Vide etiam paginam discretivam: Satyricon (discretiva).

Satyricôn[1] sc. libri[2] sunt fabulae a Petronio Arbitro scriptae, quae etiam hodie partim servatae sunt. De titulo, quo modo intellegi debeat, ambigitur. Sunt qui Satyricon putent re vera Σατυρικῶν 'Satyricorum' esse et eius rei causa malint Satyricôn scribere. Sunt etiam qui Satyricon nominativum singularem exhibere arbitrentur[3] et quidem Satyricum scribere malint.[4]

Titulus editionis a Petro Pithoeo anno 1587 curatae

Argumentum partium nobis servatarum

recensere
 
Frontispicium editionis 1709 Burmannianae

Narrator et prima persona mythistoriae est Encolpius, qui cum amasio Gitone sociisque Ascylto et Eumolpo per Italiam vagat. Encolpius iram Priapi excitavit (modo nobis ignoto); placere semper temptat. De Gitone cum Ascylto et Eumolpo interdum pugnat.

Textus nobis servatus, in capitulos 141 divisus, haec praebet:

Carmina nonnulla in textu Satyricon comprehenduntur, metro, stylo, longitudine dissimilia, quorum maxima sunt epyllia duo ab Eumolpo declamata, Troiae halosis (c. 89) et Bellum civile (cc. 119-124).

De auctore

recensere
 
Initium fragmentorum Satyricon in manuscripto Traguriensi (BNF Lat. 7989 p. 189)

Satyricon auctor ferme omnino ignotus est: nomen tantum [C.] Petronius Arbiter scitur. Qui nonnullis idem Petronius est qui in Taciti Annalibus narratur Pisonum coniuratione Neronis Caesaris iussu interfectum esse.

De fortuna antiqua et mediaevali librorum Satyricon

recensere

De fortuna recentiore operis

recensere

De editionibus

recensere

De editionibus prioribus huius operis primus scripsit Petrus Burmannus in praefatione editionis suae, unde hic, adiuvante I. A. Fabricio, res breviter repetitur.

Sunt autem illa fragmenta primum quod quidem constet edita cum multis lacunis, sed tamen interdum rectius quam posthaec, curante Francisco Puteolano, Mediolani anno 1482, Venetiis anno per Bernardinum de Vitalibus Venetum anno 1499, Lutetiae porro anno 1520 curante Reginaldo Chalderio (ad cuius editionis paginas, suas castigationes anno 1562 direxit Hadrianus Iunius); Lipsiae etiam per Iacobum Thanner Herbipolensem anno 1500 curis Hermanni Buschii Pasiphili Monasteriensis. Eadem fragmenta cum castigationibus porro Iohannis Sambuci Antverpiae 1565 ex officina Plantiniana, Lugduni 1575 apud Iohannem Tornaesium edita sunt; qui duobus editis et totidem scriptis Cuiacii et Dalecampii libris adiutus, et opera usus Dionysii Lebei Batillii, Petronium recensuit eique variarum lectionum libellum adiunxit, videturque primus auctiora illa fragmenta dedisse e suis libris Lutetiae 1575 apud Patissonios. Editiones duas curavit Petrus Pithoeus, primam anno 1577, alterum Lutetiae anno 1587 apud Patissonios.

Sequuntur Iani Dousae in Petronium libri tres Lugduni Batavorum 1583 editi primum, postea (Petronio adiuncti) anno 1585 ibidem, Lutetiae eodem anno apud Linocerium, ibidem 1587 apud Patissonios; quae editio superioribus omnibus emendatior est, additis etiam notis Richardi Biturigis. Melchioris Goldasti editio "Helenopoli" sive Francofurti 1610 curata, et Lugduni 1618 apud Frellonium, Francofurti 1621 in officina Wecheliana, et Genavae curante Thoma Iuges 1629 repetita, variorum castigationes complectitur. Cum notis eruditis et glossario Iohannis Burdelotii prodiit Lutetiae 1618, 1645, 1677; et edente atque interpolante Michaele Hadrianide (cuius etiam praefatio praemittitur) Amstelodami 1663.

Anno 1629 Petronius cum ingenti (sed, fide Fabricii, nullius pretii) Iohannis Petri Lotichii commentario lucem vidit Francofurti. Eodem anno prodierunt notae virorum doctorum in Petronium, Iohannis Alexandri Brassicani aliorumque nonnullorum; eodemque anno prodiit editio Francofurti cum commentario eximio supplementisque falsis Iosephi Antonii Gonsali de Salas. Textum deinde cum notis selectis et praeludiis edidit Simon Abbes Gabbema Traiecti anno 1654.

 
Initium "Cenae Trimalchionis" in manuscripto Traguriensi (BNF Lat. 7989 p. 206)

Novum fragmentum Tragurii in Dalmatia repertum, integram cenae Trimalchionis narrationem complectens, primus vulgavit Patavii anno 1664 Paulus Frambottus. Id "fragmentum Traguriense" suo loco insertum textu Petroniano et cum selectis variorum commentariis divulgatum est a Michaele Hadrianide Amstelodami anno 1669, anno 1687 repetitum. Accuratissimam et praestantissimam editionem autem dedit Petrus Burmannus Ultraiecti anno 1709, in qua contextus scriptoris emendate constitutus (et in capita distinctus) singulis paginis substrata habet virorum doctorum commentaria cum notis antea ineditis Nicolai Heinsii, Gulielmi Goesii et Burmanni ipsius. Editio repetita est, cura Caspari Burmanni editoris filii, Lugduni Batavorum anno 1743.[5]

De lectoribus et criticis

recensere

De imitatoribus et continuatoribus

recensere

Pelliculam Satyricis dicatam primus Ioannes Ludovicus Polidoro anno 1968 fecit (vide Vicipaediam Italicam), mox autem Fredericus Fellini anno 1969 titulo Satyricon.

Editiones

recensere

Versiones

recensere
Versiones Anglicae
Versiones Finnicae
Versiones Francogallicae
Versiones Italianae
  • 1969: a Petro Chiara versa. Mediolani, sumptibus Arnaldi Mondadori
  • 1995: ab Andrea Aragosti versa. Mediolani: R.C.S. Libri & Grandi Opere S.p.A., 1995. ISBN 88-17-17019-4
Versiones Theodiscae
  • 1773: Begebenheiten des Enkolp, a Gulielmo Heinse versa. Romae (sed re vera Schwobach b. Mitzlar), 1773; Die Abenteuer des Encolp a C. Moreck recensa, Hanoveriae, 1922
  1. "Titi Petronii Arbitri Satyricôn quae supersunt": titulus editionis Burmannianae (vide hic (sive hic apud Google Books))
  2. "[Petronius] scripsit Satyricum sive libros Satyricôn": Fabricius, Bibliotheca Latina (vide p. 385 apud Google Books)
  3. Cf. Marius Victorinus lib. 4 (editores vetustiores) "inter quos Arbiter Satyrico ita" (sed "inter quos Arbiter Satyricon ita" Keil). Lectionem Satyrica suadent R. Bracht Branham et Daniel Kinney in versione Anglica (Londinii 1996), p. xxiv: "Satyrica, the neuter plural of the adjective 'satyricos'", et in nota subiuncta n° 34: "The common but incorrect title Satyricon is an abbreviation of the Latin Satyricon libri or 'books of Satyrica'."
  4. "Satyricum" a Casaubono scriptum: (vide p. 210 cum nota ab Io. Iac. Rambach subiuncta apud Google Books). An haec editio recte -y- ab -i- distinxerit, haud liquet. "[Petronius] scripsit Satyricum sive libros Satyricôn": Fabricius, Bibliotheca Latina (vide p. 385 apud Google Books)
  5. Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 385-392.

Bibliographia

recensere
Bibliographica
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 385-392
  • Ernst Lommatzsch, "Römische Satiriker (außer Horaz). Bericht über das Schrifttum der Jahre 1930-1936" in Bursians Jahrbücher vol. 260 (1938) pp. 89-105
  • Rudolf Helm, "Römische Satiriker (außer Horaz). Bericht über das Schrifttum der Jahre 1936-1940" in Bursians Jahrbücher vol. 282 (1943) pp. 1–37
  • Robert Muth, "Der Forschungsbericht. Petronius 1. Bericht 1941–1955" in Anzeiger für die Altertumswissenschaft vol. 9 (1956) coll. 1–22
  • Harry C. Schnur, "Recent Petronian Scholarship" in Classical Weekly vol. 50 (1957) pp. 133–136, 141–143
  • William S. Anderson, "Recent Work in Roman Satire (1955–62)" in Classical Weekly vol. 57 (1964) pp. 297–301, 343–348
  • Gareth L. Schmeling, "Petronian Scholarship since 1957" in Classical Weekly vol. 62 (1969) pp. 157–164, 352-353
  • J. P. Sullivan, "Petron in der neueren Forschung" in Helikon vol. 17 (1977) pp. 137–154
  • Gareth L. Schmeling, J. H. Stuckey, A Bibliography of Petronius. Lugduni Batavorum, 1977 (Mnemosyne, suppl. 39)
  • Martin S. Smith, "A Bibliography of Petronius (1945–1982)" in Aufstieg und Niedergang der römischen Welt series 2 vol. 32 pars 3 (1985) pp. 1624-1665
  • Giulio Vannini, Petronius 1975-2005: bilancio critico e nuove proposte. Gottingae, 2007 (Lustrum, 49)
De textu et manuscriptis
  • Stephen Gaselee, ed., A collotype reproduction of that portion of Cod. Paris. 7989, commonly called the Codex Traguriensis, which contains the Cena Trimalchionis of Petronius, together with four poems ascribed to Petronius in Cod. Leid. Voss. 111. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1915 (Paginae selectae apud Google Books)
  • T. Wade Richardson, Reading and Variant in Petronius: Studies in the French Humanists and Their Manuscript Sources. Toronti, 1993 (Phoenix, suppl. 32)
  • B. L. Ullman, "Petronius in the Mediaeval Florilegia" in Classical Philology vol. 25 (1930), pp. 11-21 JSTOR
Critica et historica
  • A. Collignon, Étude sur Pétrone. Lutetiae, 1892
  • Edward Courtney, A Companion to Petronius. Oxonii: Oxford University Press, 2001 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Gottskalk Jensson The Recollections of Encolpius. The Satyrica of Petronius as Milesian Fiction. Groningen, 2004. (Ancient Narrative, suppl. 2)
  • K. F. C. Rose, The Date and Author of the Satyricon. Lugduni Batavorum, 1971.
  • Niall W. Slater, Reading Petronius. Baltimorae, 1990
  • The Petronian Society Newsletter. Gainesville: University of Florida, 1970 ff.
De lingua
  • Paola Migliorini, Scienza e terminologia medica nella letteratura latina di età neroniana: Seneca, Lucano, Persio, Petronio. Francofurti ad Moenum, 1997
  • A. H. Salonius, Die Griechen und das Griechische in Petrons Cena Trimalchionis. Helsingii: Akademische Buchhandlung, 1927 Textus
  • Guilelmus Suess, De eo quem dicunt inesse Trimalchionis Cenae sermone vulgari. Dorpat, 1926 (Acta et commentationes Universitatis Tartuensis (Dorpatensis) B vol. 9 no. 4)

Nexus interni

Nexus externi

recensere