Iugum Iablonovyi
(Redirectum de Iugum Pomorum)
Iugum Iablonovyi[1] vel Pomorum iugum[2] (Russice Яблоновый хребет, Buriatice Ябалан дабаан[3]) est iugum montium magnum in Transbaicalia. Longitudo iugi circa 650 chm est, mons altissimus est Kontalakskij Golec altitudinis 1706 m. Larice et pinetis, interdum et abiete montes obsiti sunt. Iugum Czerskii et iugum Palmarium ad iugum Iablonovyi adiacent. Čingikan montes iuga Czerskii t Iablonovyi coniungunt.

Hydrographia Recensere
Divortium aquarum Oceani Pacifici et Oceani Arctici iugum Iablonovyi est; mons eius, quae mons Pallasii(ru)[4] nominatur, divortium est aquarum Lenae, Ieniseae et Amuris. Tschita flumen in iugo Iablonovyi et Nertscha in Čingikan incipiunt.
Notae Recensere
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Яблоновый хребет.
- ↑ Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XXI. (Textus apud Google Books)
- ↑ Iablonovyi, Nomen Russicum Iugum malorum significat, sed haec est etymologia popularis errabunda nominis Buriatici, quod Traiectus, Montes traiectibiles significare videtur.
- ↑ Nomine Petri Simonis Pallasii.
Nexus externi Recensere
Situs geographici et historici: Locus: 52°3′0″N 113°35′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon |