Pyrrhula pyrrhula
Pyrrhula pyrrhula est species avium generis Pyrrhulae subfamiliae Carduelinarum familiae Fringillidarum.
Ordo : Passeriformes
Familia : Fringillidae
Subfamilia : Carduelinae
Genus : Pyrrhula
Species : Pyrrhula pyrrhula
Linnaeus, 1758
Descriptio
recensereAvis parva, passeris vix maior est. Capitis partem superiorem nigram habet; atque circum oculos et rostrum niger est. Pennae rectrices(fr) et remigia(fr) etiam nigrae sunt. Mas tergum et umeros canos habet, genas, pectus, et latera rubra; femina umeros habet canos, tergum et pectus rosea canescentia. Partus pileolo nigro carent.
Distributio geographica et habitationes
recensereIn Eurasia ab Oceano Atlantico ad Pacificum gignuntur; fines regionis Pyrrhulae pyrrhulae meridianae sunt Hispania septentrionalis. Appennini, Graeciae, et Asiae Minoris partes septentrionales. Ad septentriones terra usquae ad silvitundram patet.
Pyrrhulae in silvis habitant et aestate minime conspicui sunt; hieme nive operiente aves coloribus clarioribus oculis incursant. Hortos urbanos etiam visitant, preacipue tempore migrationis. Pars pyrrularum minor hieme locum mutat, nempe ea. quae taigam septentrionalem incolit; usque ad Asiam Mediam et Sericam tunc volitat.
Subspecies
recensereSubspecies typica est Pyrrhula pyrrhula pyrrhula (Linnaeus, 1758; eadem P. rubicieilla, Pallas, 1811; P. linnei Malm, 1877; P. coccinea atavica Menzbier, 1883; P. p. jenisseiensis Hans Johansen, 1944), quae in Europam a Norvegia et Polonia septentrionali per Rutheniam Albam ad regiones Branscensem, Calugensem, Resaniensem et ad montium Uralium finem meridianum inveniri potest, in Siberia usque ad montes Altaicos et iugum Pomorum et montes Verchoianenses.
Ceterae subspecies sunt Pyrrhula pyrrhula rossikowi Deryugin et Bianchi, 1900 (Caucasica), Pyrrhula pyrrhula cassinii (P. coccinea cassini) Baird, 1869 , quae et P. kamtschatica Taczanowski, 1822 (Camtschatica), P. pyrrhula iberiae Voous, 1951—1952, P. pyrrhula caspica Witherby, 1908 (Irania septentrionalis), P. pyrrhula europea Vieillot, 1816', P. pyrrhula germanica Brehm, 1831, P. pyrrhula pileata MacGillivray, 1837.
Vox
recensereModulationis causa haud raro domibus tenetur.
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
- Pyrrhulae pyrrhulae in ripa Baicalis cantus