Myma (-tis, n.) fuit antiquum ferculum Graecum carnosum, sanguinem animalium continens. Athenaeus in suis Deipnosophistis (662d, seu XIV,82) praecepta culinaria ad cibum myma nominatum attribuit Artemidoro et Epaeneto, auctoribus librorum de re coquinaria quorumdam, aetate Hellenistica viventibus:[1]

Ἐγὼ δὲ τοιουτονὶ βρῶμα ὑμῖν, ἄνδρες φίλοι, τὸ Μῦμα φέρω. περὶ οὗ Ἀρτεμίδωρος μὲν ὁ Ἀριστοφάνειος ἐν Ὀψαρτυτικαῖς Γλώσσαις φησὶν, ὅτι σκευάζεται ἐκ κρεῶν καὶ αἵματος, πολλῶν ἀρτυμάτων συνεμβαλλομένων.
Ἐπαίνετος δ᾿ ἐν Ὀψαρτυτικῷ λέγει ταῦτα· «Mῦμα δὲ παντὸς ἱερείου, καὶ ὄρνιθος δὲ, χρὴ ποιεῖν, τὰ ἁπαλὰ τῶν κρεῶν μικρὰ συντεμόντα καὶ τὰ σπλάγχνα[2] καὶ τὸ ἔντερον, καὶ τὸ αἷμα διαθρύψαντα, καὶ ἀρτύσαντα ὄξει, τυρῷ ὀπτῷ, σιλφίῳ, κυμίνῳ, θύμῳ χλωρῷ καὶ ξηρῷ, θύμβρᾳ, κοριάννῳ χλωρῷ τε καὶ ξηρῷ, καὶ γητίῳ, καὶ κρομμύῳ καθαρῷ πεφωσμένῳ, ἢ μήκωνι, καὶ σταφίδι, ἢ μέλιτι, καὶ ῥόας ὀξείας κόκκοις. εἶναι δέ σοι τὸ αὐτὸ μῦμα καὶ ὄψον.[3]

In translatione Latina:

Ηuiusmodi igitur edulium Myma est, quod ego vobis, dilecti viri, adfero. De quo Artemidorus Aristophaneus in Glossis Coquinariis ait, parari ex carne et sanguine, multis simul adiectis condimentis.
Epaenetus vero in Arte Coquinaria haec scribit: «Myma vero e quolibet animantium genere, atque etiam ex avibus, ita conficiendum, ut teneras carnes minutatim concidas et viscera[4] et intestinum, et sanguinem conteras, et condias aceto, asso caseo, silphio, cumino, thymo recente et arido, satureiâ, coriandro recente et arido, et gethyo,[5] et cepa pura tosta, aut papaveris semine, et uva passa, aut melle, et acidi mali Punici granis. Erit autem tibi idem myma et obsonium.[6]»

Praecepti versio hodierna apud Marci Grant Artem Culinariam Romanam («Roman Cookery») redigitur.[7]

  1. Athenaei Naucratitae Deipnosophistarum Libri Quindecim, tomus quintus; edidit Iohannes Schweighaeuser; Societas Bipontina 1805
  2. cf. Henry George Liddell & Robert Scott, Greek-English Lexicon; New York 1883
  3. immo «καὶ ὄψου» (Schweighaeuser 1805)
  4. hoc est iecur, cf. Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z ISBN 0-415-23259-7 Routledge 2003, p. 226
  5. Allium fistulosum, Ibid. p. 241
  6. sive potius: «Idem autem myma, ait, etiam e piscibus paraveris.» (Schweighaeuser 1805)
  7. Mark Grant, Roman Cookery. Ancient recipes for modern kitchens ISBN 1-897959-39-7 Serif 1999, pp. 128-129