Oceanus Australis[1] seu Mare Australe[2] est oceanus qui in australissimis Oceani Mundi aquis consistit, usitate ad parallelum 60 australem latitudinis et Continentem Antarcticum cingens, et ergo quartus ex quinque principalibus orbis terrarum divisionibus marinis habitus. Hac in zona oceanica, aquae frigidae ex Antarctica ad septentriones fluentes se cum subantarcticis aquis calidioribus commiscent.

Oceanus Australis (caeruleus).

Geographi inter se de septentrionalibus Oceani Australis finibus dissentiunt, vel etiam adeo num talis oceanus exstet. Multi habent eius aquas potius partes Oceani Pacifici, Oceani Atlantici, et Oceani Indici; alii autem putant Coitum Antarcticum, zonam oceanicam quae ad tempus variatur, Oceanum Australem ab aliis oceanis separare, contra parallelum 60° australem.[3] Potestates Australiae habent Oceanum Australem recte ab australi Australiae patere.

Societas Hydrographica Internationalis suam novam oceani definitionem non iam confirmavit, quae anno 2000 Oceanum Australem esse ab australi paralleli 60° australis declaraverat. Eius recentissima definitio vulgata ex 1953 venit, quae Oceanum Australem non comprehendit; recentior autem definitio ab hac societate et aliis usurpatur.

Geographia

recensere

Oceanus Australis, cursu modo horologico visus, Flumen Circumpolare Atlanticum (quod circa Antarcticam movetur) et partes Freti Drakeani, partem Maris Scotiani, atque maria Weddellianum, Regis Haakon VII, Lazarevianum, Riiser-Larsenianum, Cosmonautarum, Operum, Davisianum, Mawsonianum, D'Urvillense, Somovianum, Rossianum, Amundsenianum, et Bellingshausenianum comprehendit.

 
Oceanus Australis, colore caeruleus, circum continentem Antarcticum.

Oceanus Australis ab aliis oceanis discrepat quod eius maximus finis, finis septentrionalis, massae terrestri non adiacet, sed se oceanis Atlantico, Indico, et Pacifico immiscet. Nonnulli ergo in dubium vocant num Oceanus Australis recte haberi possit oceanus separatus, contra propagationem trium aliorum oceanorum in meridiem. Secundum unam explicationem, multum aquae Oceani Australis ab aqua in aliis oceanis discrepat, atque propter Flumen Circumpolare Antarcticum, illa aqua circa Oceanum Australem aliquantulum velociter movetur, ut aqua in Oceano Australi ad australem, exempli gratia Novae Zelandiae, aquae in Oceano Australi ad australem Americae Australis similis est magis quam aquae in Oceano Pacifico similis est.

Nonnullae rationes secundum litus Antarcticae fiunt ut genera massarum aquaticarum in Oceano Australi efficiantur quae alibi in oceanis Hemisphaerii Australis non generantur. Una ex eis est Aqua Infima Antarctica, aqua frigidissima, salsissima, densissima, quae sub glacie marina fit.

Conformatus est Oceanus Australis, in geographia iuvenissimus orbis terrarum oceanus, cum Antarctica et America Australis seorsum motae sunt, Fretum Drakeanum aperiens, abhinc annorum circa 30 milliones. Separatio continentium formationem Fluminis Circumpolaris Antarctici sivit.

Exsistentia et definitiones

recensere
 
Multae Australiae tabula monstrant Oceanum Australem secundum ad australem continentis patere.

Variae organizationes et civitates de spatio atque adeo exsistentia? Oceani Australis inter se dissentiunt, quamquam multi nautae nomen diu translaticium putant.

Altera Societatis Hydrographicae Internationalis editio libri Fines Oceanorum et Marium (Anglice Limits of Oceans and Seas, 1937) definitionem oceani circa Antarcticam comprehendit; hic autem oceanus in editione tertia (1953) non apparet, quia "fines septentrionales . . . ob eorum mutationem tempestivam difficiles praescribi sunt," ergo potius, oceani Atlanticus, Indicus, et Pacificus ad australem extendendi sunt.[4]

SHI in quaestionem exsistentiae oceani per conspectum anno 2000 iterum incubuit. Viginti octo ex eius sexaginta octo membris civitatum suorum iurum responderunt, quorum omnia praeter Argentinam novum oceanum definire consenserunt—eventus qui momentum ab oceanographis in fluminibus oceanicis conlocatum exhibet. Propositum nominis Oceani Australis duodeviginti suffragia abstulit, nomen Oceanum Antarcticum vincens. Dimidia suffragiorum pars definitionem finis septentrionalis oceani ad 60° australis approbavit (sine importunitatibus terrestribus in hac latitudine), aliis quattuordecim suffragiis alias definitiones sustinuentes, plerumque ad 50° australem, sed pauca ad septentriones usque ad 35° australem. Quarta autem editio commentarii Limits of Oceans and Seas ('Fines Oceanorum et Marium'), propter exceptionem ab Australia adactam, nec sancta nec divulgata est,[5] et ergo editio tertia, quae separatum Oceanum Australem non describit, non iam substituitur. Si editio quarta umquam divulgatur, Oceanum Australem redintegrabit ut primum in editione altera adumbratum et deinde ex tertia omissum.

Contra hoc, definitio in editione quarta a multis organizationibus, physicis, et civitatibus de facto adhibetur, etiam adeo ab SHI.[6] Hydrographia nonnullarum civitatum ministeria suorum fines definiverunt; Britanniarum Regnum, exempli gratia, parallelo 55° australi utitur.[4]

Alii fontes, sicut Societas Geographica Nationalis, oceanos Atlanticum, Pacificum, et Indicum extendere ad Antarcticam iam monstrant, quamquam commentarii in interretiali Societatis Geographicae Nationalis situ mentionem Oceani Australis facere coeperunt.

Potestates cartographicae in Australia Oceanum Australem iam definiunt omne aquae corpus inter Antarcticam et australia Australiae Novaeque Zelandiae litora patens, sed auctoritates Novae Zelandiae usitate non concinunt.[7] Litorales Tasmaniae Australiaeque Australis tabulae has regiones marinas Southern Ocean Anglice appellant,[8] cum Caput Leeuwinianum in Australia Occidentali locus describatur ubi oceani Indicus Australisque inter se congrediuntur.[9]

Proprietates

recensere
 
Fundus marinus sub glacie in Sinu McMurdoensi Oceani Australis.

Oceanus Australis in Hemisphaerio Australi patet. Ei plerumque sunt altitudines inter 4000 et 5000 metra (13 000 et 16 000 pedes) atque paucae aquae humilis regiones. Pluteus continentalis Antarcticus omnino angustus inusitateque altus apparet, margine inter altitudines usque ad 800 metra (2600 pedes) iacente, contra mediam orbis terrarum marginem, circa 133 metrorum (436 pedum).

Glacies fluitans Antarctica ab aequinocte ad aequinoctem secundum temporale Solis momentum a medio minimo 2.6 millionum chiliometrorum quadratorum mense Martio ad circa 18.8 millionum chiliometrorum quadratorum mense Septembri variatur, quod auctum areae geographicae plus quam septemplex significat.

Flumen Circumpolare Antarcticum ad orientem versus movetur, se perpetuo persequens et coniungens—quod, circa 21 000 chiliometrorum (13 000 milium) longum, est longissimum orbis terrarum flumen oceanicum, fere 130 milliones metrorum cubicorum aquae per secundum transportans, centuplex flumen omnium fluminum orbis terrarum.

Maxima Oceani Australis altitudo, 7236 metrorum (23 737 pedum), prope australem Fossae Sandvicensis Australis finem, circa 60°00'S, 024°W,? fit.

Temperaturae marinae inter circa −2 et 10 °C (28 et 50 °F) variantur. Tempestates cyclonicae ad orientem versus circa continentem moventur et saepe se propter dissimilitudinem glaciei et oceani aperti amplificant. Regioni oceanicae a circa latitudine 40 australi? ad Circulum Antarcticum sunt fortissimi venti medii usquam in Tellure inventi. Oceanus extra ad gradum 65 australem in parte Pacifica et gradum 55 australem in parte Atlantica hieme conglaciat, ubi temperatura superficialis aliquantulum sub 0 gradus Celsius decrescit. In nonnullis autem locis litoralibus, venti siccantes, constanter ex interiore continentalis parte acres efflantes, glaciem a litore per hiemem abigunt.

Opes naturales

recensere
 
Arctocephalus gazella, hic in Insula Fraudis visus, est unus ex Pinnipediis qui Oceano Australi utuntur.

Inter opes naturales sunt:

Pericula naturalia

recensere

Montes glaciales per oceanum omnibus anni temporibus fieri possunt, quorum nonnulli ad nonnullos centies metrorum sub superficie pertinere possunt; minores montes glaciales, fragmenta montium glacialium, et glacies marina (plerumque 0.5 ad 1 metrum crassa) navibus in periculum adducere possunt. Altissimo plutei continentalis fundo sunt deposita glacialia quae late per spatia brevia variantur.

Nautae latitudines inter 40? et gradus 70 australes? "Quadragesimos Mugientrs,"? "Quinquagesimos Furiosos,"? et "Sexagesimos Ululantes"? appellant, ob tempestates fortes undasque magnas quae oriuntur quia ventus totum circum orbem terrarum flans non intermittitur, a nullo continente retardatus. Glacies navalis, praecipue a Maio ad Octobrem, regionem periculosiorem efficit, cuius longinquitas significat fontes quaerendi et liberandi esse raros.

Circumiectus

recensere

Quaestiones hodiernae

recensere

Auctus solaris radiationis ultraviolaceae qui Antarcticum foramen ozon? consequitur primam productivitatem? maritimam (phytoplancton) 15 centesmas minuit, et DNA nonnullorum piscium laedere coepisse a nonnullis putatur. Piscatus illegitimus, non nuntiatus, non ordinatus, praecipue comprehensio aestimata quinquies ad sexies plus Dissostichi eleginoidis quam piscatus ordinatus, veri simile est perpetuitatem virium adficere; nec non piscatus Dissostichi eleginoidis lineis longis efficit ut multae aves marinae moriantur.

Pactiones internationales

recensere

Omnes pactiones internationales quae ad oceanos orbis terrarum spectant Oceano Australi adhibentur. Praeterea, hic oceanus est nonnullis pactionibus regioni propriis subiectus.

Multae civitates explorationem usumque opium mineralium ad australem frontis polaris fluctuantis iacentes interdicunt, qui medium Flumen Circumpolare Antarcticum signat, frigidissimas superficiei aquas polares ad australem versus ab aquis calidioribus ad septentriones separans.

Portus et commercium

recensere
 
Maiores rimae in pila glaciali, quattuor annos apud Stationem McMurdoensem in usu, opera oneraria anno 1983 retardabant et maius periculum erant.

Inter maiores Oceani Australis portus efficaces sunt Statio Investigationis Rotherana, Statio Palmerana, Villa Las Estrellas, Esperanza Base, Statio Mawsoniana, Statio McMurdoensis, et aliquae stationes ante litus in Antarctica sitae.

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "mare Australe": (vide f. 211v apud Google Books)
  3. Stephen J. Pyne, The Ice: A Journey to Antarctica (University of Washington Press, 1986), de Antarcticae exploratione, scientiis Telluris, glacie, aesthetica, litteris, et rebus geopoliticis.
  4. 4.0 4.1 "The northern limits . . . are difficult to lay down owing to their seasonal change.""Limits of Oceans and Seas, 3rd edition". International Hydrographic Organization. 1953 .
  5. Darby, Andrew (22 December 2003). "Canberra all at sea over position of Southern Ocean". The Age .
  6. "Proposal for the preparation of a new International Bathymetric Chart of the Southern Ocean". International Hydrographic Organization. 10 Septembris 2003 .
  7. "InfoMap: Asia, South-East; Pacific, South-West" (JPEG) .
  8. Exempli gratia: Chart Aus343: Australia South Coast—South Australia—Whidbey Isles to Cape Du Couedic, Australian Hydrographic Service, 29 Iunii 1990 , Chart Aus792: Australia - Tasmania - Trial Harbour to Low Rocky Point, Australian Hydrographic Service, 18 Iulii 2008 .
  9. "Assessment Documentation for Cape Leeuwin Lighthouse". Register of Heritage Places. 13 Maii 2005. p. 11 .

Bibliographia

recensere
  • Gille, Sarah T. 2002. "Warming of the Southern Ocean since the 1950s": abstractum, commentarium. Science 295 (5558): 1275–1277.
  • Tchernia, P. 1980. Descriptive Regional Oceanography. Pergamon Press.
  • Tomczak, Matthias, et J. Stuart Godfrey. 2003. Regional Oceanography: An Introduction. Vide etiam hoc situm, apud es.flinders.edu.au.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Oceanum Australem spectant.