Carmina in Satyricon libris comprehensa
Carmina nonnulla in libris Satyricon a Petronio scriptis comprehenduntur, metro, stylo, longitudine dissimilia. Quaedam ab Encolpio narratore dicta esse finguntur, alia a personis aliis. Maxima omnium sunt epyllia duo ab Eumolpo declamata, Troiae halosis (c. 89) et Bellum civile (cc. 119-124). Hic habes enumerationem carminum et citationum poëticarum:
- Artis severae si quis ambit effectus (de arte poëtica, Agamemnoni addictum: c. 5)
- Quid faciant leges ubi sola pecunia regnat (de iustitia, Ascylto addictum: c. 14)
- Nolo quod cupio statim tenere (distichon ab Encolpio narratore pronuntiatum: c. 15)
- Contemni turpe est, legem donare superbum (de honore, Quartillae addictum: c. 18)
- Huc huc convenite nunc, spatalocinaedi (carmen cinaedorum: c. 23)
- Eheu nos miseres, quam totus homuncio nil est! (proverbia Trimalchionis: c. 34)
- Sic notus Ulixes? (verba Vergiliana [Aeneis 2.44] a Trimalchione citata: c. 39)
- Quod non expectes ex transverso fit (de Fortuna, Trimalchioni addictum: c. 55)
- Luxuriae rictu Martis marcent moenia (versus Publilio Syro adscripti a Trimalchione citati: c. 55)
- Qui de nobis? Longe venio, late venio. Solve me (aenigma: c. 58)
- "Haec ubi dicta dedit" (verba Vergiliana [e.g. Aeneis 2.790] a narratore citata: c. 61)
- "Interea medium Aeneas iam classe tenebat" (verba Vergiliana [Aeneis 5.1] a servo Habinnae recitata: c. 78)
- Qualis nox fuit illa, di deaeque (de amoribus, a narratore dictum: c. 79)
- Nomen amicitiae, sic, quatenus expedit, haeret (de amicitia, a narratore dictum: c. 80)
- Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur (de fortuna, a narratore dictum: c. 80)
- Non bibit inter aquas, poma aut pendentia carpit (de divitiis, a narratore dictum: c. 82)
- Qui pelago credit magno se fenore tollit (de periculis, a narratore dictum: c. 83)
- Iam decuma maestos inter ancipites metus (Eumolpi de Troiae halosi carmen: c. 89)
- Ales Phasiacis petita Colchis (de luxuria, Eumolpo addictum: c. 93)
- Quis furor, exclamat, pacem convertit in armas? (de pugna, Tryphaenae addictum: c. 108)
- Quod solum formae decus est, cecidere capilli (de capillis, Eumolpo addictum: c. 109)
- "Id cinerem aut manes credis sentire sepultos?" (verba Vergiliana [Aeneis 4.34] ab Eumolpo in fabula Milesia citata: c. 111)
- "Placitone etiam pugnabis amori?" (verba Vergiliana [Aeneis 4.38] ab Eumolpo in fabula Milesia citata: c. 112)
- Odi profanum vulgus et arceo (verba Horatiana [Carmina 3.1.1] ab Eumolpo citata: c. 118)
- Orbem iam totum victor Romanus habebat (Eumolpi de bello civili carmen: cc. 119-124)
- Quid factum est quod tu proiectis, Iuppiter, armis (de pulchritudine: c. 126)
- Idaeo quales fudit de vertice flores (de amoribus, a narratore dictum: c. 127)
- Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt (de amore perdito, a narratore dictum: c. 128)
- Mobilis aestivas platanus diffuderat umbras (de loco amoeno, a narratore dictum: c. 131)
- Ter corripui terribilem manu bipennem, "Illa solo fixos oculos aversa tenebat" (de mentula sua, a narratore dicta: c. 132)
- Quid me constricta spectatis fronte, Catones (ad lectores a narratore dictum: c. 132)
- Nympharum Baccchique comes, quem pulcra Dione (oratio Encolpii narratoris in Priapum: c. 133)
- Quicquid in orbe vides paret mihi. Florida tellus (de potestate sua, Oenotheae addictum: c. 134)
- Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro (de Oenotheae domo, a narratore dictum: c. 135)
- Tales Herculea Stymphalidas arte coactas (de anseribus necatis, a narratore dictum: c. 136)
- Quisquis habet nummos, secura naviget aura (de magia, a narratore dictum: c. 137)
- Non solum me numen et implacabile fatum (de deorum inimicitia, a narratore dictum: c. 139)
Bibliographia
recensere- Catherine Connors, Petronius the Poet: Verse and Literary Tradition in the Satyricon. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1998 (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus externi
recensere Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.