asteracearum. Planta herbacea alta, foliis valde magnis, utilis est propter radices edules fructusque et folia medicinalia. In Anglia radices A. lappae et Taraxaci officinalis una ad potionem quandam, nomine Dandelion and burdock, condiendam adhibentur. Ibidem cervesia e radice A. lappae olim aromatizata est.

In Iaponia iam ab aevo Jōmon, in omnibus fere Sericae partibus tempore nostro colitur. Semina Arctii lappae saeculo III ineunte deposita iuxta Longueil-Sainte-Marie in Gallia Lugdunensi reperta sunt.[2]

NotaeRecensere

  1. The Plant List
  2. Philippe Marinval, Denis Maréchal, David Labadie, "Arbres fruitiers et cultures jardinées gallo-romains à Longueil-Sainte-Marie (Oise)" in Gallia vol. 59 (2002) pp. 253-271

BibliographiaRecensere

  • Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 816 (Latine)

Nexus externiRecensere