Thomas Aquinas

fuit presbyter in Ordine Praedicatorum, philosophus, theologus scholasticus
(Redirectum de Sanctus Thomas Aquinas)

Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Thomas

Thomas Aquinas seu de Aquino, Sanctus anno 1323 a Papa Ioanne XXII renuntiatus (Italice: Tommaso d'Aquino) (Rocchae Siccae, in Latio anno 1225 natus; Abbatiae Fossanovensis prope Privernum 7 Martii anno 1274 mortuus) fuit presbyter in Ordine Praedicatorum, philosophus, theologus scholasticus, et Doctor Ecclesiae. Doctor Angelicus nonnumquam propter doctrinam De substantiis separatis de angelis, Doctor Universalis propter doctrinam a multis universitatibus et ab Ecclesia Romana acceptam, atque Doctor Communis propter doctrinam ab omnibus Catholicis admissam nominatus est. Ipse, qui omnia elementa comprehendit et "essentias" doctrinarum praecedentium, vir magni ingenii fuit, suasor theologiae naturalis princeps, et scholae Thomisticae philosophicae theologicaeque conditor.

Sanctus Thomas Aquinas

Theologus, Philosophus, Doctor Ecclesiae Romanae, Poeta
Natus 1225
Mortuus 7 Martii 1274
Patronus Theologorum
Index Sanctorum

Doctrina Thomae Aquinatis regulas et Ecclesiae Romanae Catholicae et Scientiae et Civilitatis (vide et Can. 252, §3) indicat.

Primus doctorum in Ecclesia Romana Catholica Thomas semper habetur, sententiaque eius a multis approbata est.

Vita recensere

Thomas Aquinas ex nobili genere, patre Landolpho et matre Theodora, c. annum 1225 in Castello Roccasiccano prope oppidum Aquinum natus est. Iam infans orationem "Ave Maria" in chartula manu scripserat, quod ostentum eius augurabat. Chartula ab eo ablata, infans ad matrem, Deum, et Sanctam Mariam valde clamare consuetus est; chartula ei reddita, conticere.

Thomas quinque annos natus puer in monasterium Montis Cassini oblatus intravit. Neapolim anno 1239 se contulit, trivio et quadrivio studuit. Thomas anno 1244 Ordinem Fratrum Praedicatorum ingrediendi cupidus, patribus opponentibus a fratribus in castellum inclusus est longius quam annum ut propositum eius mutarent, sed frustra.

Thomas valde sese ad Deum convertit, et fidem Catholicam ratione revelationeque investigavit.

Saeculum locaque vitae recensere

Vixit:

Obiit die 7 Martii 1274 in monasterio Fossanovensi in Latio.

Anno 1568, a Papa Pio Quinto Doctor Ecclesiae renuntiatus est.

Summa Theologica recensere

Opus Thomae magnum ultimumque est Summa Theologica. Quo in opere novitiorum formas ratiocinii gratia, exegeses Sanctarum Scripturarum, exegeses seu collationis Patrum Sanctorum, amorem Dei docet. Thomas sententias suas secundum philosophos Graecos Romanosque antiquos excogitavit, in his, Platonem, Senecam, Ciceronem.

Materies huius operis est Deus. Catechizat Deum omnium rerum factorem primusque motorem, etiam bonum summum omnium creaturarum esse; omnia in Deo redire; Deum omnia existere effecisse.

Patet illum non solum elementis philosophicis Aristotelicis, Neoplatonicis, Arabicis, et Iudaicis usum esse, vero etiam ille problema doctrinas quoque philosophias indagandi ulterius evolvebat. At tota—vel quasi tota—eius doctrina de ente, de Deo, de homine et mundo in suis operibus theologicis sicut in Summa Theologiae latet. Quaestio ergo est: quomodo elementa doctrinarum philosophiarum extrahenda sint ex Summa Theologica. Doctrinae philosophicae in Summa Theologica contentae debeantne secundum ordinem ac connexionem quem in isto opere theologico habent, reconstitui? Si ita sit, tunc naturaliter philosophia Thomae Aquinatis sic reconstituta, in sua articulatione ipsam articulationem ac ordinem operis pure theologici sequetur. At posset quis saltem a priori dubitari, utrum ordo procedendi secundum rationem sit necessario idem ac ordo procedendi secundum fidem ac Revelationem Catholicam.

Sententiae praeclarae recensere

 
Super libros de generatione et corruptione.

"Propositam nostrae intentionis in hoc opere est, ea quae ad Christianam religionem pertinet, eo modo tradere, secundum quod congruit ad eruditionem incipientium." — Summa Theologiae, Prologus.

De Deo recensere

Deus est:

dicendum quod Deum esse Quinque Viis probari potest. Prima . . . ex parte motus. . . . Ergo necesse est devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo movetur: et hoc intelligunt omnes Deum. Secunda Via est ex ratione causae efficientis. Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficientium: nec tamen invenitur, nec est possibile, quod aliquid sit causa efficiens sui ipsius.—Sum. Theo. I, 2, 3. Vide et Aristotoles, Phys. III, I.

Divinam Scientiam esse Creatricem omnium entium praeteritorum, praesentium, & futurorum. Sine Deo, nihil erat, est, vel erit. Deus est causa omnium entium.

De natura hominis[1] recensere

"Humanus intellectus intelligit componendo & dividendo & ratiocinando." Divina & Angelicus intellectus intelligit compositionem & divisionem & ratiocinandum sine componendo vel dividendo vel ratiocinando.—Sum. Theol.
"Intelligit autem anima separata singularia" per influxum specierum ex divino lumine, quod quidem lumen aequaliter se habet ad propinquum et distans. Unde distantia localis nullo modo impedit animae separatae cognitionem.—Sum. Theol.
"Respondeo dicendum quod, secundum naturalem cognitionem, de qua nunc hic agitur, animae mortuorum nesciunt quae hic aguntur. . . segregatae sunt a conversatione viventium, et coniunctae conversationi spiritualium substantiarum quae sunt a corpore separatae. unde ea quae apud nos aguntur ignorant.—Sum. Theol.
Respondeo dicendum quod "anima rationalis non potest fieri nisi per creationem" (immediate a Deo), quod non est verum de aliis formis. Cuius ratio est, quia, cum fieri sit via ad esse, hoc modo alicui competit fieri, sicut ei competit esse. Illud autem proprie dicitur esse, quod ipsum habet esse, quasi in suo esse subsistens, unde solae substantiae proprie et vere dicuntur entia.
Respondeo dicendum quod . . . tertio modo dicitur aliquid incorruptibile ex parte causae efficientis. et hoc modo "homo in statu innocentiae fuisset incorruptibilis et immortalis."—Sum. Theol. Prima Pars.
Respondeo dicendum quod "homo in statu innocentiae habuit vitam animalem cibis indigentem"; post resurrectionem vero habebit vitam spiritualem cibis non indigentem."—Sum. Theol. Prima Pars.
Non potest esse perfectum judicium scientiae naturalis de rebus naturalibus, si sensibilia ignorentur.—Sum. Theol.
Gratia supponit naturam, non destruit, sed perficit eam.

De Natura Animalium recensere

Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod animalia quae nunc sunt ferocia et occidunt alia animalia. in statu illo fuissent mansueta non solum circa hominem, sed etiam circa alia animalia. sed hoc est omnino irrationabile. non enim per peccatum hominis natura animalium est mutata, ut quibus nunc naturale est comedere aliorum animalium carnes. . . . Fuisset ergo naturalis discordia inter quaedam animalia.—Sum. Theol. Prima Pars.

Maiora opera recensere

Thomas scripsit aut dictavit inter alia:

● Scriptum Super Sententiis Magistri Petri Lombardi

  • De ente et essentia (12521256), tractatus de distinctione inter esse et essentiam in creaturis omnibus.
  • Summa Theologicae (12541274), dissertatio Magna in Theologiam & Philosophiam.
  • Commentarium Super Job, Sancti Thomae Commentarium super Liber Job, tractatus de malo super iustos, quare bonus vir accidit in malum, seu de Dei providentia.
  • Summa Contra Gentiles seu liber de veritate catholicae fidei contra errores infidelium (1259 - 1265); Tractatus seu Libri de Veritate contra Infidelium, seu Liber Manualis pro Missionariis ad Infideles.
  • De emptione et venditione ad tempus (1262); libellus ad commercium, seu ad "banking & finance."
  • Quaestio disputata De anima (12651266) et Tractatus de Anima animalium & Hominis
  • De unitate intellectus contra Averroistas (circa 1270) - Confirmatio quod homo individuus habet animam suam particularem.

Alia opera liturgica seu poetica recensere

Thomas Missas Sanctas scripsit, e.g. Corpus Christi. Thomas etiam hymnos scripsit, exempli gratia "Pange Lingua," "Lauda Sion," "Adoro Te devote"

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus interni

  • Glossarium Thomisticum (Anglice)
  • Gulielmus de la Mare

Nexus externi recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Thomam Aquinam spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Aquinam spectant.