Saktismus

traditio Hindusticia

Saktismus (Sanscrite Śāktaḥ 'dogma energiae, potestatis, dea eterna') est una ex traditionibus maximi momenti intra Hinduismum, ubi realitas metaphysica per metaphoram habetur femina et Adi Parashakti creditur ens supremum. Haec religio variissimas amplectitur deas, quarum omnes putantur species eiusdem deitatis.[1][4] Saktismo sunt variae traditiones minores, inter quae aliae Gauri benignam, aliae Kali atrocem praecipue venerantur, et aliquot suam deam cum Sivo aut Brahma aut Vishnu consociant.[5]

Shaktismus est traditio Hinduica quae deas veneratur.[1][2]
Idolum Durga Sakti saeculi noni, qui daemon Mahishasura superat, in Indonesia.[3]
Cultores Hinduici ex Meghalaya Templum Nartiang Durga shaktipeetha habent continuum deae Durgae domum.
Sri Lalita-Tripurasundari in solio sedet, pede laevo super Sri Chakra. sua signa traditionalia tenens, quae sunt arcus sacchari, sagittae florales, laqueus, et stimulus.
Kali formam Dakshina Kali sumit.
Turris (gopuram) Templi Meenakshi Amman, templi Saktici prope Maduraim in Tamil Nadu Indiae.
"The Hindoo Goddess Kali." Illustratio in libro Dr. Scudder's Tales for Little Readers about the Heathen, a Ioanne Scudder scripto (Londinii, 1849).

Textus Sruti et Smriti Hinduismi sunt historica traditionis Saktismi fundamenta magni momenti, quae traditio praeterea textús Devi Mahatmya, Devi-Bhagavata Purana, Mahabhagwata Purana, et Upanishad Sakta (sicut Upanishad Devi) veneratur.[6] Praecipue Devi Mahatmya in Saktismo putatur tam gravis quam Bhagavad Gita.[7]

Saktismus variis minoribus tantrae traditionibus[8] ac permultis deis muliebribus notus est. In Vidyapitha et Kulamārga consistit. Pantheon dearum in Shaktismo post Buddhismum in India defectum crevit, cum deae Hinduicae Buddhisticaeque coniungerentur ad Mahavidyam creandam, indicem dearum decem.[9] Usitatissima Devi elementa in Saktismo inventae Durga, Kali, Amba, Saraswati, Lakshmi, Parvati, et Tripurasundari sunt.[4] Traditio in deabus condita populo in Bengalia Occidentali, Odisha, Assam, Tripura, Kumaon, Mithila (Bihar Septentrione), et Nepalia et regionibus proximis gratissima est, quam in festis sicut Durga puja celebrat.[10] Philosophia Saktismi gratiam apud traditiones Vaishnavismi et Sivaismi habet, deá Shakti deorum Vishnu et Sivi habitá, atque in permultis festis templisque Hinduicis maxime colitur.[2]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Klaus K. Klostermaier (2010). Survey of Hinduism, A: Third Edition. State University of New York Press. pp. 30, 114–116, 233–245. ISBN 978-0-7914-8011-3 .
  2. 2.0 2.1 Flood, Gavin D. (1996), An Introduction to Hinduism, Cambridge University Press, pp. 174–176, ISBN 978-0-521-43878-0 
  3. Keat Gin Ooi (2004). Southeast Asia: A Historical Encyclopedia, from Angkor Wat to East Timor. ABC-CLIO. pp. 1101–02. ISBN 978-1-57607-770-2 .
  4. 4.0 4.1 J. Gordon Melton; Martin Baumann (2010). Religions of the World: A Comprehensive Encyclopedia of Beliefs and Practices, ed. secunda. ABC-CLIO. pp. 2600–2602. ISBN 978-1-59884-204-3 .
  5. Yudit Kornberg Greenberg (2008). Encyclopedia of Love in World Religions. ABC-CLIO. pp. 254–256. ISBN 978-1-85109-980-1 .
  6. Constance Jones; James Ryan (2014). Encyclopedia of Hinduism. Infobase Publishing. p. 399. ISBN 978-0816054589 .
  7. Rocher, Ludo (1986). The Puranas. Otto Harrassowitz Verlag. p. 193. ISBN 978-3447025225 .
  8. Katherine Anne Harper; Robert L. Brown (2012). The Roots of Tantra. State University of New York Press. pp. 48, 117, 40–53. ISBN 978-0-7914-8890-4 .
  9. Sanderson, Alexis. "The Śaiva Literature." Formula:Webarchive Journal of Indological Studies (Kyoto), Nos. 24 & 25 (2012–2013), 2014, pp. 80.
  10. Shaktism, Encyclopædia Britannica (2015).

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Saktismum spectant.