Supplementa Petroniana confecerunt auctores nonnulli ut finxerent aut originem aut exitum earum rerum quae in libris Satyricon Petronii narrantur.

Iosephus Antonius Gonsali de Salas, 1629

recensere

Iosephus Antonius Gonsali de Salas (1588-1654) editionem Satyricon anno 1629 prodidit annoque 1643 reimpressit. Inter fragmentis veris operis editor novas res inseruit, quas in editione anteriori Lutetiana se repperisse finxit. Haec supplementa Anglice habes in versione Anglica a W. C. Firebaugh confecta.

Bibliographia
  • W. C. Firebaugh, 1922, Petronius: Satyricon. Textus (Anglice)

Franciscus Nodot, 1693

recensere

Franciscus Nodot mense Octobri anni 1690 academiis Francicis textum antiquum nuper repertum nuntiavit: militem quemdam Francicum, nomine Du Pin, Belgrado anno 1688 obsesso, librum manu scriptum in quo fragmenta nova Satyricon continebantur repperisse et amico Nodot misisse. Qui ab initio multos suadebat; supplementa ut genuina accepta sunt annoque 1693 divulgata, sed mox suspecta. Falsa esse monstrantur a Petro Burmanno in editione sua Satyricon, anno 1709 edita.

Supplementa Nodotiana iam anno 1694 a Gulielmo Burnaby Anglice versa sunt; mox Francogallice ab Héguin de Guerle et in aliis nonnullis linguis. Usque ad saeculum 20 ineuns saepe cum fragmentis genuinis operis Petroniani in editionibus et versionibus haec supplementa immiscentur, etiamque hodie in tres versionibus Anglicis interretialibus librorum Satyricon includuntur.

Bibliographia

Iosephus Marchena, 1800

recensere

Iosephus Marchena Ruiz de Cueto Hispanus, Basileae degens iuxta ducem exercituum Ioannem Moreau, commenta scripsit de re veneria antiqua et fragmentum pseudo-Petronianum construxit ut studia sua illustraret. Quod fragmentum Francogallice vertit, annoque 1800 divulgavit sub titulo Fragmentum Petronii (Basileae, 1800), textu Petronio adscripto, versione et commento subiectis et quodam nomine "Lallemand", theogiae doctore, falso attributis. Librum exercitu Rhenano Napoleonico dicavit, et in praefatione praetendit se fragmentum repperisse palimpsestum inter paginas libri manu scripti Sancti Gennadii de sacerdotum officiis.

De supplemento a Marchena conscripto Stephanus Gaselee philologus Petronianus iudicavit: "in every line it has exactly the Petronian turn of phrase." Textum Latinum, aliter rarissimum, reperis una cum versione Anglica in libro a Gualterio Kelly anno 1854 edito.

Bibliographia
  • Iosephus Marchena, 1800, Fragmentum Petronii ex Bibliothecae Sti. Galli antiquissimo mss. excerptum, nunc primum in lucem editum. Gallice vertit ac notis perpetuis illustravit Lallemandus, S. Theologiae Doctor (Basileae) Textus (Latine, Francogallice)
  • Walter K. Kelly, 1854, Erotica: The Elegies of Propertius; the Satyricon of Petronius Arbiter ... (Londinii: Henry G. Bohn) pp. 189-365 Textus (Latine, Anglice)
  • Iosephus Marchena, 1865, Fragmentum Petronii. Texte latin, traduction française et notes par Jos. Marchena. Nouvelle édition (Soloduri) Textus (Latine, Francogallice)
  • W. C. Firebaugh, 1922, Petronius: Satyricon. Textus (Anglice)
  • Iosephus Marchena, 2007, Fragmentum Petronii, Edición de Joaquín Álvarez Barrientos (Hispalis: Espuela de Plata) (Latine, Hispanice)

H. C. Schnur, 1968

recensere

Versione sua Theodisca operis Petroniani H. C. Schnur anno 1968 supplementum a se scriptum addidit.

Bibliographia
  • H. C. Schnur, 1968, Petronius: Satyricon. Ein römischer Schelmenroman. Stuttgart.

Ellery David Nest, 2003

recensere

Ellery David Nest nova episodia Anglice scripta textu Petroniano praefixit. Praetendit librum manuscriptum Morazlae a Reinhardt Struch universitatis Oberhausen repertum et primo Latine editum a David S. Johnson, The New Satyricon: The Recovered Books (Monticello Park Press); seipsumque Professorem esse Emeritum apud Carlboro State University in oppido East Manchester; quod omne fictum esse satis constat.

Bibliographia

Andreas Dalby, 2005

recensere

Andreas Dalby epilogon librorum Satyricon nuper conscripsit ubi convivium ab Encolpio Massiliae datum ab Agamemnone narratur.

Bibliographia

Bibliographia generalis

recensere
  • Hugh McElroy, "The Reception and Use of Petronius: Petronian pseudepigraphy and imitation" in Ancient Narrative vol. 1 (2000-2001) p. 350 ff. (Anglice)
  • Christian Laes, "Imitating Petronius: H.C. Schnur’s Petronian supplement" in D. Sacré, G. Tournoy (ed.), Myricae. Essays in Memory of Jozef Ijsewijn (Leuven, 2000) pp. 647-675 (Anglice)