Hic articulus spectat ad herbam Saturejam. In potum aphrodesiacum vide s.v. satyrion

Satureja est genus aromaticarum plantarum florentium familiae Lamiacearum. Quae plantae in temperatis tepidisque hemisphaerii borealis regionibus crescunt.


Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Lamiales 
Familia : Lamiaceae 
Genus : Satureja 
Tourn. ex Mill.
   
Satureja siccata

Descriptio

recensere

Plantae plerumque sunt herbae humiles, quae in locis aridis, apricis, 15–50 cm altae crescere solent.

Folia sunt parva, ab 1 ad 3 cm longa. Flores circa stirpem volvuntur, candidi, rubicundi, violacei coloris.

Plantae huius generis, praesertim species Satureja thymbra, apud antiquos bene notae sunt. Haec species saepe in litteris commemoratur, necnon in praeceptis (e.g. Epaeneti de mymate[1]), et in locis archaeologicis invenitur (e.g., in latrina Coloniensi).

Hodie multi his plantis utuntur condimento, praesertim in faba coquenda. Saepe etiam pro ornamento colitur. Adhibetur in minutali Acadiano nomine fricot.

  1. Athenaeus, Dipnosophistae D 662d τυρῷ ὀπτῷ, σιλφίῳ, κυμίνῳ, θύμῳ χλωρῷ καὶ ξηρῷ, θύμβρᾳ, κοριάννῳ χλωρῷ τε καὶ ξηρῷ.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Satureja spectant.
  Vide "Satureja" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of North America • USDA Plants Database