Sivus
Sivus[1] seu Siva[2] (scriptura devanāgarī: शिव , verbum Sanscritice 'felix' sonans) est maior Hinduismi deus et unus Trimurtis aspectus. Dictus est quoque "Shivus" vel "Shiva." In Shaivana Hinduismi memoria, Shiva videtur deus supremus; in memoria Smartana, is est unus ex quinque primis Dei formis.[3][4]
Adsectatores Hinduismi qui venerantur Shivam appellantur Shaivites vel Shaivas (Sanscritice: Śaiva) (Tattwananda 1984:45). Sivaismus, cum memoriis Vaiṣṇavae, quae vehementius dicunt Vishnu et Śāktam, et memoriis quae vehementius dicunt deam Devī sunt inter potentissimis Hinduismi sectis (Flood 1996:17).
Shiva usitate colitur forma lingae, aliquando appellatae Shivalingae. In imaginibus, usitate ostenditur penitus meditans, vel forma Natarajae, domini saltationis, tandavam saltans super Maya, daemone inscientiae.
In aliis sectis Hinduisticis, Brahma, Vishnu, et Shiva sunt tres primi divinitatis aspectus, coniunctim dicti Trimurti. Hac in schola mentis religiosae, Brahma est creator, Vishnu conservator, et Shiva exstinctor vel commutator (Zimmer 1972:124).
Corpus Shivae habetur consistere in quinque mantris, appellatis pañcabrahman.[5] Sicut forma Dei, quisque habet suum nomen proprium et suam iconographiam[6] distinctam: Aghora, Īsāna, Sadyojāta, Tatpuruṣa, Vāmadeva. Hae notiones, quinque Shivae vultus expressae, consociantur in variis scholis cum quinque elementis, quinque sensibus, quinque perceptionis organis, et quinque actionis organis.[7] Distinctiones doctrinae, et fortasse errores transmissionis, varietates inter textus fecerunt in modis quibus hae formae quinque consociantur cum variis naturis.[8]
Propriae dei res
recensere- Oculus tertius. Shiva saepe cum oculo tertio pingitur, quo is Desiderium (Kāma) combussit (Flood 1996:151).
- Fauces caeruleae. Epitheton "Nīlakaṇthae" (Sanscrite: नीलकण्ठ nīla caeruleus' + kaṇtha 'fauces')[9] spectat ad fabulam in qua Shiva venenum ex oceano mundi bibit (Flood 1996:78; Kramrisch 1981:473); Harivamsa autem dicit colorem Shivae faucum memoriae mandare fabulam in qua Vishnu Shivam strangulans eum volare coegit (Bartolomaeus & Metzger 1869:151).
- Luna falcata.
- Crines implicati.
- Ganga Sacra. Ganga Flumen ex implicatis Shivae crinibus fluit.
- Pulveres.
- Pellis tigridis. Sedens saepe pingitur Shiva super pellem tigridis (Flood 1996:151).
- Serpens. Shiva serpente circa collum saepe pingitur (Flood 1996:151).
- Tridens. Shivae telum proprium est tridens (Sanscritice: Trishula) (Flood 1996:151).
- Tympanum.
- Gaṇa. Gaṇa sunt Shivae servi, qui in Kailash habitant. Ei saepe dicuntur Boothaganae 'hostes manium', secundum eorum naturam.
- Kailāsa. Kailash, mons Himalaianus, est consueta Shivae habitatio (Flood 1996:151). In mythologia Hinduistica, Kailāsa habetur similitudo lingae, quae medium mundum significat (Stutley 1985:62).
- Varanasi. Varanasi habetur urbs quam Shiva praecipue amat.
Avatarae
recensereShiva, sicut aliis deitates Hinduisticis, habetur monstrare nonnullas incarnationes, appellatas avatarae. Adi Shankara, philosophus nondualisticae Vedantae saeculi octavi, nominatus est "Shankara" pro Domino Shiva, et ergo nunc habetur fuisse incarnatio dei.[10] In Hanuman Chalisa, Hanuman eundem esse putatur avataram Shivae undecimam.[11]
Templa
recensereIn Sivaismo, Shiva est deus omnium, habitus coli ab omnibus—devis (deis) sicut Brahma et Indra, asuris (daemonibus) sicut Bana et Ravana, hominibus sicut Adi Shankara et Nayanars, et creaturis tam diversis quam jatayu (aquila), et vali (simia) non exceptis. Deitates, rishi (sapientes), et grahae (planeta), Shivam venerantes, Shivalingas in variis locis instituerunt.
Sacrissima Shivae templa, appellata duodecim Jyotirlinga, sunt Somnath apud Prabhas Patan, Nageshwar apud Dwarka, Mahakaleshwar apud Ujjain, Mallikārjuna apud Srisailam, Bhimashankar, Omkareshwar, Kedarnath, Kashi Vishwanath apud Varanasi, Trimbakeshwar prope Nasik, Rameswaram apud Rameswaram, Grishneshwar prope Ellora, et Vaidyanath apud Deoghar.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Hanc formam, e.g., in Sententiarum Bhartriharis versione Petri a Bolen invenies.
- ↑ Ioannes Kollar, Sláwa Bohyně, Pestini, anno 1838 (pag. 331 apud Google Books).
- ↑ https://web.archive.org/web/20090313122656/http://www.himalayanacademy.com/resources/books/dws/dws_mandala-02.html
- ↑ Flood (1996), p. 17.
- ↑ Pro disputatione harum formarum et tabula quae consociationes harum mantrarum ostendit, vide Kramrisch 1981:182–189.
- ↑ De iconographia distincta, vide Kramrisch 1981.
- ↑ De consociatio cum quinque vultibus et aliis greges quinque, vide Kramrisch 1981:182. De epithetis pañcamukha et pañcavaktra quae ambo 'quinque vultus' significant, sicut epitheta Śiva, vide Apte 1965:578.
- ↑ De variatione in attributionibus inter textus, vide Kramrisch 1981:187.
- ↑ Sharma 1996:290. Vide etiam nomen #93 in Chidbhavananda 1997:31.
- ↑ Padma Purana 6.236.7-11.
- ↑ Sri Ramakrishna Math, Hanuman Chalisa (1985:5).
Bibliographia
recensere- Apte, Vaman Shivram. 1965. The Practical Sanskrit Dictionary. Editio quarta. Delhi: Motilal Banarsidass Publishers. ISBN 81-208-0567-4.
- Arya, Ravi Prakash & K. L. Joshi. 2001. Ṛgveda Saṃhitā: Sanskrit Text, English Translation. 4 codices. Parimal Sanskrit Series, 45; 2003 reprint: ISBN 81-7020-070-9. Delhi: Parimal Publications.
- Bartholomaeus, Wilhelm, et G. J. Metzger. 1869. Genealogy of the South-Indian Gods. 151.
- Chakravarti, Mahadev. 1994. The Concept of Rudra-Śiva Through the Ages. Editio altera. Dellii: Parsidass. ISBN 81-208-0053-2.
- Chidbhavananda, Swami. 1997. Siva Sahasranama Stotram: With Navavali, Introduction, and English Rendering. Editio tertia. Sri Ramakrishna Tapovanam. ISBN 81-208-0567-4.
- Courtright, Paul B. 1985. Gaṇeśa: Lord of Obstacles, Lord of Beginnings. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-505742-2.
- Flood, Gavin. 1996. An Introduction to Hinduism. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-43878-0.
- Flood, Gavin, ed. 2003. The Blackwell Companion to Hinduism. Malden, Massachusettae: Blackwell Publishing Ltd. ISBN 1-4051-3251-5
- Goldberg, Ellen. 2002. The Lord Who is Half Woman: Ardhanārīśvara in Indian and Feminist Perspective. Albaniae Novi Eboraci: State University of New York Press. ISBN 0-7914-5326-X.
- Griffith, T. H. 1973. The Hymns of the Ṛgveda. Editio nova. Dellii: Motilal Banarsidass. ISBN 81-208-0046-X.
- Gupta, Shakti M. 1988. Karttikeya: The Son of Shiva. Mumbai: Somaiya Publications Pvt. Ltd. ISBN 81-7039-186-5.
- Hopkins, E. Washburn. 1915, 1969. Epic Mythology. Novi Eboraci: Biblo and Tannen.
- Jansen, Eva Rudy. 1993. The Book of Hindu Imagery. Havelte, Holland: Binkey Kok Publications BV ISBN 90-74597-07-6.
- Keay, John. 2000. India: A History. Novi Eboraci: Grove Press ISBN 0-8021-3797-0.
- Kramrisch, Stella. 1981. The Presence of Śiva. Princeton: Princeton University Press ISBN 0-691-01930-4.
- Macdonell, Anthony. 1996. A Practical Sanskrit Dictionary. Dellii: Munshiram Manoharlal Publishers ISBN 81-215-0715-4.
- Mate, M. S. 1988. Temples and Legends of Maharashtra. Mumbai: Bharatiya Vidya Bhavan.
- Michaels, Axel. 2004. Hinduism: Past and Present. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0-691-08953-1.
- Sarup, Lakshman. 1920–1927, 2002. The Nighaṇṭu and the Nirukta. Delhi: Motilal Banarsidass. ISBN 81-208-1381-2.
- Sharma, Ram Karan. 1988. Elements of Poetry in the Mahābhārata. Editio altera. Delhi: Motilal Banarsidass. ISBN 81-208-0544-5.
- Sharma, Ram Karan. 1996. Śivasahasranāmāṣṭakam: Eight Collections of Hymns Containing One Thousand and Eight Names of Śiva. Delhi: Nag Publishers. ISBN 81-7081-350-6.
- Sivaramamurti, C. 1976. Śatarudrīya: Vibhūti of Śiva's Iconography. Delhi: Abhinav Publications.
- Stutley, Margaret. 1985. The Illustrated Dictionary of Hindu Iconography. First Indian Edition: Munshiram Manoharlal. ISBN 81-215-1087-2.
- Tattwananda, Swami. 1984. Vaisnava Sects, Saiva Sects, Mother Worship. Calcuttae: Firma KLM Private Ltd.
- Tulsidas, Goswami. 1985. Hanuman Chalisa. Chennai Indiae: Sri Ramakrishna Math. ISBN 81-7120-086-9.
- Zimmer, Heinrich. 1946. Myths and Symbols in Indian Art and Civilization. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0-691-01778-6.